Valerius Flaccus
Hic unicus inter Latinos magnum unitatis artificium in Argonauticis secutus est
Papinius Statius
In Thebaide ne unitatem quidem personarum secutus est, quam ne sufficere quidem ad unitatem fabulae docuit Aristotes. Quare primis verbis poematis sui paene letale peccatum commisit:
Fraternas acies etc.,
quibus et ipso duorum fratrum argumento epopoeiae naturam iugulavit, quae iuxta Aristotelem unitatem habere debet fabulae. Sed magis adhuc erga epopoeiam peccavit, quod non modo non heroem, sed nec heroes quidem imitandos suscepit, sed furiosos homines et impios in patrem, in matrem, in se ipsos et parricidas. De ceteris etiam septem ducibus immerito illa et sine iudicio:
Quem prius heroum, Cliol, dabis? immodicum irae
Tydea, laurigeri subitos an vatis hiatus?
Istine heroes vel alii similes: Capaneus in Iovem impius, Parthenopaeus temerarius, Hippomedon ferus, sceleratissimi ceteri? Et sane levius ferendum esset crimen rei publicae epicae poetarum, si arte ipsa poeseos, ut ceteri faciunt, vitia illorum obtexisset, at ille sceleratiores se ipsis exprimit. Divinus autem magister Aristoteles docet epopoeiam esse praestantiorum imitationem et cap. 12 primum praeceptum dat de moribus imitandis, ut probitatem prae se ferant. Quodsi aliquis, quod attinet ad unitatem personae, defendat Statium exemplo Homeri illum etiam plures personas in Iliade agentes introduxisse, noverit is nullam esse personam principalem in Thebaide, in Iliade vero esse principalem ipsum Achillem, quod ex Aristotele constat cap. 12, qui cum docuisset unum quemque poetam debere sibi proponere exemplar probitatis, dat signatum Homeri exemplum: "Velut", inquit, "fortem Achillem, ut ipse Homerus". Idem satis constat ex propositione ipsius Homeri:
Iram cane, dea Musa, Pelidae Achillis!
In Achilleide vero voluit se corrigere Statius, sed ibi quoque peccat contra eandem fabulae unitatem, non enim unam actionem Achillis, sed totam vitam pangendam suscepit. Quare iactabunde et insipienter se divinissimo Homero praefert magnitudine argumenti:
...quamquam acta viri multum incluta cantu
Maeonio, sed plura vacant...
Totam ergo vitam suscipit ignarus sui iuris:
... nos ire per omnem
(Sic amor est) heroa velis Scyroque latentem
Dulichia proferre tuba nec in Hectore rapto
Sistere, sed tota iuvenem deducere Troia
et certe, si Ambrosio Calepino credimus, totam vitam Achillis descripturus erat. Incipit vero ab ipsa pueritia, quam per duos integros libros, qui soli exstant, persequitur. Neque cuiquam videatur acerbior in Statium censura nostra, malumus enim cum universali Aristotelis praecepto sentire, quam cum singulari Statii exemplo.
Silius Italicus
Non minus contra unitatem actionis peccavit, qui Hannibalis vitam ab ipsa prima pueritia orditur multaque toto poemate, quae inter se non satis connexa sunt, non componit, sed spargit.
M. Annaeus Lucanus
Illum, quem ut heroem descripturus erat, infelicem exhibet; perpetuo in Caesarem iniurius et declamator magis aut historicus quam poeta. Res enim penitus, ut gestae sunt, describit, non ut geri potuerunt, sicut praecepit Aristoteles cap. 7 docens historiam inter et poesin hanc esse differentiam, quod historia res gestas, poesis, ut geri potuerunt, describit. Declamat insuper frequentissime contra Aristotelis expressum praeceptum multaque ex persona sua loquitur contra eundem, qui capite 22: "Decet", inquit, "poetam ex persona sua pauca dicere, quod in eo imitator non sit. Itaque vates alii, dum hoc studio semper certant, pauca interim paucisque in locis imitatione assequuntur. Contra Homerus pauca admodum praefatus modo virum, modo mulierem, interdum mores aliquos inducit".