CAPUT VI

QUAE SINT INSIGNIORES PRAEMISSAE PARALOGISMI POETICI

 

Haec autem sunt, in quibus occulte latet ulterior effectus.

I. Oracula, de quibus ita Vida:

Sed rerum eventus nonnulli saepe canendo
Indiciis porro ostendunt in luce maligna
Sublustrique aliquid dant cernere noctis in umbra.
Hinc pater Aeneam...,

v. g. cum Apollo dat oraculum, ut Troiani proficiscantur eo, unde sunt orti. Ergo facilius assentietur lector probabile fuisse Aeneam in Italiam venisse, etsi et illud oraculum fictum fuit.

II. Vaticinia, de quibus ita Vida:

Nam iuvat haec ipsos inter praescisse legentes,
Quamvis sint et adhuc confusa, et nubila porro etc.

V. g. Celaeno cum semel assensus sum harpyiam vaticinatam fuisse in media fame venturum Aeneam in Italiam, facilius assentiar iam illum venisse eo, cum videro quadris illum vesci, quamvis et illa praemissa vaticinii ficta est.

III. Somnia, qualia habes lib. VII et lib. III. Si enim haec apte implentur, nescio, quomodo ipsa aptitudo trahit nos ad assensum ipsius miri effectus.

IV. Auguria, extispicia, auspicia aliaque eiusdem generis.

V. Sunt omina, ut:

Quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi.

Hoc praesagium valet ad ulteriorem probabilitatem belli Latini. Sic illud aquilae rapientis praedam omen in XII et cum Nisus primum augurem Latinorum occidit.

VI. Sunt revelationes per Deum vel angelos factae et vis fati ostensa.

VII. Sunt signa quaedam, quae possunt esse occasiones alicuius facti vel non facti, quod alias non fieret vel fieret. Hoc etiam recognoscit Vida, ut cum praemittit poeta balteum Pallantis acceptum fuisse a Turno, ut pariatur probabilitas viso illo postea occisum fuisse Turnum ab Aenea.

VIII. Simplicis hominis sermonis conversio quaedam inopinata in vaticinium, etiam ipso dicente inscio et non praesagiente effectum, quod summopere delectat. Sic Palinurus in V inscius:

... non, si mihi Iuppiter auctor
Suadeat, hoc sperem Italiam contingere caelo.

Ex sermone factum est vaticinium, nam re vera in Italiam non venit nisi submersus.

IX. Stratagemata vel aliquid sollertissime inventum pro futuro effectu, quasi certissimo efficiendo. Dum enim lector videt efficacitatem hanc in stratagemate, quasi in praemissa, statim postea assentitur incautus secutum fuisse effectum.

Hoc est ergo, quod docuit Aristoteles, paralogismum a poetis fierii, hoc est deceptionem lectoris, cum "existimant homines hoc ipso exsistente sive facto aliud, quod posterius esti exsistere".

 


CAPUT V

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VII