Haec, quae de unitate fabulae diximus, sunt intellegenda quoad ipsam fabulae substantiam. Ceteroqui constat posse per episodia totam herois vitam ab epico includi per opportunitates quasdam actionis magnae, vel certe aliquas vitae totius partes. Sic divinus Maro lib. V ex occasione loricae proelium Aeneae ante dirutam Troiam describit factum cum Demoleo:
Loricam, quam Demoleo detraxerat ipse
Victor apud rapidum Simoenta sub Illio alto etc.
Similiter saepe episodice ex occasione et natum eum ex Venere commemorat, et futuram vitam resque gestas imminentes lib. I in sermone Iovis et in alio sermone eiusdem lib. XII etiam apotheosin ipsam describit. Magnum etiam artificium ostendit Statius, cum Achilles in fine II libri suam apud Chironem educationem reliquis Graecorum enarrat per episodium familiaris colloquii; sed maius ostendisset, si utriusque libri obiectum, I et 11, immo et sequentium, hoc est totam penitus pueritiam et adolescentiam bonus poeta episodice tractasset. Idem tenendum erat praeceptum et Silio, potuisset enim aliquam occasionem in medio belli Punici invenire Hannibal narrandi institutionem suam, qua occaisone et unitas fabulae servata fuisset, et magnitudo, et episodiorum ornatus consentaneus.
Sed quoniam de episodiis incidit sermo, loquamur de iis planius!