Ostendimus quidem heroem ipsum lib. II habuisse artes omnes liberales, rursusque lib. III cap. 10 varias artium personas descripsimus. Nunc aliud nobis negotii est. Non enim herois vel aliarum personarum, sed ipsius fabulae vel poetae encyclopaediam directam explicamus. Ordimur autem a nobilissima artium omnium.
Poetica
Hanc itaque etiam docere debet poeta ut alias, immo hanc duplidter: et exemplo, et praecepto. Ipsum enim eius opus exemplum est, praecepta vero in ipso opere aliquatenus includere debet. Miror Maronem utrumque fecisse exactissime. Ut enim exemplum dedit perfectissimum ipsius epopoeiae eiusque omnium virtutum, tam quae ad inventionem fabulae universalis, unius, magnae, integrae, doctae, suavis, patheticae pertinent, quam quae ad dispositionem et elocutionem exactissimam, sic etiam praecepta praecipua brevissime lib. IX in Cretheo poeta exhibuit: assiduitatem, diligentiam, naturae bonitatem et vim cum arte coniunctam et praeterea, quod praecipuum est, phantasiae per experientiam ad rerum ipsarum imagines assuefactionem. Bellis enim illum interesse fingit et in medio bellorum strepitu a diligentia non desuescere et secessum in tumultu habere. Expressit ergo in illo illud universalissimum Aristotelis (cap. 14) praeceptum: "Quapropter vel versatilis ingenii viri, vel furore perciti poetica est. Etenim poetarum aliqui ab ipsa natura ad poeticam bene formati sunt, aliqui autem a mente abstrahuntur". Rursum praecepta simul omnium specierum poeseos, quantum fieri commode potuit, in exemplis particularibus tradidit Maro: 1. Epopoeiae in ipsa Aeneide. 2. Tragoediae in collocutionibus calamitosissimarum personarum, quarum affectibus nihil re vera par habet Seneca tragoedus, si bene expendantur. Quare laudo vehementer operam Ioannis Lucienbergii, qui Aeneidem in decem tragicomicos actus ita apte distribuit, ut ex suis verbis vix aliqua addat. Proinde et 3. comoediae exempla habes et in medio IX, et toto lib. IV pulcherrimum. 4. Margitem habes lib. II in Sinone et lib. III in Achaemenide. 5. Satiram et mimum habes penitus lib. XI, alteram in oratione Turni exquisitissimam, alterum in oratione Drancis. 6. Lyricae poeseos usum et proprium habes specimen lib. VIII in pulcherrimo Herculis hymno:
... tu nubigenas, invicte, bimembres
Nullibi enim melius Pindarus aut Horatius. 7. Veram spirantemque elegiam habes lib. IX in querela matris Euryali, ut omittam orationem Euandri in XI 8. Epigramma par omnibus Martialis epigrammatis habes lib. III:
Aeneas haec de Danais victoribus arma.
Expende acumen, animam epigrammatis! Suspendit enim tropaeum victus de victoribus. Id enim est affinitas dissentanei et consentanei. Omitto hic notitiam fabularum poeticarum, Iopam in I, Musaeum et Orpheum in VI, in quibus et materia, et forma, et accidentia poeseos explicantur.
Rhetorica
Haec quoque adaequatissime latere potest in fabula iuxta sua et praecepta, et exempla. Quomodo autem insit in Aeneide, docuimus et lib. II in persona Aeneae oratoris, et lib. III cap. 10 in oratore, et lib. IV accuratius, ubi artem rhetoricam Maronis contulimus cum arte Tulliana. Nunc eadem de re nihil habeo novi dicere, nisi nihil penitus inesse in Cicerone, quoad inventionis, dispositionis et elocutionis vim, quod non sit in variis in Marone orationibus variarum personarum. Immo contra, si otium esset, manifeste declararem esse quaedam lumina orationis in Marone, quorum vestigium in Tullianis Orationibus nullum est. Lege Cerdam nostrum in commentariis Maronianis et Scaligerum lib. III grammatice Maronis orationes resolventem gloriantemque merito id ante se nullum praestitisse grammaticorum! Consule et Macrobium de rhetorica et eloquentia Maronis disputantem!
Historia
Huius leges et praecepta, et modum ac formam ipsam historiam conscribendi, loca, tempora resque varias describendi habes exemplum Livianis historiis perfectius lib. II et III, in quibus tamquam historicus narrat Aeneas suos casus et patriae. Notitiam vero rerum et temporum habes in fine VI, initio X, in fine VIII. Antiquitates praeterea, eruditiones, mores regnorum, caerimomas, ritus sacrorum totumque thesaurum, quo se nunc iactant omnes antiquarii, habes lib. III, V, VI, VII, tota Aeneide. Consule Macrobium, qui scientissimum omnis eruditionis fuisse Vergilium prolixe probat exemplis, quem nunc citandi otium non habemus!
Medicinae peritia
Haec sufficienter lib. XII insinuata est a Vergilio de industria in persona Iapygis. Notat vero Macrobius ceterique auctores, qui de Maronis vita scripserunt, illum fuisse praestantissimum sui saeculi medicum.
Musica
In Cretheo lib. IX, in Iopa lib. I, in Orpheo lib. VI vel quoad materiam, vel quoad formam, vel quoad instrumenta tradita est breviter a Marone. Eius vero usus ad res sacras commendatus lib. VIII:
Tum Salii ad cantus incensa altaria circum...
Hic iuvenum chorus, ille senum, qui carmine laudes
Herculeas et facta ferunt.
Dialectica
In nodis illis inextricabilibus argumentorum tota penitus tradita est, qui cemuntur a bono logico in tot Orationibus Maroonis. Expende, quaeso, duas dumtaxat orationes, Turni et Drancis, aliasque, si placet, duas, Veneris et Iunonis initio X, tum maxime Didonis in IV, quam vehementer digladiantur ex omnibus dialecticis locis desumptis syllogismis, enthymemate, sorite, inductione, exempo, epichiremate, Electra, crocodilo, quae privatim expendenda cuique relinquo.
Grammatica
Haec, nescio, an cuiquam plus quam Vergilio debeat. Congruae enim locutionis exempla apud Priscianos, Diomedes ceterosque omnes grammaticos sollertiores ex nullo plura reperias. Immo et rhetoricorum praeceptorum exempla Quintilianus ex ipso Marone seligit neglecto saepius Tullio. Praeterea verborum apud Maronem nitor communium, usus, constructio, antiquissimorum verborum illustratio novorumque inventio plurimum Romanam grammaticam locupletavit. De quo, quaeso, vide Macrobium, perpetuum illum Vergilianae maiestatis admiratorem.