Hic demum labor est, hoc opus, rem vulgo ignoratam patefacere et in hereditatem poetici iuris asserere, quo in genere eruditissimus saeculi nostri Tarquinius Gallutius Sabinus tribus perpetuis orationibus feliciter laboravit ostenditque penitus docere oblique animam esse et formam ultimam ac perfectissimam finemque proprium et hereditarium poeticae facultatis. Ego nihil ausim addere ad doctissimas orationes praeter unam auctoritatem Platonis, is quae mihi semper visa est clarissima et penitus ad intentum nostrum, qui diserte lib. VI de Voto pag. 47 in persona Socratis ita loquitur ad verba Alcibiadis. "Alcibiades: At vero id poetae dictum quid concinit? Mihi certe nihil videtur proposito nostro congruere. Socrates: Immo quadrat penitus, verum per aenigmata et hic et ceteri ferme omnes poetae loquuntur. Est enim ipsa natura universa poesis aenigmatum plena, nec quivis eam dignoscit. Ad hanc illus naturam accedit, quod si quando insit in homine invido, nolente sua sensa ceteris hominibus revelare, mirum est, quam difficile cognitu sit, quod poeta senserit. Neque enim Homerum, divinissimum sapientissimumque poetam, ignorasse putes, quod scire male impossibile sit. Ipse enim est, qui inquit: Margitem multa quidem scire, male autem scire omnia". Aenigma autem indicatum a Platone proprium facultati poeticae nihil aliud est, nisi veritas artificiosissimo quodam modo involuta et latens sub fabula ipsa. Cuius ipsa directa encyclopaedia sit tantum externus cortex et vile quoddam velamentum, quo pacto imaginem in aere depictam vel ipsum altare solent nonnulli linea pictura viliori tegere, ne pulvere aspergatur. Doctrinam Platonis confirmat eiusque dat rationem Plutarchus tomo I lib. De legendo Homero pag. 98. "Haec", inquit, "causa est poeseos isque mos veterum, ut quaedam per ambages et fabulas iudicent, ut et qui discendi studio tenentur, quadam subtilitate illecti eo facilius inquirerent veritatem atque invenirent, et indociles ea non contemnerent, quae nequirent assequi. Nescio enim, quomodo id, quod occulte dicitur, in admiratione habetur, cum contra vile videatur, quod manifesto enertur". Eandem Platonis sententiam et Plutarchi doctissimus Christophorus Landinus lib. I Camaldulensium disputationum ipso libri initio ita confirmat: "Egregium", inquit, "inventum et continuata deinceps serie semper retentum, ut poetae veritatem variis figmentis, variis figurarum integumentis obscurarent. Putabant enim fore, si negotium difficilius redderent, ut et quae scripsissent, maiorem essent dignitatem auctoritatemque habitura, et qui percepissent (quoniam non sine labore et industria id assequerentur), ea pluris esse facturos maioremque inde voluptatem percepturos, si quae ipsi tenerent, minime sibi cum indoctis communia essent. Hac igitur ratione a sanctis sacrisque rebus profanos arcebant, non invidia moti, sed ut aliquod inter sollertem atque inertem discrimen appareret, cum non idem otiosus, quod studiosus, assequeretur". Deinde paulo post de epopoeia Homeri ita: "Habemus enim (ut grammaticorum infinitam paene turbam omittam) multos eosdemque gravissimos philosophos, qui Homerum omnem Aegyptiorum doctrinam hausisse eamque more illorum variis figmentis adumbrasse contendant. "Qua", inquit, "in sententia nisi Aristoteles fuisset, numquam Homericarum ambiguitatum lib. sex scripsisset". Non explicat vero Landinus satis clare, quid Aristoteles praestiterit in illis sex libris, quorum etiam mentionem facit Plutarchus tomo I lib. De audiendo Homero, verisimiliter tamen suspicari possumus vel ab eo Homerum ad ideas illas vel fontes universalitatis et encyclopaediae (ad quos nos Maronem reduximus) fuisse reductum, ut suae poeticae praecepta exemplo perfectissimi poetarum illustraret, vel certe totam philosophiam praecipueque ethicam fuisse ab illo explicatam sub ambage Homericae fabulae. Certe id factitatum fuisse a compluribus, et potissimum ab Ione quodam Ephesio, clare docet Plato ) lib., qui inscribitur Io Platonis, qui totus est de furore poetico). Addo praeterea ex sententia Tarquinii Gallutii (Orat. 6, 101) docuisse Aristotelem hanc encyclopaediam obliquam propriissimam esse poesi cap. 22 verbis illis: "Etenim fabulae iam inde ab antiquissimis constitutae temporibus vulgoque probatae, etiamsi aliquid rationi minime consentaneum continere videntur, immutandae non sunt. Nam illa ipsa, quae de Ulixe in portum exposito dicuntur ab Homero, absurda sunt adeoque ferenda non essent, nisi ea poetarum optimus ita finxisset, ut alio bonorum genere id, quod incredibile videtur, oblitteret, et quidquid absurdum est, quibusdam quasi medicamentis aspergat". "Quaenam", inquit Tarquinius, "bona esse putemus, quae vanitatem ab illo figmento depellere possint, nisi pulcherrima eius fabulae documenta et allegoriam, quorum accessione mendacium sic evanescit, quem" etc. Lege orationem 6 totam! Maioris gratia auctoritatis addo testimonia Caelii Rhodigini, qui ita lib. VII cap. 4: "Epicos", inquit, "qui singularius, peculiarius insignitiusque poetae vocitantur, quattuor imprimis faciunt: metrum heroicum, fabula allegorica, historia, dictio cum dignitate, non extrita nec depressa". Deinde docens, unde debeat sumi differentia veri poetae a falso epico (agit autem ibi de Lucano): "Id", inquit, "poetarum genus vere germaneque, sicuti Ioannes grammaticus scribit et Aristotelis ac Plutarchi in Homeri laudibus auctoritate comprobatur, fabula intemoscitur allegorica. Hoc enim est horum c a r a
нτήρισμα, id est informatio, character, forma ipsa".Ob hanc animam poeseos vocat Plato poetas sapientiae patres, deorum filios, deorum interpretes, ob hanc ita expresse in Ione pag. 171: "Res enim levis, sublimis, volatilis atque sacra poeta est neque canere prius potest, quam deo plenus et extra se positus, et a mente alienatus sit". Quod ut intellegas ex Platone, nota eum existimasse quattuor esse species divini furoris, per quem ab imis ad superna et Deum ipsum convertamur: primum furorem poeticum esse, alterum mysterialem, tertium vaticimum, quartum amorem. "Est autem", inquit, "poesis a Musis, mysterium a Dionyso, vaticinium ab Apolline, amor a Venere", intellegit autem suam Platonicam, hoc est caelestem. Redire quippe ad unum animus nequit nisi ut ipse unum efficiatur. Multa vero effectus est lapsus in corpus, in operationes varias distributus respiciensque ad singula. Ex quo partes eius superiores paene obdormiunt, inferiores aliis dominantur; illae torpore, hae perturbatione afficiuntur, totus vero animus discordia et inconcinnitate repletur. Poetico ergo furore imprimis opus est, qui per musicos tonos, quae torpent, suscitet, per harmoniacam suavitatem, quae turbantur, mulceat, per diversorum denique consonantiam dissonantem pellat discordiam variasque partes animi temperet.
Ut autem accedamus ad finem huius obliquae encyclopaediae, assero diversum eius esse finem a simplici imitatione herois. Directe enim per herois imitationem solae personae principum instruuntur per se, per accidens vero et concomitanter per imitationem impedientium et iuvantium personarum earumque actionum expressionem docentur omnes homines bene vivere, sed ut dixi, per accidens. At vero per obliquam encyclopaediam, seu potius per fabulam, non ut est directa, sed obliqua, per se et primario unus quisque docetur universalissime bene beateque vivere, ostensis vel omnibus mediis allegorice ad beatitudinem, vel ad aliquam eius partem certis viis commonstratis. Hoc colligo ex ipso Platone, qui in Phaedro ita definit furorem poeticum: "Poeticus furor est occupatio quaedam a Musis, quae sortita lenem et insuperabilem animam, exsuscitat eam atque exagitat per cantilenas aliamque poesin ad genus hominum instruendum". Ubi:
I. Occupatio a Musis significat afflatum divinum, quo re vera supernaturali sacri vates et poetriae rapiebantur: Iudith, Debora, Anna, et Zacharias repletus Spiritu sancto cecinit canticum illud. An autem verum sit, quod nonnulli tradunt nonnullos etiam ethnicos poetas, sicut et Sybillas quaedam bona cecinisse, non ausim affirmare. Potius dicerem donis extraordinariis naturae a Deo eos dotatos fuisse, ut in re hac ethnici excellerent, quae ex se profana esset (ad auctorem enim naturae pertinet in singulis rebus summam alicui perfectionem concedere), sicut Christianis in rebus theologicis excellentiam ab aeterno providit, tamquam in re ad religionem proprie pertinente.
II. Lenem dicit animam, hoc est agilem et formabilem; insuperabilem vocat, quae difficultate poeseos non terreatur. Omnium artium etenim ut nobilissima ita difficillima est.
III. Addit exsusdtari e somno per ipsam poesin mentem.
IV. Assignat finem ultimatum non tantum ad principis vel herois personam instruendam, sed ad genus hominum. Quamvis autem non solum ethica doceatur oblique, sed etiam theologia, physica, astronomia, principaliter tamen et per se ethica, ceterae vero illae, in quantum ethicae subserviunt. Ordiemur autem ab ethica et exemplo maximi poetarum Maronis docebimus, quo pacto obliquitas illa encyclopaediae fabulosae et invenienda, et sit disponenda.