CAPUT VI

MULTIPLEX EPISODIORUM RATIO RESPECTU TERMINI "AD QUEM"

 

Superiori capite ostendimus, a quo digredi possimus, hoc capita ad quid digredi possimus, ostendemus. Suggeremus enim materiam episodiorum.

I. Ut docui, digredi possumus ad vitam herois totam vel eius aliquam partem describendam, intellego autem hoc tantum licere beneficio episodiorum tertii et quarti generis explicati cap. superiori.

II. Digredi possumus per occasionem aliquam ad vitas ceterarum personarum; sic lib. XI totam habes miro artificio descriptam vitam Camillae, familiam, pueritiam, educationem, proelia et mortem. Similiter digredi possumus ad aliquam partem vitae, sicut lib. VIII digressio est ad Mezentii crudelitatem, initio III ad vitam et mortem Polydori.

III. Digredi possumus non tantum ad historias homonym, sed etiam familiarum, brevissime per fictionem aliquam earum origines indagando. Sic lib. V Cluentiae familiae originem a Cloantho Troiano deducit aliasque alibi creberrime.

IV. Digredi possumus ad origines urbium. Sic ex nomine Capys Campanae urbis originem deducit Maro pluresque alias origines docet in fine VII.

V. Digredi possumus ad historias regnorum, sicuti ad Venetorum originem et Antenoris regnum divertitur lib. I, et lib. VIII ad regnum Arcadum, lib. III ad regnum Heleni et Andromachae.

VI. Et magis consentanee digredi poterimus ad historiam regni, quod v. g. fundat ipse heros. Hoc fecit Vergilius magno artificio: 1. enim lib. I quasi summulam totius historiae Romanae, 2. lib.. VI ipsam totam historiam Romanam in enarratione Anchisae usque ad tempora Augusti, 3. in fine VIII historiam rursus brevissime repetit et recapitulat totam. Deinde historiam totam Augusti verius exsculpit, quam enarrat.

VII. Digrediemur ad aliqua singularia bella eiusdem regni heroici. Sic initio X digressio fit ad bella Punica in sermone Iunonis et Veneris.

VIII. Digrediemur ad consuetudines, caerimonias, mores patrios aliaque huiusmodi, quasi iam antiquitus ab heroe instituta vel obscurvata. Eiusmodi enim res maximam habent ex antiquitate gratiam. Sic in V digreditur ad ludos et maxime illum equestrem Troia vocatum. De aliis consuetudinibus praecepimus lib. III. Praeterea episodice tractari poterunt et mores exterorum regnorum, habitus, caerimoniae aliaque huius generis, quorum exempla in Marone luculentissima habes.

IX. Digredi possumus ad fabulas, quae interdum feruntur, seu ad apocrypha describenda. Hoc enim licere poetae docet Aristoteles (dummodo nihil fidei vel moribus noceatur!) ita enim expresse cap. 23: "Si de parum veris arguamur, solvendum hoc modo est: at certe ita esse dicuntur ". Et dat exemplum Xenophanis: "Sed tamen ita contigit, ut Xenophanes ait: Ferunt haec, quamquam non meliorem fortasse in modum, nihilominus ita se habuere". Hoc autem fiet exemplo Maronis, qui in clipeis, in galeis, in portis fabulas Chimaerarum, metamorphosim Cygni, fabulam Ionis, fabulam Icari episodice depingit.

X. Digredi possumus ad colloquia Dei, beatarum mentium, earum actiones, naturas, facultates aliaque id genus, sicuti Maro ad deos deasve.

XI. Digredi possumus ad naturae et artis operat ut cervum cicurem, columbam epistolam portantem similiaque.

XII. Ad actionis multimembris membra, quod explicuimus cap. 2.

XIII. Digredi possumus ad invocationem s. Spiritus vel beatissimae Virginis, poetriarum principis, sicut digreditur Maro aliquam rem difficuiorem descripturus ad invocationem Musarum. Hoc vero raro est faciendum, quia ut docet Aristoteles, poetam decet ex persona sua quam paucissima loqui. Cap. 22 proinde inquit: "Vates Homerus in hoc quoque, quemadmodum et in ceteris, praecipua laude dignus est, quandoquidem omnium unus, quid ipsum deceat poetam, minime ignorat. Decet autem poetam ex persona sua pauca dicere, quod in eo imitator non sit". Adverte hic rem paucis cognitam invocationem et propositionem, initio poematis fieri solitam, demum omnem dictionem, quae ex persona poetae propria directe est, non spectare ad poetam ut poetam. Ratio est, quia in his nihil imitatur, sed tantum se imitaturum pollicetur vel certe rem iam expressam proponit. Sicut non est statuarii vel pictoris, tamquam statuarii vel pictoris, collocare imaginem, altare vel tabulam proponere apte ad aspectum. Tabula enim vel statua etiam in tenebris vel sine illa collocatione est perfectissima imitatio rei effictae. Proinde invocationes huiusmodi et propositiones magis spectant ad rhetorem quam ad poetam, sicut Minervam collocare in arce apte ad aspectum pertinet magis ad Eurypylum opticum vel geometram, quam ad Phidiam sculptorem. Ideoque non tantum erunt episodia invocatio et propositio, sed maxime erunt episodia, non erunt enim partes poematis, seu imitationis ullo modo. Adhibendae tamen sunt, sed brevissime, ut docet Aristoteles, ne videamur in aliena arte gloriari.

 


CAPUT V

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VII