Ut autem proprius loquamur de fabulae integritate eiusque partibus, omnes quidem necesse est partes aut esse conceptum, aut partum, non tamen omnes simul esse oportet et singulas et conceptum, et partum. Si enim de totali integritate totius fabulae loquamur, principium, seu prima pars fabulae, erit dumtaxat conceptus, sed non partus. Concipiet enim alias posteriores se, a nulla priore concepta, v. g. per Sinonem concrematio Troiae est conceptus totius fabulae consequentis, in Troia enim cremata est semen fugae Aeneae ad aliam quaerendam patriam. Media autem pars tota est partus quidem respectu principia sed est conceptus respectu ultimati eventus. Finis rursus, sive ultima pars fabulae, est quidem partus respectu priorum duorum: et principii, et medii, sed non est conceptus. Eventus enim ultimus est sterilis, non pariens ulteriorem terminum. In illo autem formalius consistit integritas ipsa fabulae; v. g. occisio Turni est ipsa quieta consessio in Italiam navigantis Aeneae et ita fabula tamquam mirabile quoddam animal se ipsum totaliter parit. Si autem integritas singularium eius partium particularis observetur, similis ratio apparet, quomodo una pars alteram concipiat et una quaeque, maxime in medio, unius sit partus et alterius conceptus. Iuppiter v. g. lib. I mittens Mercurium ad Poenos, ut benigne excipiant Aeneam, est conceptus medius, receptio vero Aeneae est partus; rursus receptio Aeneae est conceptus, ut a Didone retineatur, retentio vero ipsa est partus. Iterum retentio est conceptus mittendi Mercurium ad Aeneam, ut a Didone discedat, discessus vero ipse est partus. Sicque partes mediae fabulae - ut peripatetice loquar - occasionantes et occasionatae sunt partus ipsi et conceptus. Procurandum enim est, ut integritas fabulae non qualemcumque habeat magnitudinem, sed penitus connexam et illigatam. Neque enim, si seces bovem in quattuor partes, dicere poteris integrum, etiamsi videas omnes partes. Integritas ergo consistit formaliter et in magnitudine, seu partium omnium sufficientia, et insuper in illarum connexione.
Nota autem breviter illas praecipue partes esse conceptum et causam praecipuae pulchritudinis fabulae, quae eventum ulteriorum partium caelant in se et occultissimum quoddam semen ac minimum futurae veritatis magnae et apertissimae quodammodo in se illigant! V. g. monet Apollo in III, ut Aeneas petat illam regionem, ex qua oriundi erant Troiani. Semen hic est futurae veritatis. Anchises ergo imprudens monet Cretam adeundam esse,
Mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae.
Hic est illigatio seminis, seu ipse conceptus fabulae, magis enim adhuc implicatur futura veritas clarissima. Mox tamen consultis Penatibus addiscit Aeneas Creta discedendum esse in Italiam, inde enim Dardanum ortum et Iasium, auctores Troianorum. Discessus ergo ex Creta in Italiam est partus praecedentis partis, sed rursus eadem pars est conceptus occultissimus insequentium difficultatum. Neque enim Penates explicaverunt satis, qua via eundum esset, quae tempestates perpetiendae, qui populi medii adeundi. In quo perpetuo veritatum conceptu et partu dubio et perplexo formaliter consistit augmentum, vel potius aggeneratio illa perpetua fabulae, quam non satis Aristoteles dare explicavit, nam illa, quae cap. 16 de connexione et solutione fabulae indicavit, tantum totalem integritatem fabulae insinuant. "Connexionem", inquit, "appello totum id, quod a principio ad ultimam usque pertinet partem, ex qua mutatio fortunae fit". V. g. libri primi sex Aeneidos usque ad adventum Aeneae in Italiam lib. VII sunt connexio, seu nodus quidam difficultatum impedientium varie eventum actionis magnae.
Libri vero sex posteriores sunt altera pars fabulae, quae vocatur ab Aristotele solutio. Vocat enim solutionem, in qua mutatur fortuna, seu principium mutationis fortunae ad finem usque.