Ius tam naturale quam humanum, tam gentium quam regnorum certorum, tam civile quam sacrum spargendum quoque in fabula erit lib. VII:
... litusque rogamus
Innocuum et cunctis undamque auramque patentem.
Legibus parendum esse, eas per legislatores a deo proficisci docet Odys. t 179, Iliad. A 239, Odys. s 140. Poenas praescriptas esse vi legum Odys. c 349. Expende in XII vim foederum, Carthaginensem politiam lib. I ceteraque in Aeneide ex iure deprompta!
Haec est illa encyclopaedia, seu universalitas artium, eruditionis, disciplinarum et scientiarum, quae ita spargenda est in fabulla, ut nihil sapiat affectationem, sed omnia ex singulis artibus quasi ex vi occasionis inspergantur, ut iactantia et suspicio puerilitatis evitetur.