CAPUT II

DIFPERENTIAE COMOEDIAE ET TRAGOEDIAE EXPLICANTUR

 

I. Differunt fabula. Tragica enim grandior est et actiones habet miserabiles et horrificas, luctus, exsilia, caedes, rursus plerumque publicas et celebres. Comica vero habet actiones erutas ex vita civili, communes et privatas.

II. Differunt fingendi potestate. Comoedia enim fingit semper totam fabulam. Unde Scaliger lib. I affirmat eam ex hoc capite omnium perfectissimam esse poesin. Tragoedia vero potest quidem interdum fingere, ut Pontanus docet, etiam totum, ut tamen Aristoteles praescribit, melior est, si argumentum ex historia aliqua conficiat. Addo rationem, nam alias probabilitas tolleretur tragoediae. Falsa enim fabula putaretur etiam primo aspectu, cum illustrium illustres actiones, ut regum, imperatorum, facile sciantur notaeque sint omnibus. Facile ergo aliquis in hac materia improbabilitatem actionis animadverteret At in plebeis actionibus non hoc accideret, quia illae communiter ignorantur, cum sint privatae.

III. Distinguuntur moribus. Tragoedia enim imitatur graves et compositos, comoedia vero imitatur leves, et olim obscenos.

IV. Personis. Comicae enim ignobiles, obscurae, civiles; tragicae illustres, ut reges, principes, imperatores.

V. Sententia differunt, quae est explicatio sensus animi apta, quis quid v. g. nolit vel velit, intellegat vel non intellegat, neget vel affirmet etc. Haec in tragoedia gravis est, sublimis et vehemens, in comoedia vulgaris et humilis.

VI. Differunt dictione. Comica enim verba trita, usitata, quotidiana, nimis familiaria; tragica, contra, sunt regia, senatoria, rara, inusitata, sublimia, sonantia, plena.

VII. Differunt affectibus. Comici enim sedatiores et morati, ut spes vel gaudium, vel dolor levis. Tragici vero sunt acres et graves, ut metus, commiseratio, et interdum vehemens gaudium.

VIII. Exitu plerumque contrario diversae sunt. Tragoediae enim est infelix in magna fortuna, comoediae est felix in parva. Falso tamen vulgus grammaticorum putat hanc esse essentialem difierentiam, quia interdum, ut insinuat Aristoteles et docet Pontanus, potest esse tragoediae felix exitus, sed cum timore, et comoediae infelix, sed cum festivitate.

IX. Differunt choro. Hic enim olim comoediae permittebaturt, ut ntotat Horatius, sed quia petulans erat et privatis maledicebat personis, ideo sublatus est. Ideo heres illius tragoedia est facitque gravem, doctum, sublimem, plenum pulcherrimis de vita communi pronuntiatis et gnomis.

X. Differunt apparatu. Soccus enim comicis, tragicis vero proprius est cothurnus in incessu. Vestis praeterea splendida et apparatior tragoediae, sicut et theatra ipsa. Haec autem omnia grandiora tragoediae.

XI. Differunt machinis. Hae enim communiter paucissimae in comoedia et leves, artificiosae vero et multae in tragoedia. Tales enim ad actiones letiferas requiruntur. In quo tamen diligentissime animadvertendum, ne peccetur pueriliter et, ut monet Horatus

Neu pueros coram populo Medea trucidet.

Ratio est, quia facile in affectatione machinarum letiferas actiones exhibentium improbabilitas, letale prorsus poeseos peccatum, committitur. Ideo exemplo Aeschyli haec non in theatro, sed intus quasi peragenda vel per nuntios enarranda. Unde Horatius:

Quodcumque ostendis mihi sic, incredulus odi.

Illud animadvertendum est diligentissime, si sequi velimus Aristotelem, non posse nos pro tragoedia assumere argumentum aliquem s. martyrem vel probum eximie virum, et maxime supernaturaliter sanctum et fortem. "Satis enim", inquit cap. 11, "apparet minime decere bonos et aequos viros ex felicibus infelices factos in scaenam afferre, ut quod terrifici miserandive nihil habeat, sed scelesti" ex parte occidentium v. g. martyrem. Ex parte etiam ipsius martyris vix oriri potest commiseratio, cum et multi probi viri idem sibi optent et illum ipsum gaudere de cruciatu intellegant. "Parique ratione", docet Aristoteles, "ab adversa fortuna ad secundam provectos non oportere pravos effingere, sed nec omnino improbos ex secunda fortuna in adversam lapsos, quandoquidem talis compositio miserandi aut terrifici plane nihil habet. Ut enim immerentis misericordiam excitat, ita terror a simili incutitur. Quocirca cum nec miserabile, nec horribile ab his proveniat, restat, ut ad haec maxime idoneus is habeatur, qui medius inter tales sit. Is autem erit, qui nec virtute, nec iustitia antecellat minimeque per vitium pravitatemve in ipsam infelicitatem lapsus fuerit, verum humano quodam errore ex magna quidem existimatione atque felicitate.

Sed quoniam ultimo de apparatu diximus et machinis, agemus hic de ipso, cum plerumque apud nostrates et prave fiat, sicut et ipsius fabula tragoediae comoediaeque, pro qua tota interdum alicuius vita assumitur.

 


CAPUT I

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT III