CAPUT V

DE PARALOGISMO

 

Hoc autem contingit iuxta Aristotelem hoc modo. "Existimant enim", inquit, "homines, cum hoc ipso exsistente sive facto hoc ipsum fiat, si posterius sit, etiam prius esse vel fieri, quod quidem mendacium est. Sed ob id sane mendacium primum est, quod alio quopiam exsistente hoc idem esse vel fieri necesse sit. Siquidem cum hoc esse verum sciat, anima nostra paralogismo colligit etiam primum esse verum". Deinde dat exemplum Homeri. "Homerus vero praecipue alios docuit, quo pacto mendacium ipsum dici oporeret, quod profecto paralogismus est". Docet hic Aristoteles summum quoddam artificium fabulae debere esse probabilem per paralogismum, seu sophisma quoddam. Sicuti enim in sophismate contingit, ut falsa appareant probabilia ex falsis praemissis, ita etiam oportere praemissas esse quasdam in fabula, quae ipsae etiamsi sint fictae et falsae, illis tamen cum semel lector non sperans, quid postea dicendum esset a poeta, assensus est, postea posterioribus fictionibus, etiamsi sint valde mirae, facilius assentitur. Hoc est, quod docuit Vida lib. II.

 


CAPUT IV

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VI