Reliqua tamen hic de probabilitate explicabimus ulterius. De hac autem Aristoteles cap. 22 ita praecipit: "Sermones ipsos (intellegit contextum epicum) adeo non ex parte rationis expertium constitui debere, ut etiam nihil, quod non summa ratione praeditum sit, contineant". Vocat autem extra rationem esse, improbabile esse. Recte autem post admirabilitatem fabulae ponimus ipsam probabilitatem. Siquidem enim Aristoteles docet alibi post admirationem sequi ratiocinationem et ex admiratione nasci philosophiam. Sane posito aliquo a nobis miro, statim lector incipiet cogitare, quomodo hoc accidere potuerit, sique nihil probabilis viderit, desinet mirari et delectari. Probabilitas ergo conservabit ipsam admirationem et ulterius prolongabit
Nota autem probabilitatem rhetoricam et poeticam penitus essentialiter difierre, 1. quia probabilitas rhetorica formaliter fit per argumentationemt poetica vero nullo modo, sed tantum per quoddam artificium dispositionis narrativae, quod explicabo cap. sequenti. 2. Probabilitas rhetorica habet plerumque intentum reale et ultimatum, ut credatur hoc ita accidisse, poetica vero interdum tantum hoc ita potuisse accidere vel debuisse, si omnino vel probe occidisset. Atque haec causa est, cur poetae non mentiantur, abstractivam enim habent probabilitatem. Abstrahentium autem, ut docet Aristoteles, non est mendacium. 3. Differunt quoad effectum, nam probabilitas rhetorica interrumpit admirationem, multoque magis philosophica, cum per argumentum verum vera alicuius causa ostenditur probabiliter. At vero, ut iam dixi, probabilitas poetica conservat admirationem, non enim vere omnino et per veram argumentationem, sed, ut paulo post docebo, per sophisma causam confictam rei ostendit, decipiendo ipsum lectorem suaviter, ut proinde allata probabilitate dubius sit adhuc et in media deliberatione et somnio quodam, an verum sit, quod dicatur. Id, quod iam aggredior, ostendam.