CAPUT II

VARIETAS FABULAE

 

Huius praescriptiones facilius exemplo quam praecepto intelleguntur, in communi tamen praeiaciendum et ipsam actionem magnam variam et perplexam esse debere neque umquam uno tenore felicem vel adversam, sed alternis vicibus perplexam et tunc maxime adversam, cum propter aliquid, quod dicitur in praesenti, secunda speraretur, et e contra. Idem servandum in actionibus impedientium vel iuvantium. Posito enim primo, quod diximus, necesse est illis nunc succedere, nunc non succedere insperate. Varietas insuper et ipsarum personarum agentium servanda. Nunc solitarius heros sit in ripa, nunc solus vigilans ad clavum navis, nunc multitudine stipandus est; nunc homines agant, nunc natura, nunc genii, nunc dii; et ut partes librorum inter se variae, ita et libri ipsi fabulae diversissimi sint, quoad ipsas etiam personas agentes modumque agendi. Insuper mutanda est ipsa naturae semper facies, quae illustrat actionem, nunc serenum sit, nunc tenebrosum caelum.

Ipse locus modo horridus, modo amoenus; ludi aliaeque res laetae, ut venationes, pluvia turbandae sunt, tempestates serenitate moderandae. Tempus etiam ipsum non idem sit semper, aliquando uni actioni longum tempus impendatur, aliquando dies quasi otiosi transigantur, in quibus non actio magna, sed spes actionis magnae continuandae appareat:

Iamque dies alterque dies processit...

Quodsi laeta diutius inculcanda sunt vel tristia diu describenda, tristia brevi ioco, laeta brevi luctu temperentur per occasionem. Iocentur ergo Aeneas et Turnus in media caede:

... fratrem ne desere, frater!
Italiam metire iacens...!

Menoetes in ludis mergatur, ita tamen, ut rideant Troiani. Eventus ipsi medii rerum semper modo differant! In II Creusa eripitur incerta morte, in vulgari morte Anchises, in IV se ipsam Dido interficit, in V Palinurus in mare deturbatur dormiens, in VI Misenum deus punit, in VII Galaesus iustus, in VIII iniusta Cleopatra, in IX uterque in suis castris hostis praeter spem caeditur, in X aeque Lausus pius et impius Mezentius, in XI Camilla ab ignoto interficitur, in XII Turnus iamiam incolumis futurus. In ipsis etiam actionibus tendentibus ad eventus quaedam materialis varietas: castra oppugnata, urbs obsessa, proeliantur rustici, milites, equites, peditum auxilia, praesidia, subsidia. Instrumenta, usus instrumentorum varientur. Vulnerentur ergo invicem: saxo, torre, clava, sude, cratere, bipenni, conto, sparo, iaculo, sagitta, falarica, hasta, lancea, ense; iugulum, caputi femur, pectus, poples, manus, genu; adversi, aversi, eminus, comminus, ab latere stantis, iacentis, currentis, fugientis, congressi, dormientis, latitantis, taciti, clamantis, iactantis, precantis, deprecantis, exprobrantis, minantis, timidi, audacis, ulciscentis; in equo, in curru, in muro, in campo, in tentoriis, in sacris, in vigiliis, die, noctu, per levia proelia, per iustos congressus, per insidias, ex acie, ex turmis, singulari certamine, affines, non afines, Graeci simul vel Troianus cum Rutulo, iustus cum probo vel sceleratus.

Portenta et prodigia vel res difficillimae eveniant, sed modo insperato, auxilium,

Quod minime reris, Graia pandetur ab urbe.

Quis enim speraret Euandrum Graecum pugnaturum pro Troianis, vel Diomedem non pugnaturum contra illos, vel quis ipsos Italos contra Italos pro Troianis; Praeterea Lausus cum patre in proelio, Pallas sub Aenea pro patre. Pallas cum Lauso non congreditur, ne alter alteri praeferatur, sed maioris herois manu cadat uterque. Quid vero illius modi varietate amoenius, ut etiam Scaliger notat, exclusere castris suos Troiani, Tumum autem inclusere. Ex exclusis Troianis unus timidus, alter audax. Rutuli Euryalum occidunt. Nisus vult mori, victorem interficit moriturus; spolia recipiunt Rutuli, quae illi Messapo et Rhamneti abstulerunt. Rutuli flent Volscentem, Troiani Euryalum.

Videndum porro est, ne eadem res quasi de industria et longiu, si sit insignis et rara, bis describatur etiam in eodem opere, si fieri possit. Ergo "pestilentiam", ut notat Scaliger, "tempestatem, obsidionem, altercationem, legationem, ludos, singulare certamen, foederis caerimonias, convivium, concilium, funus, funebrem orationem, tropaeum semel descripsite Maro.

Praeterea varietas spectanda causarum, et maxime finalis; ita apud Maronem mortes numquam eiusdem modi. Fato suo fungitur Anchises, Misenus ob temeritatem, Palinurus ob somnum, Lausus ob pietatem, Mezentius ob ultionem, Pallas ob audaciam, Arruns ob perfidiam, Camilla ob fortitudinem, Turnus ob avaritiam et gloriam spoliis detractis.

Rursum Mezentius bello persequitur cives, Aeneas illatum ulciscitur Euandro supplex Graeco; Graecus exsul cum exsule Troiano consentit. Diomedes fortis elanguit, Aeneas olim mollis contra eundem Diomedem, nunc illi terrori est. Uno verbo omnes illi fontes possibilitatis lib. II, III et IV semper variantur.

 


CAPUT I

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT III