CAPUT X

ENCYCLOPAEDIA OBLIQUA "AENEIDOS"

 

Quantum ingenio assequi possum, per navigationem Aeneae in Italiam conatus est Maro describere allegorice unius cuiusque hominis vias et progressiones ad veram sapientiam. Quae quia latet plerumque, ideo Latium dicitur, quia autem difficillime ad illam pervenitur, ideo sapiens Aeneas omnia terra marique pericula exsorbet. Incipiamus autem singulorum librorum brevissime allegoriam tradere a II incipientes, qui iuxta naturalem fabulae ordinem est primus!

Aeneas ergo duce Venere οΰραυία, hoc est caelesti, desiderio sapientiaeque summique boni commotus paulatim ex Troiae incendio, id est ex iuvenilium voluptatum ardore, se expediens, si non recta navigatione (non potest enim homo in momento et stultitiam exuere, et sapiens effici), tamen post multos errores in Italiam ad veram sapientiam pervemet. Defendit autem Troiam ardentem, Troiam enim prima naturae elementa appello, in quibus voluptatibus ardent iuvenes easque tuentur. Sed apparet ei Venus, illa οΰραυία, suam praestantiam demonstrans admonetque non posse servari Troiam, id est originem corporis, quae necesse est, ut pereat. Eadem ostendit Troiam a diis comburi, et maxime ab Iunone Palladeque. Pallas enim, seu sapientia, voluptates interimit, Iuno vero, id est imperii et honoris, et divitiarum desiderium, voluptates omnino relinquere cogit, ut imperia et opes assequamur. Deos vero minime videt Aeneas, dum pro Troia, hoc est voluptate, pugnat. Nubium enim tenebris prospectus ei eripitur, hoc est ignorat penitus divinas res, ex quarum inscitia vitia proveniunt. Sed has nubes Venus discutit, hoc est amor sapientiae. Eo ergo duce per medias flammas et arma, hoc est in medio contemptus cupiditatum, et appetitum molestiarum vadit Aeneas. Redit autem domum postea, ut familiam domi componat atque ex Troia fugiat, postquam Priamum occisum, Politem et alios vidit; quia nimirum territus exemplis aliorum propter voluptates pereuntium, redit domum, hoc est intrat in se ipsum animus omnesque suas vires et facultates expendit, an possit iuxta illas deserere voluptatem et cum illis ad sapientiam, quae in Latio est, quaerendam se conferre.

Sed negat Anchises se ex Troia discessurum. Quod, quid sit, adverte! Aeneas filius est immortalis Veneris, mortalis autem Anchisae, homo enim ex animo immortali et ex corpore mortali constat Animus ergo, seu ratio, semper hominem ad originem suam impellit ad eamque redire cupiens Troiam avidissime deserit. Anchises vero, hoc est terrena pars hominis, quae ab ascetis sensualitas vocatur, Troiam se deserturum negat; sed tamen ab Aenea sublatus exportatur. Mollissima enim haec animi et enervata pars ad summum bonum numquam nos fert, sed violenter ipsa a nobis fertur. Interea excedens Troia Aeneas videt

... numerum comitum affluxisse novorum
... animis opibusque paratos,
In quascumque velit pelago deducere terras,

quia cum semel vicimus sensualitatem voluptatemque strenue deseruimus, maxime veneream, corroborari sentimus in nobis vires ad inquirendum pulcherrimum bonum et summum verum:

Iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae
Ducebatque diem...

Est enim Lucifer Veneris planeta, hoc est, ut diximus, amor sapientiae, lucem animo afferens, quia veri amore instigat; apparet autem ex Ida monte, hoc est ex pulchritudine, quia pulchritudine summi veri et summi boni amorem caelestem concipimus. Perdidit autem Creusam coniugem Aeneas in mediis Troiae ruinis, quia cum voluptatem sapiens deserit, eius omnem occasionem relinquere debet, si fieri potest, etiam licitam. Ascanium tamen ex Creusa susceptum exportat, quia experientiam vanitatis, quae nascitur ex percepta semel voluptate memoria semper tenere debet.

Sed cur Aeneas, licet deserat sponte Troiam, patriae litora portumque linquit lacrimans? Quod enim odisse coepimus, cur id lacrimantes fugiamus? Nimirum hoc ipsi experientia didicimus profugi e patria, patri matrique cum lacrimis valedicentes; diu enim voluptati assueti aegre ab ea divellimur. Non enim adhuc deserta voluptate totalem penitus temperantiam assequitur Aeneas, sed solam duntaxat abstinentiam, quae est gradus et dispositio ad perfectam temperantiam. Mari autem discedit ex Troia, quia animi nostri, quocumque moveantur, nulla alia re nisi appetitu moventur, qui quam sit similis mari, paulo post docebo.

Primo autem venit in Thraciam patriae finitimam, olim Troiae amicam terram, Marri sacram, cuius rex Polydorum, ut auro potiretur, obtruncarat. Erit ergo Thracia symbolum avaritiae, quia cum a voluptate discessimus atque nondum verae virtutis habitum contraximus, facile ex illa in aliam cupiditatem incidimuss inciditque avaritiae studium. Verum qui duce Venere, hoc est amore sapientiae, duobus paulatim errorem recognoscit vitiumque fugiens, praesertim Polydori hoc malo eventu avarorum territus, fugit

... litus avarum,

et ut sapientiam assequatur, falli deinceps metuens Apollinem, cuius oracula verissima esse audierit, consulendum iudicat. Quare Aeneas ex Thracia navigat in Delum, patriam Apollinis. Apollo enim, ut docuimus in Antiquitatibus, sapientia est, Delos autem manifestum significat. Itaque manifestari sibi bonum a sapientia Aeneas vult. Delo autem insulae

... rex idem hominum divumque sacerdos;

sapientia enim est divinarum humanarumque rerum scientia. Hic igitur rex hospitio excipit Aeneam, profecto enim ipsa sapientia animi nostri aluntur.

Accipit autem Aeneas oraculum ab Apolline:

Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
Prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto
Accipiet reduces. Antiquam exquirite matrem!
Hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris.

Quid enim homini salutarius et conducibilius est ad sapientiam tandem acquirendam, quam originem suam nosse, in quam cum redire potuerit tum demum sit futurus beatissimus? Pluribus ergo didicit illud Aeneas in Delo γυvJiseautόn . Hic ut cetera intellegantur, agnoscenda est duplex Troianorum origo et Aeneae. Teucer enim, Scamandri filius, profectus ex Creta insula in Phrygiam venit et una cum Dardano regnavit. Dardanus autem prius in Phrygiam venerat, non ex Creta, sed ex Italia, nec mortali patre natus, sed deo Iove. Veniunt ergo ambo in Phrygiam, in vitam nempe et primam aetatem, quam per Troiam significari diximus, sed hic a caelo, ille a mortali. Ad hominis enim compositionem animus a caelesti, corpus a mortali patre provenit. Quare cum Apollo primam nostram originem inquirere iubet, iubet sine dubio nosse et corporis ignobilitatem et animi nobilitatem et familiam. Sed quid prodest, si Anchises male interpretatur oraculum?

Mortalis enim hic Aeneae pater omnia ad sensus refert ibi sedes collocandas censet, unde prima corporis origo est, non animi. Ergo non in Italiam, sed in Cretam navigandum proponit. Navigat ergo miser Aeneas in Cretam, sed ibi socii eius, hoc est vires et facultates corporis animique, plurima subeunt mala. Itaque peste laborantibus Troianis damnat suam oraculi interpretationem Anchises, nam postquam diutius debacchatus est homo, dum sensibus obtemperans omnem spem in rebus caducis reponit, tandem experientia doctior redditus animadvertit non suasisse Cretam Apollinem, id est numquam posse esse homines beatos ex iis, quae mortalia sunt. Censet igitur alibi quaerendam felicitatem, sed non valet eo iudice, ut, in quo consistat illa felicitas, discernat. Dii ergo Penates, ubi sit felicitas quaerenda, dicent, quod dicturus esset Apollo. Putabant autem Penates genios esse antiqui, quos nos animorum excellentiores vires interpretabimus, hoc est rationem et memoriam. Hi vero Penates docent Aeneam, ubi sit quaerenda felicitas, dormientem, sopitis enim corporis sensibus et subiugata sensualitate potissimum intellegentia viget. Persuadetur autem revelatione somni etiam ipse Anchises, nam ubi ratio praevalere incipit, sensualitas illi subicitur. Docent ergo Penates in Italiam navigandum, unde origo prima respectu Dardani, ex Iove nati, immortalis erat Troianorum, hoc est ratio persuadet, ut ad eius originem redeamus.

Beatus sane esset Aeneas, si recta in Italiam discederet, sed nondum perfecte in puncto in virtute processit Facile autem eius navis, etsi ex Creta, hoc est a corporeis rebus discedat, inter continentiae atque incontinentiae varios fluctus vacillans a recto cursu deicitur. Non enim is gubemator clavum tenet, qui tempestates omnes superare norif, sed Palinurus, qui postquam

... caeruleus supra caput astitit imber
... et inhorruit unda tenebris

postquam

Continuo venti volvunt mare...,
Ipse diem noctemque negat discemere caelo
Nec meminisse viae...

Palinurus enim, si Graece interpretemur, est contrarius ventus, seu retro ferens, per quem intellegimus appetitum sensibus obtemperantem. Hic igitur inter medias perturbationes animi et corporis diem a nocte, id est verum a falso, dignoscere nequit, maxime insurgentibus ventis, hoc est affectibus. Palinuri ergo stultitia committitur, ut navis Aeneae, hoc est homo ad sapientiam et felicitatem veram tendens, cum debuisset in Latium recta navigare, quo dii Penates, id est ratio, praeceperant, interim in Strophadas insulas deflectat. Haec autem insula avaritiae erit symbolum, non illius tamen, cuius erat Thracia, quae in rapiendo consistit, sed alterius avaritiae, quae est in tenacitate. Ibi ergo Aeneas infestatur ab Harpyis, quae bene virginea facie finguntur. Tenacitas enim praefert speciem frugalitatis;s simulant ergo Harpyiae pudorem, modestiam sobrietatemque, omnesque virtutes prae se ferunt; at earum ventris ingluvies foedissima est. Tenaces enim, quales sunt homines senes, semper velant avaritiam pulchritudine virtutis et nec alios pascunt, neque ipsi se saturant. Bene ergo Harpyiarum ora semper fame pallida, maclienta, pedes vero unci et manus, quia retinentissimi pecuniarum sunt et etsi senes, ad aliquid novi obtinendum ambulant. Quid vero est, quod prohibent Troianos vesci epulis etiam paratis? Tenacissimi enim homines malunt fame perire, quam aliquam ex parato acervo particulam minuere. Deserat ergo necesse est Aeneas Harpyiarum insulam et ad Helenum naviget; est autem Helenus et vates, et concivis. Hunc interpretamus ingenitam nobis rationem et naturale in nobis insitum lumen ad verum bonum dignoscendum quaerendumque. Sed ad hunc Helenum difficilis via est, cum sit iter per medios hostes tenendum. Nempe reluctantia utriusque appetitus vincenda est. Iuvat ergo Aeneam

... evasisse tot urbes
Argolicas mediosque viam tenuisse per hostes,

cum Helenus illi superatis tot perturbationibus explicabit Italiam docebitque, quam propinquam esse putabat, via invia longe dividi, multa esse maria obeunda et ad inferos prius descendendum, antequam in Italia conquiescat. Nimirum postquam animus non tam profligatis, quam aliqua ex parte repressis vitiis per medios hostes in lumen suae mentis descendit, tum demum advertit summum homine bonum, quod in propinquo collocatum hactenus putabat, procul abesse oportereque nos longo anfractu maria monstris obsessa pernavigare. Nam inter ipsam contemplationem et hanc, quam vivimus, vitam, interiacet (ut Helenus, seu lumen nostrum, docet) appetitus ille veluti turbulentissimum plane mare, quod Scylla atque Charybdis infestum reddant, quae omnino, si venturi simus in Italiam, praetemaviganda sint. Per Scaylam autem et Charybdim exprimuntur animi nimiae cupiditates, luxuria atque avaritia, luxuria per Scyllam, a Glauco adamatam, avaritia per Charybdim, ipsi quoque Herculi boves surripere ausam. Sed quomodo rursus et in luxuriam, et in avaritiam Aeneas procul a Troia et procul a Creta dissitus incidit? Memineris nimirum non eum virum adhuc esse Aeneam, in quo virtutum habitus corroborati sint, sed eum, qui adhuc contra vitia pugnet et in ipsa ad sapientiam via virtutemque aliquando per continentiam vincat, aliquando vacatur. Cum iterum monet Helenus Iunonem iterumque iterumque placandam, instruit Aeneam lumen naturale, ut si vult sapientiam, seu Latium, assequi, in se placet et componat cupiditatem honoris. Haec enim nos in ambitionem et mox in tyrannidem rapit, in qua multa crudelia inhumanaque committimus et humanitatem exuti in monstra truculentissima convertimur. Commode ergo statim Maro in Cyclopum insulam deducit Aeneam, ut ostendat Cyclopes, hoc est, qui magna et excelsa appetunt, prae magnitudine animi immoderata in immanitatem labi. Hanc tyranidem, seu inhumanitatem, egregie Cyclops Polyphemus notat, qui procul a consortio hominum (sicut et tyranni solent) carnibus pascatur hominum atque intra lustra ferarum versetur. Tyranni enim civium quoque sanguine aluntur. Incommoda autem civium ex tyrannide proficiscentia addiscit Aeneas ex Achaemenidis macilenta squalidaque forma, per quam omnes calamitates, exsilia civium, inopia, metus assiduus tyrannidis et suppliciorum significatur. Aeneas ergo, cum inter Scyllam et Charybdim periculum evasisset naufragii, hoc est, cum virtutis arripuisset viam, quae est semper in medio inter vitia duo extrema, defectum, quem notat Charybdis vorax, et excessum, quem notat Scylla ebulliens, debuit etiam praetemavigare desiderium tyrannidis, seu insulam Cyclopum.

Venit ergo in Siciliam; haec olim erat coniuncta Italiae, sed postea

... venit medio vi pontus et undis
Hesperium Siculo latus abscidit...

Divinitas enim nostrorum animorum (ut Platonici docent et Maro eos sequens) ita initio condita erat a Deo, ut secum coniunctissimae essent et amicissimae inferior pars animi cum superiore. Sed postea inferior, tamquam actuosa et rebus agendis singularibus intenta, facile errare incepit et perturbata obiectorum multitudine saepeque malum pro bono eligens veluti caeco agitationum fluctu percussa ab Italia, hoc est a superiore parte, violenter divelli coepit. Brevis tamen est cursus Aeneae ex Sicilia in Italiam, quia ipsa inferior pars ad Italiae oram, hoc est ad contemplationem, nos iuvat. Unde magnus asceta Ignatius, parens noster, quinque sensuum applicationem etiam ipsi contemplationi perfectissimae proximam posuit Deveniret ergo Aeneas ex Sicilia in Italiam facillime, praesertim depurato iam animo aliquatenus et parente Anchise in Sicilia mortuo, immo et sepulto, hoc est sensualitate non exstincta modo, sed etiam obruta. Sed ecce non placat Iunonem iuxta iussum Heleni. Ergo

Vix e conspectu Siculae telluris in altum
Vela dabant

Troiani, hoc est vires omnes et potentiae, et facultates Aeneae, ecce tibi Iuno, hoc est honoris, non iam tyrannici (hunc enim iam evitavit Aeneas), sed honesti cupiditas, ad Aeolum, hoc est ad appetitum inferiorem, contra Aeneam, recto a cursu ad contemplationem tendentem, avertendum petendo auxilium confugit. Is autem

... celsa sedet arduus arce.

Nihil enim nisi sublime cogitat contra superiorem appetitum ideoque et sceptra gerit. Ventos ergo, hoc est affectus et desideria ventosae gloriae, e carcere modestiae emittit. Illi vero mare ipsum, hoc est liberum Aeneae arbitrium, evertunt penitus et inquietant Interim Neptunus, hoc est superior mens, Aeneam vexari videns

... summa placidum caput extulit unda,

hoc est caput, seu rationis vim, ultra corporeos erigit motus; dein

Eurum ad se Zephyrumque vocat

ipsosque affectus inordinatos increpat,

Collectasque fugat nubes...

Falsas enim rationes pro honoribus consectandis allatas et in unum collectas congestasque statim confutando et refellendo dissipat

...solemque reducit.

Ignorantia enim abacta sol, id est cognitio veri, exoritur. Commode vero Aeneas hac animi tempestate perfunctus in portum se illum recipit:

Est in secessu longo locus...

post perturbationem enim facit animi collectionem in secessu. Quod autem ibi rupes

... geminique minentur
In caelum scopuli...,

virtutem in medio sitam intellege et moderationem animi consequi ipsam recollectionem! Quod autem desuper est

... silvis scaena coruscis,

scias miram animi amoenitatem esse in collectione. Dum autem colligit se Aeneas, quaerit, quae naves perierint, inscenso scopulo, hoc est, quid incommodi subierit ex animi perturbatione, diligentissime et morose examinat. Ita tamen vacat collectioni Aeneas, ut tamen sociis escas praeparet, id est curat, ne vires animi corporisque in recollectione animi affligat nimium. Quare solatur ibi socios Aeneas ideoque etiam ad recreationem, sed cum solo Achate, id est cum intellectu, progreditur. Sed ad quid? Ut singula exploret. Ecce tibi recreatio collectionem turbat! Dum enim a contemplatione, quae est circa unum et universale, incautius ad singulorum scientiam deflectit, in silvam, id est in animi distractionem ob rerum singularum multitudinem, quas considerat, incidit. Et sane ex illa non exiret, nisi se illi Venus, hoc est amor unius summi veri cognoscendi, offerret. Offert se autem non quasi vera Venus et dea, sed venatrix nympha. Nondum enim verissimum esse poterat in Aenea desiderium sapientiae. Ideoque, quia necdum aptum omnino Aeneam contemplationi vidit et contemplativae vitae, instituit permittere ei civilis vitae brevem gustum et temporarium. Nam ut Italia est apud me contemplatio sapientiaeque regnum, ita Carthago est actuosa vita, seu civilis. Obducit autem ei nubem, ne quis eum videret. Primum enim est hoc et summe necessarium civilem vitam ingredienti, ut consilia sua semper tegat, Itaque hic Venus non tam eum ad sapientiam inflammavit (ideo enim illi non tamquam Venus apparuit), sed tantum ad prudentiam propriam civili vitae. Discit autem Carthagine Aeneas ulterius omnia vitae civilis praecepta: iura, magistratus, leges et penitus illam Platonicae civitatis ideam, de qua mihi longissimus esset commentarius instituendus, nisi ad cetera properarem. Est autem in media Carthagine Iunonis templum, quia civilis vitae supremus apex et scopus est honor. Non solum autem addisdt civilem vitam Aeneas, sed etiam ibi exercet et experientia ipsa in illo amoris inhonesti periculo addiscit miserias et calamitates. Futurus enim est perfectissimus sapiens, ad cuius perfectionem iuvat singulariter etiam experientia.

Regina autem Carthaginis Dido est, quam interpretor ipsam civilitatem, haec enim gubernat et regit rem publicam. Haec ergo adamat vehementer Aeneam. Vir enim iam purgatus, qui sciat suos affectus exteriores moderari, qui nec sit iam avarus, nec voluptuosus, nec tyrannice crudelis, qualis iam Aeneas est, ab ipsa rivilitate et societate hominum valde amari solet. Irretit ergo illum civilitas, monstrat opera urbis, donat etiam ipsum regnum, quia civilitas ipsa impedit nos, ne in Italiam proficiscamur, hoc est, ne nos demus contemplationi. Sed Mercurius descendit a Iove, hoc est ratio divina illustrat mentem nostram, et Aeneam illuminat persuadetque abitum in Italiam, hoc est ad contemplationem. Abscindit autem Aeneas funem, et quidem gladio; momentaneum enim illud est auxilium efficax, cui consentientes violenti nobis ipsis videmur, ut statim societatem hominum neglegamus civilique vita spreta faciamus ultimam electionem contemplativae. Abeunte autem Aenea Dido se interimit, quia re vera civilitas tota perit, cum viri probi et cordati deserunt rei publicae curam. Perit enim in re publica exemplar probitatis et praeterea rectum et sine affectibus regimen.

Aeneas ergo in Italiam recta petit, hoc est ad contemplationem. Sed Palinurus, hoc est libertas animi retro rapiens rationem, seu potius parens inferiori parti concupiscentia, pertrahit Aeneam in suam sententiam, ut parum deflectat ad consanguineum Acestem. Neque mirum, parenti enim exsequias nondum praestiterat Aeneas (sicut et ille adolescens in libris evangelicis). Aeneas ergo, qui iam sepeliverat Anchisem, hoc est sensualitatem obruerat, non iam faciet sepulturam quidem Anchisae, sed celebritatem quandam, ludos nimirum exsequiis mixtos, hoc est mixtas gaudio lacrimas. Solent enim idem facere in ultimis, quas vocant, cenis illii, qui ex communi vita ad contemplativam proficiscuntur, et percommode sane sociae mulieres nolunt proficisci ulterius cum Aenea. Nihil enim tendentibus ad verissimum statum sapientiae tam necessarium, quam ne quid cum eo sexu habeant, vel potius tendenti in Italiam, vel contemplationem, deserendae sunt vires Aeneae, non ipsae quidem, sed earum mollities et imbecillitas. Uxores ergo Troianorum, non Troiani relinquendi, hi enim, hoc est vires fortes, sequantur Aeneam,

Exigui numero, sed bello vivida virtus.

Discedit ergo Aeneas simpliciter ex parte inferiori, hoc est ex Sicilia, praesertim cum Neptunus, hoc est, ut iam diximus, appetitus superior, navigantem propellat. Ne vero iterum tertio redeat in Siciliam, Palinurus, hoc est concupiscentia parens affectui inferiori, seu libertas illa mala animi rapiens retro mentem, primum quidem obdormiscat, id est elanguescat, deinde etiam demergatur et pereat penitus.

Mortuo ergo Palinuro commode Aeneas in Italiam venit. Hic est primus pes sapientis futuri in progressu ad sapientiam. Figit autem ancoras spei, sperans se assecuturum sapientiam. Invisit vero primo lucum Apollinis, qui ipse est difficultas inveniendae sapientiae propter opacitatem veri ex multitudine instantiarum singulariumque. Ex singulorum enim veritate colligitur ipsa universalis sapientia. Reperit autem ibi in antro obscuro Sibyllam, quam interpretor fidem esse de Deo, seu sacram doctrinam, cuique puero etiam patentem. Sine hac enim nefas est omnem sapientiam acquirere, non vult enim aliquid contrarium sapere divino honori. Sibylla autem 1. illum iubet sepelire Misenum. Misenus autem, seu tubicen, significat ardorem quendam importunum disputandi. Sciebat enim

Aere ciere viros Martemque accendere cantu,

hoc est ita inflammare argumentantes, ac si ad pugnos in philosophia eundum esset. Hic igitur tendenti ad sapientiam omnino obruendus est 2. Iubet Sibylla ramum aureum apportari ab Aenea, quo solo monstrato possint adire patriam veri, quae est obscura et profunda, nimirum Tartari. Ramus autem hic aureus labor est speculandi, omnia enim dii labore vendunt hominibus tamquam auro, sed potissimum sapientiam:

... primo autem avulso non deficit alter
Aureus et simili frondescit virga metallo.

Perpetuus est enim labor in speculando et unus alterum excipit; una enim reperta veritate altera indaganda est, cum omnes inter se nexae sint. His duobus praestitis, et altero quidem non sine columbis Veneris duabus, hoc est affectibus ad amorem sapientiae consequentibus, sagacitate et alacritate, incipit ducente Sibylla Aeneas philosophari, quam ut sacram doctrinam ducem sequitur Aeneas. Duplicis autem initia sapientiae exorditur, in eius se tenebras et profunditatem quasi in inferum immittens, unius practicae, quae est ipsa moralis philosophia, docens bene beateque vivere, alterius speculativae, quae in cognitione rerum omnium sita est.

I. Incipiendo autem a prima incipit se ipsum prius cognoscere, maxime quoad partem mortalem et corpoream. Omnem itaque miseriam in se ad mortalitatem consequentem incipit meditari.

Vestibulum ante ipsum primique in faucibus Orci,

hoc est in ipso aditu moralis philosophiae, quae sequuntur, cognoscuntur: Luctus, ultrices Curae, pollentes Morbi, tristis Senectus, Metus, malesuada Falnes, turpis Egestas, Letumque Laborque, Leti Sopor, mala mentis Gaudia, Bellum et Discordia demens, Somnia haerentia frondibus ulmi, hoc est non verae cognitiones veritatis propter fragilitatem intellectus, Scyllae, id est fraudes, Briareus, id est temeritas, Lerna, id est pertinacia, Chimaera, Gorgones, Harpyiae ceteraque vitia humanae naturae allegorice adumbrata, quae corpus consequuntur. Re vera enim Plato descendere in se ipsum et cognoscere vitia corporis appellavit descendere in inferos, cognoscere vero praestantiam animi appellavit ascendere in caelum vel Elysium. Haec itaque prima est quasi de peccatis et miseriis meditatio, nam ceterae philosophiae se ipsum cognoscendi partes, hoc est meditatio de morte insinuatur clarissime. Posuit enim Maro letum in vestibulo inferi, hoc est sapientiae, Plato vero philosophiam dixit esse mortis meditationem. Sequuntur ceterae; ipsa enim descensio in inferos est meditatio de inferno itemque de iudice. Addiscit enim de Minoe, Aeaco et Rhadamanto in ipsa via ad Elysios campos. Ultima autem commentatio est de Elysio quasi de caelo, expresse enim Plato haec meditari philosophum iubet moralem.

Sed ut ad commentationem de peccatis redeamus, tria cognoscit potissimum vitia in se Aeneas: 1. Palinurum, hoc est pravam illam concupiscentiam examinat diligentius, qua olim retardabatur ad Italiam, nempe ad verum cognoscendum. 2. Didonem, hoc est nunc primum in hac animi collectione melius cognoscit nocuisse sibi negotiositatem, seu dvilem vitam. 3. Ipsum Anchisem, hoc est sensualitatem exquisitissime in se recognoscit. Et haec est illa ulterior de peccatis in particulari meditatio. Arripit autem ferrum

... atque acie diverberat umbras,

acies enim et acumen ingenti iuvat illum ad philosophandum. Sed magis senex ille Charon portitor, hoc est maturitas iudicii ad singula dignoscenda, ad ulteriorem ergo eum philosophiam vehit. Cerberus etiam, quem diximus esse tempus tricipiti quasi capite: praeteriti, praesentis et futuri, quibus omnia vorat, non terret Aeneam a speculando. Vult enim etiam quam diutissime speculari, dummodo verum cognoscat Nihil autem sapientius esse tempore veteres dixere. Proinde interius vestibulum profunditatis sapientiae, quasi inferi, Cerberus obsidet.

Duo ergo ulterius addiscit Aeneas, in quibus tota ethice consistit: 1. De officiis humanae vitae edocetur, hoc est in communi de virtutibus et vitiis. 2. Edocetur de finibus similiter bonorum et malorum, hoc est de poenis et praemiis singularem actionum, bonarum vel malarum. Haec autem addiscit a Sibylla. Cum enim audivisset damnatorum gemitus, verbera, stridorem ferri, tractas catenas,

Quae scelerum facies, o virgo, effere, quibusque
Urgentur poenis?

Longus autem sim, si singula allegorice ulterius interpreter de Furiis, de immani qumquaginta hiatibus Hydra, de Tartari voracitate. Incipit vero a sollemnissimo vitiorum, superbia cognoscenda, tum temeritate, iactantia, quae recognoscit eorumque poenas in Aloidis, in Titanibus, in Salmoneo, deinde pergit ad luxuriam eiusque poenas, ad intemperantiam in cibo potuque, ad iniustitiam, avaritiam, fraudes, adulteria, incestus, ad cetera omnia vitia.

Pergit deinde ad cognoscenda officia bonorum et praemia:

Devenere locos laetos et amoena virecta
Fortunatorum nemorum...

Hic fingit Maro addiscere hoc Aeneam et cum Sibylla exquirere a Musaeo poeta, ibidem in Elysiis campis versanti, ut ingeniosissime simul et occultissime insinuaret poetis esse proprium totam in fabula sua ethicam docere:

Musaeum ante omnes, medium nam plurima turba etc.

Docet ergo Aeneam ipsum ad speculandum verum viam Musaeus, sed non facilem, at quasi allegoricam, difficilem et anfractuosam (cui similem in hoc ipso capite explicamus):

... Sed vos, si fert ita corde voluntas,
Hoc superate iugum, et facili iam tramite sistam.
Instar vero docentis, sed nimirum sublimem doctrinam,
... ante tulit gressum camposque nitentes
Desuper ostentat...

Cur tamen Anchises postea Aeneae omnia revelat et ostendit in Elysiis campis bonorum praemia? Nimirum ipsa sensualitas plurimum confert ad utiliter speculandum in hac vita beatitatem futurae. Hinc, ut iam monui semel, quinque etiam ipsorum sensuumapplicatio utilissima est, et potissimum ad haec, quae a nobis tamquam iucunda adamari debent. Et haec est universalitas, quam addiscit Aeneas paulatim, quae est ethica.

II. autem facit initia difficilioris philosophiae, quae est speculativa. Videt autem in limine eius Mortem, Somnum, Famem etc. Oportet enim in cognoscendis rerum universalibus ideis quasi mori, hoc est a sensibus abstrahi, qui singularia tantum cognoscunt, famere praeterea et negotiis externis penitus obdormiscere. Videt vero ibi Aeneas, in ipso aditu inferi, hoc est scientiae, Scyllas biformes, Centauros, centumgeminum Briareum, Chimaeras et formas tricorporis umbriae, quod dupliriter intellege: 1. haec esse entia rationis, quae ad abstractionem universalium et per consequens ad scientiam omnem, quae circa universalia versatur, sunt apprime necessaria. Chimaera enim, Harpyiae et forma tricorporis umbrae sunt entia rationis merissima apud philosophos. Vel 2., cum vides, quod Aeneas corripit ferrum

...strictamque aciem venientibus offert

et

... ferro diverberat umbras,

agnosce vim ingenii unius cuiusque rei naturam cognoscentis per universalia non tantum iuxta genus, quo connectuntur diversae species inter se, v. g. in Chimaera capra, leo, draco conveniunt generice, ut sunt animalia, ideoque sunt unum, id est Chimaera, sed etiam singula cognoscentis iuxta suas species et differentias. Acie enim gladii, hoc est acumine iudicii, diverberat, hoc est quasi dissecat et discemit et separat singula, quae sunt diversa, capram a leone, et draconem ab utroque. Deinde, ut brevissime alia tantum iudicent, Cerberum placat offa panis, hoc est evitat dissensionem unius suae sententiae ab altera. Multitudo enim capitum quasi dissonantiam propositionum notat vel aptius, Cerberus est popularitas opinionum clararum et vulgaritas quaedam sentiendi. Multitudo enim capitum in Cerbero apte popularitatem, hoc est plebem multorum capitum, notat. Sapiens ergo vere futurus Aeneas ideo vadit per umbras

... sola sub nocte...,

ut veritatenit, quae vulgus latet, inveniat. Philosophatur ergo de rerum natura et deo:

Principio coelum ac terras camposque liquentes
Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra
Spiritus intus alit totamque infusa per artus
Mens agitat molem et magno se corpore miscet.
Inde hommum pecudumque genus vitaeque volantum
Et quae mannoreo fert monstra sub aequore pontus.
Igneus est ollis vigor et caelestis origo
Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra.
Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, nec auras
Respiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
Quin et supremo cum lumine vita reliquit,
Non tamen omne malum miseris nec funditus omnes etc., 

ubi tota penitus philosophia naturalis de Deo et natura inclusa est.

Sed haec tota philosophiae lib. VI ratio nondum Aeneam perfectum facit sapientem. Nondum enim Caietam sepelivit, nutricem suam, hoc est nondum abiecit nonnullas opiniones, quas puer a malis magistris et nutriciis cum lacte hauserat. Deserit ergo eas sepulta Caieta tandemque pervenit ad Latium Circe etiam, id est fallaciis et erroribus evitatis, hoc est sapientiae regnum ingreditur. Praeterea lib. VI tantum conclusiones ipsius philosophiae ponit, obiectiones nondum omnino solvit et difficultates in contrarium occurrentes. Hoc ergo facturus est in Latio. Porro, Latii, seu sapientiae, regnum obtinere non potest, nisi sit ei Lavinia comunx. Λαβή autem est prehensio vel comprehensio. Non potest enim sapiens esse perfectus, nisi rerum omnium comprehensionem verique habeat. Sed Latinus rex, hoc est delitescentia sapientiae, non satis est, ut Aeneae filiam despondeat, cum Amata, id est ignorantia, seu potius profunditas ipsius sapientiae, hoc est passiva quaedam ignorabilitas, faveat Turno, hoc est sophismati vel captioso sapienti. Ipsa enim sapientia apta est ignorari propter difficultatem. Quare obnoxia est ignorationi activae ac proinde, cum merito eius filia, hoc est comprehensio rerum omnium, debeatur sapienti Aeneae, interim iniuste conceditur Turno sophistae. Merito autem Turnum sophistam voco, quippe qui pro galea gestet in capite Chimaeram seu Hydram, symbolum falsitatis. Falsitas enim nihil aliud est, immo et ipsum sophisma, nisi unius cum altero inepta et falsa

connexio, qualis est connexio draconis, caprae et leonis in Chimaera. Hanc autem capite gestat Turnus. Tota enim ipsius in capite ratiocinandi ratio et sui defendendi vis est sophistica. Sophista ergo Turnus cum philosopho Aenea de Lavinia, seu rerum et veritatis comprehensione et consequenter regno Latii, seu sapientiae, proeliantur. Huius venatus Ascanii dedit initium. Ascanius autem est vigor quidam Aeneae venans, hoc est sagaciter investigans ipsam veritatem. Rursum autem Iuno persequitur Aeneam, non quidem iam ut Cupiditas est honoris civilis, sed ut est Cupiditas famae et popularitatis, maxime ex claritate docendi. Nihil enim tam obest philosopho, praesertim iactabundo, quam honorem in doctrina assequi, hoc est esse magistrum; vel enim propter popularitatem, vel ut a stupidis discipulis facilius intellegatur, profundiorem saepe dissimulat veritatem. Inflammat ergo Iuno Turnum ad bellum, sed non Aeneam, et quidem affamulante Allecto, sive invidia quadam famae de doctrina. Ut autem Aeneas habet suum exerdtum, hoc est rationes pro veritate, ita Turnus habet captiunculas et elenchos: Mezentium, deum contemptorem, hoc est ductas ratiunculas ex falsa theologia Messapum et Lausum, equorum domitores, hoc est expeditam, sed fallacem argumentandi rationem, ceterosque. Rursum Aeneas castra, hoc est conclusiones suae philosophiae, fossis atque aggere cingit, immo et ad Euandrum petitum auxilia non erubescit contendere, hoc est auctoritate aliorum sapientum antiquissimisque testimoniis (Arcades enim ante Lunam etiam). Venus interea, seu amor sapientiae, non otiatur in illo, sed desiderium ipsum exsequitur labore. Venus enim a Vulcano (quem recte laborem interpretabere) impetrat arma ipsi Aeneae, et potissimum clipeum illum inauratum,

... unum omnia contra
Tela Lationorum...,

hoc est firmitatem doctrinae cum claritate coniunctam, quam non nisi labor perficit. His auxiliis utrunque pugnatur strenue, hoc est argumentationibus ipsis disceptatur Monet autem Aeneas Achatem, hoc est intellectum suum excitat:

Suggere tela mihi, non ullum dextera frustra
Torserit in Rutulos...

Proinde multos mactat, hoc est rationes et auxilia sophistica confutat, praecipue vero Mezentium illum, hoc est ex falsa theologia depromptas rationes. Hoc idem repetit ad finem lib. XI, donec tandem ultimo confligat in XII ipsumque Laurentum, Latii caput, hoc est sapientiae regnum, occupet. Quod dum fit, commode Amata, hoc est ignoratio illa passiva veritatis, se ipsam interimit. Nectit autem sibi laqueum a trabe. Ipsa enim connexio veritatum interimit ignorantiam. Non occidit autem Turnum Aeneas nisi viso illo pulcherrimo Pallantis balteo. Hic enim est connexio clarissima medii cum terminis, in quo consistit ipsa argumentandi vis. Tum demum sophista occiso in se ipso Aeneas philosophus perfectissimus evadit sapiens, Laviniam enim capit, hoc est rerum omnium comprehensionem, cum eaque regnum Latii, hoc est sapientiae.

Haec est illa encyclopaedia obliqua Aeneidos!

 


CAPUT IX

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT XI