CAPUT X

ALIUS MODUS CONSIDERANDI INTEGRITATEM FABULAE COMMODIOR

 

Videor mihi videre in duobus Aristotelis verbis quiddam latens, in quo formaliter consistat integritas ipsa, inter se proportionata et congrua, simulque totum hunc librum recapitulans, hoc est unitatem, magnitudinem, magnificentiam pulchritudinem et integritatem fabulae. Capite enim 22: "In epopoeia", inquit "plures partes transactas conglutinari permissum est, quibus sane, perinde ac sibi propriisi poematis ipsius quasi gravidus augetur uterus". Considero enim ex his verbis fabulam esse admirabile quoddam animal, se ipsum non tam augmentans per nutritionem, quam pariens potius per continuam aggenerationem ideoque vi quadam occulta in se ipso crescens, vel potius se ipsum pariens perpetuo, servata nihilominus unitate sui. Video enim duplices esse partes in fabula, ex quibus integritas eius formalis oriatur perpetuo, et non tantum in fine, ut dixit Aristoteles, non enim tantum integrum animal est per caudam, sed et per pedem, immo et singulae partes integritatem suam habent, ex quarum connexione totalis integritas oriatur. Video ergo alias esse partes in fabula, quae sint respectu consequentium partium quasi conceptus, alias autem, quae sint respectu praecedentium quasi partus. Immo una pars respectu prioris est partus, respectu posterioris conceptus, atque adeo omnes se invicem et concipiunt, et pariunt, hocque modo poematis ipsius semper quasi gravidus augetur uterus. Clarius loquar: Illae partes sunt conceptus, quae semen suscipiunt, sed occultum quodammodo, consequentium partium fabulae, quod semen occultum sit et non appareat lectori; v. g. Anchises et Harpyia in III vaticinantur Aeneae tunc illum venturum in Italiam, cum mensas vorabit. Hic est conceptus. Cum autem initio VII nescius Aeneas venit in Italiam et quadras consumit, et ex voce Ascanii cognoscit se mensas vorare, iam est hic partus. Quod enim in lib. III occultum erat et proseminatum, iam nunc enascitur, et cum impletur, quod praedictum erat, iam enascitur ratio integri. In talium ergo partium tam mirabili et occulta connexione integritas fabulae totius consistit non in solo fine ultimos; sed hoc postea accuratius lib. VII.

 


CAPUT IX

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT XI