CAPUT III

ADMIRABILITAS FABULAE

 

De hac Aristoteles non satis clare cap. 22: "Sane convenit tragoediae ipsum praebere mirandum, magis autem epopoeiae, quod videlicet proportione respondeat", ubi docet rationem mirandi magis procurari debere in epopoeia et licentiosiores posse esse epicos in rerum mirabilium fictionibus, quam tragicos vel alios quosvis. Rationem vero dat, quia magis proportionata mira possunt esse in epopoeia, etiamsi sint valde mira et quasi dissentanea, quam in tragoedia. Addit autem ulteriorem rationem, quia singularia quaedam et magis vivacius, quippe per actionem et gestus, et machinas aliaque, quae coram spectantur potius, quam cogitantur, in tragoedia exhibentur, ut facile ratio dissentanei et absurdi appareat in ipso miro. Haec vero eadem singularia in contextu epico magis latent. "Ideoque", inquit, "mirandum maxime epopoeiae convenit, quoniam in ea ad ipsum agentem minime respicimus", hoc est oculis illum non videmus. Neque tam vivaciter in abstracto cogitatum examinamus quendam Aeneam, quam examinaremus hunc ut hunc Aeneam in scaena agentem. Cap. etiam 8 docet breviter, quaenam sint admirabilia: "Hoc pacto", inquit, "admirabile magis sese offert, quam si a casu vel a fortuna proficisci appareat, siquidem in his etiam, quae a fortuna proveniunt, illa quidem maximam admirationem prae se ferunt, quae veluti suopte impulsu provenire videantur". Deinde dat exemplum: "ut in Argo Mitii statua, quae super inspectantem collapsa auctorem Mitti necis interfecit. Eiusmodi enim haec sunt, ut non temere facta esse opinemur". Ex quo colligo duplicia esse miranda, rerum vel agentium mutorum brutorumve et miranda agentium naturalium. Illa ergo agentium mutorum vel brutorum miranda erunt, quae non temere provenire videbuntur, sed quasi ex occulta quadam ratione, sicut cum statua Mitii interfectorem Mitii obruit. E contrario vero, illa erunt miranda agentium rationalium, quae videbuntur agi sine ratione vel cognitione, vel quasi sine cognitione, ut cum Turnus insequitur Iunonem cum gladio, simulantem Aeneae speciem. Hic enim summe mirandum est, quia et tum maxime excedit ex acie, cum se maxime putat pugnare, et tum maxime amicissimam sibi insequitur, cum se putat inimicissimum insequi. Huius autem tota admirabilitas est in non agnitione.

Sed universalius loquendo illa simpliciter erunt mirabilia ac proinde tota fabula spargenda, quae causam sui latentem habent. Miramur enim, ut ait Aristoteles, illa, quorum causam ignoramus. Talia autem sunt difficilia quaeque vel praeter naturam, vel supra naturam, vel etiam contra naturam fieri contingit, quaeque non fiunt nisi viribus Dei ordinariis vel extraordinariis, vel geniorum, vel artis, vel naturae, vel hominum. Quomodo autem haec ex statu possibilium reducere possimus in statum exsistentiae, hoc est quomodo illis probabilitatem, quod de facto acciderint, astruere possimus, iam docuimus lib. II.

 


CAPUT II

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT IV