Hactenus materiam dumtaxat poeseos et inanimum ipsius corpus tractavimus, ut ipsa natura, cum embryonem format. Nunc ad ipsam poeseos formam accedemus animamque illius corpori infundemus,i quae consistit in assecutione finis ulterioris non quomodocumque imitandi rem, sed in ordine ad docendum et praecipue humanam vitam conformandam, quod hoc libro fademus; deinde in ordine ad delectandum (delectando enim, et suavissime, dicunt poetae veritatem), quod perficiemus lib. VII; tum ad movendum, de quo agemus lib. VIII.
Quod ad doctrinam fabulae attinet constat et ex Horatii Arte, et ex Aristotele, et ex omnium consensu proprium esse poetarum docere. Ipsum autem istud docere video duplex esse: aliud directum, cum poeta omnium artium et scientiarum in contextu ipsius fabulae utitur apparatu v. g. philosophia in describendis nubibus, fulminibus, theologia in phaenomenis deorum, ethica in describendis moribus hominum vel sermonibus. Alterum autem docere est obliquumi seu allegoricum, et penitus occultum, de quo accuratius agemus suo loco hoc libro. In quo etiam allegorice traduntur et occulte omnes disciplinae, sed praecipue moralis philosophia ad humanam instituendam vitam. Dividimus ergo librum hunc in duas partes: encyclopaediam directam et obliquam.