1. Iuvat ipsum poetam interdum multo ante praedicere eventum futurum brevissime. De quo loco citato diligentissime expende Vidam! Sic Vergilius multo ante mortem Didonis initio ipso hospitii:
Ille dies primus leti primusque laborum
Causa fuit...
Lib. X:
Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum
Intactum Pallanta et cum spolia ista diemque
Oderit.
Sic etiam totius Aeneidos eventus medii et ultimi breviter praesignificantur in III per vaticinium Heleni. Ratio autem est, cur haec ad futurorum probabilitatem iuvent, quia breviter praedicuntur et sine circumstantiis difficultatum singularum, propter quas ipsa res difficile credi posset. Cum ergo propter harum difficultatum non agnitionem facile multo ante assensi sumus hoc vel illud exstiturum, facilius credemus, cum hoc ipsum exsistet. Unus enim actus assensus saltem aliquem habitum et facultatem inducit eidem rei iterum assentiendi, maxime cum naturaliter aliunde nos pudeat eidem rei dissentiri, cui semel assensi sumus. Eadem ratio est, cur et illa inducant probabilitatem, quae capite praecedenti enumeravi. Habent enim connexionem quandam cum futuro eventu et essentialiter respiciunt illum. Cum ergo semel assensi sumus exstitisse aliquid, quod connexum est cum alio, pudet nos non assentiri huic alteri illud etiam exstitisse.
II. Iuvat etiam non poetam narrare aliquid mirabile, sed deum vel genium, vel aliquam personam maioris auctoritatis, ad quam per se pertineat non falli in vero, introducere enarrantem. Sic enim inconsiderate, nescio quomodo, assentitur legens verum hoc esse. Sic fecit Maro in recensenda per Dianam Camillae vita in XI.
III. Iuvat, ut iam semel monui, rem factis rebus similem introducere vel cui similia postea de facto exstitura sunt. Quo in artificio non possum satis mirari Maronem. Introducit enim Ascanium nudo capite pugnare initio X, quia postea hoc fecit ipse Iulius Caesar. Fingit Aeneam nudato capite clamantem:
O cohibete iras!
quia idem Caesar hoc fecerat suos in Pharsalia alloquens: "parcite civibus!" Ascanii et Laviniae caput illustrat ominosa flamma, quia hoc idem factum omen in Tullo Hostilio et L. Marcio. Rursus Sergesto pro servata navi in V Aeneas dat praemium, quia Varroni similiter gratiae actae pro servata re publica post cladem Cannensem. Venulum ex equo a Tarchone describit detractum atque cursu ablatum; idem sibi evenisse Caesar ait in Ephemeride teste Servio. Ratio est, cur haec probabilitatem afferant, quia quae iam facta sunt, eorum similia ante facta fuisse credibile est, maxime si maiores et posteri comparantur. Hi enim solent imitari avos. Probabile est ergo avos fecisse, quod fecerunt nepotes.
Et haec quidem de probabilitate rerum mirarum et extraordinariarum, quorum fontem universalem lib. II diximus esse difficile. Res autem ordinariae et communes neque habent per se admirabuitatem, neque indigent tanta probabilitatis cura, et earum ex opposito probabilitatis fons erit ipsa ratio facilis. Probabile est enim ea accidere, quae sunt facilia. Ipsa autem ratio facilis rursus dividitur in illos fontes possibilium actionum et aliarum rerum, de quibus lib. III et IV. Nam v. g. probabilitas, cur iuvet Aeneam Euander, Venus, Iuppiter et aliae personae, vel cur hoc modo, fons est probabilitatis ipsum facile, desumptum ex affinitate vel ex natione, vel ex sexu, vel moribus, vel officio, vel natura, eademque ratio est de probabilitate actionum impedientium.