CAPUT VIII

TERTIA VIRTUS FABULAE: MAGNITUDO DUAEQUE ALIAE EAM CONSEQUENTES: MAGNIFICENTIA ET PULCHRITUDO

 

Ex unitate autem fabulae et episodiis eam ornantibus magnitudo consequatur oportet. De hac quaedam ex Aristotele accipe!

1. Necessitatem eius, quam declarat acutissima similitudine simulque docet ex magnitudine magnificentiam quandam et pulchritudinem fabulae consequi. "Ad haec", inquit, "pulchrum sive animal, sive quodcumque ex aliquibus compositum non ordine tantum, verum etiam congruenti magnitudine constare debet, siquidem ex magnitudine ordineque pulchrum oritur". Deinde in eadem similitudine pergens docet duo vitia extrema in fabula vitanda esse: exiguitatem et vastitatem. "Nam sicuti fieri non potest, ut perexiguum omnino animal pulchrum appareat, quandoquidem quae in insensibili tempore videntur, eorum visio confunditur pari ratione nec illud, quod omnino sit permagnum, ipsa enim visio simul fieri non potest totius illudque totum valde magnum, saltem iuxta aliquas partes, e contemplantium consideratione elabitur, ceu si decem milium stadiorum esset animal".

II. Docet primo per similitudinem eandem, secundo etiam per definitionem propriam, qualis debeat esse magnitudo in fabula: "Quapropter sicuti tum in corporibus, tum in animantibus magnitudinem inesse decet talem, qualem probe oculis usurpemus, ita et in fabulis longitudo inerit, quam quidem memoria facile complectamur". Haec cap. 5 universim de fabulae magnitudine. Rursus vero cap. 22 particularius docet, quae magnitudo debeat esse fabulae epicae: "Longitudinis", inquit, "praefinitio sit, ut principium fabulae simulque finis conspici possit". Essentia ergo huius magnitudinis consistet in mensura quadam adaequata eiusque correspondentia cum memoria nostra, quae simul possit et initium fabulae, et eventum totalem reminiscendo comprehendere.

III. Magis adhuc particulariter cap. 5 illuminat hanc magnitudinem deosque terminum huius magnitudinis esse ipsum eventum fabulae ibique desinere debere poetam, ubi ad commodam fortunam ex incommoda sive ex commoda ad incommodam perpetua serie mutata fuerit. Indifierens autem est hoc praeceptum de tragoedia et epopoeia; epopoeiae enim tenninus est v. G., cum post tot calamitates et dubia bella Aeneas occidit Turnum, hoc enim ipso ex incommoda fortuna ad commodam iam venit. Tragoediae autem v. g. ibi finis est, cum Oedipus ex commoda fortuna, in qua ignoravit suas calamitates et incestum, venit ad incommodam, cum incestum agnoscit.

IV. Docet maiorem esse debere magnitudinem epopoeiae quam tragoediae: "Differt autem", inquit cap. 22, "epopoeiae contextus a tragico longitudine"; immo docet plures tragoedias in una epopoeia includi. Idemque repetit cap. 24 et cap. 16 rursusque cap. 22: "Quippe", inquit, "proprium epopoeiae est posse plurimum in magnitudinem excrescere in eaque plures veluti partes transactas conglutinari". Dat autem rationem: "Quapropter", inquit, "cum hac praerogativa polleat, tum facilem ad magnificentiam aditum habet, tum ad auditorem subinde levandum, neque non dissimilibus episodiis cuncta ad peragendum". Ob eandem rationem cap. 24 negat parem esse unitatem epopoeiae et tragoediae. Ait enim magis esse unam tragoediam, seu maioris unitatis, quam epopoeiam, quia plures tragoediae latent in una epopoeia. Vituperat ergo eum, qui in epopoeia rigidissimam sequeretur unitatem parem tragicae, quae una omnino est. "Quare", inquit, "si unam isti (id est epici) fabulam composuerint, necesse est eam vel brevem nimis instarque muris caudae apparere, vel si ad iustae mensurae longitudinem produxerint, quasi vinum dilutissimum"", ubi docet magnitudinem in epopoeia maiorem esse ideoque minorem unitatem, sicut e contra in tragoedia minorem esse magnitudinem ideoque maiorem unitatem. Utrumque autem pulchrum esse, si sit intra suam magnitudinem, alias turpe futurum, si vel epopoeia minor, vel tragoedia maior sit, sicuti si formica magnitudinis esset leoninae vel leo sit parvus instar forvaicae, utrumque enim eo ipso turpe esset.

 


CAPUT VII

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT IX