CAPUT IX

QUARTA VIRTUS FABULAE: INTEGRITAS

 

Haec rursus ex unitate et magnitudine oritur. Vocat autem illam Aristoteles (cap. 5) in concreto totum definitque statim: "Totum est, quod principium, medium atque finem habet. Principium illud esse dicimus, quod non necessario post aliud est", v. g. initium fabulae seu Aeneidos, Sinonis fraus in II, quod non omnino est necessario post aliud. Quandoquidem concrematio Troiae non est facta a bello praecedente decenni, sed solum a stratagemate Sinonis per equum ligneum, itaque etsi concrematio Troiae est necessaria post stratagemai non tamen stratagema est necessario post bella. Medium autem fabulae dicit esse, quod aliquo est posterius et aliquo prius, v. g. tota navigatio et dubia bella Aeneae. Finem porro fabulae docet esse, quod necessario est post omnia, et post quod non necessario sint alia, v. g. in Aeneide occisio Turni, in Iliade occisio Hectoris. Ex his igitur tribus constat substantia integritatis fabulae. Nota tamen hic integritatem fabulae constare materialiter ex principio et medio, formaliter vero ex eventu! Praeterea non debere eventum omnino ultimatum esse, sed ita ultimumi ut possit habere rationem ultimi respectu partium praecedentium in fabula. Hic autem est remotio finalis impedimentorum et totalis in ordine, v. g. ad quiescendum in Italia secure vel ad exscindendum Iliumi hic occiso Hectore, ibi Turno. Si enim alius poneretur ultimatus eventus omnino, post quem nullus alius omnino sequi possit, sane et saturaretur lectori et non iucundum esset poemai si non illi aliquid relinqueretur cogitandumi sicut turpis esset cauda, qua iam longior dari non posset puta in mure vel in leone.

 


CAPUT VIII

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT X