Episodium est ipsa digressio ut autem termini rerum multi, ita a multis digredi possumus. In poesi autem tria spectari diximus lib. II: historiam, argumentum et fabulam. Episodium igitur, seu digressio ab historia, proprium penitus est epicae. In humanis enim actionibus vix contingere potest, ut perfectissimae sint. Oportet ergo illis affingere aliquid, ut speciem heroicae, hoc est perfectissimae actionis, habeant.
Primum hoc est ergo episodium, descensus a particulari ad universalem perfectionis ideam, hoc est ab historia ad argumentum, sive a peregrinante Ulixe ut Ulixe ad peregrinantem heroem ut heroem. Hoc genus episodii est essentiale obiectum heroicae poeseos, sub hac enim formali universalitatis ratione tractatur ab epico.
Secundum genus episodii est, cum rursus ipsum particulare cum certis circumstantiis loci, temporis, mediorumque eventuum iam tractatur iuxta illam ideam epici argumenti: heros navigans. Descenditur enim ab heroe navigante ad Ulixem ut heroem navigantem, seu potius universalis idea applicatur particulari Ulixi. Et hoc secundum genus episodii tractatum constituit ipsam fabulae substantiam neque destruit ipsius unitatem, sed potius constituit.
Tertium genus episodii est, cum fit descensus vel digressio aliqua ab ipsa fabula ad res ipsam exornantes apte et commode, et de hoc genere episodii intellegendus Aristoteles cap. 22, ubi laudat Homerum, quod Iliadem pluribus episodiis exornavit, v. g. navium catalogo. Hoc genus episodii non constituit quidem unitatem fabulae, non tamen eam destruit, sed exornat, nam licet actio magna, seu Ilias, potuerit esse sine enumeratione navium lib. II, sicut etiam apud Maronem potuerit describi bellum sine lustratione in fine VII et initio X, hoc tamen exornavit ipsam actionem et Iliados, et Aeneidos. Viso enim apparatu utriusque exercitus in lustratione lector Aeneidos, nescio quomodo, vivacius magnificentiusque apprehendit ipsam proelii actionem. Episodium ergo huiusmodi est instar vestis, decore exornans et illuminans ipsum corpus fabulae.
Quartum genus episodiorum est rursus digressio ab episodiis tertii generis, v. g. cum in episodio tertii generis, seu lustratione armorum, describuntur clipei, galea, thoraces, et ex occasione digreditur poeta brevissime ad historias in illis exsculptas. Hoc genus episodii est rursus ornatus tertii generis episodiorum, sicut fimbriae vel limbi in veste sunt ornamenta ipsius vestis. Sicut enim vestis est ornamentum corporis, sic fimbria est ornamentum ipsius vestis, atque adeo fabula tota sumpta cum omni episodiorum genere est corpus quoddam unum, quod non desinit ideo esse unum, quia est pulcherrime exornatum.
Sume enim Aeneam; is ut Aeneas fuit, historia est, ut est in idea universali, est primum episodium, seu digressio sui ad universale; ut est Aeneas tamquam heros, est fabula, seu digressio sui ab universali, seu potius applicatio sui ad universale; ut vero est Aeneas accipiens arma a Venere, est episodium, seu digressio sui tamquam a fabula, hoc est ab Aenea ut heroe navigante; ut rursus gerit clipeum rerum futurarum notitia pictum, est quartum sui ipsius episodium. Sicque Aeneas armatus quater a se ipso digreditur, est tamen in se ipso unus.