Harum quoque universitas artium proprium habet in fabula locum, cuius ratio a priori est necessaria, quia actio herois magna ceterarumque personarum actiones, impedientium vel iuvantium, instrumentis v. g. diversissimis indigent ad suas actiones peragendas. Hoc iam lib. III in exemplis fuse ostendi: in architecto, pictore, fabro, sculptore ceterisque. Ad haec necesse est in ipsa actione opera artis multa intercurrant, in quorum descriptione satis clare praecepta condendorum ipsorum operum exprimi debent, iusta exigentiam perfectae descriptionis. Eiusmodi sunt civitates, templa, domus, imagines, statuae aliaque eiusmodi unfinita.