CAPUT II

ALIA QUAEDAM ARISTOTELE PRAECEPTA DE UNITATE

 

1. Capite 22 illuminat pulchra similitudine unitatem fabulae. "Fabulae", inquit, "narrativae et quae per numeros imitantur (intellegit epopoeiam), non secus ac in tragoediis actus habere debent pariterque circa unam eamque integram atque perfectam actionem versari, principio scilicet, medio fineque constantem, a qua sane velut ab integro quopiam animali voluptas quaedam particularis proficiscatur".

II. Dat differentiam inter historiam eiusque unitatem, et fabulam eiusdemque etiam unitatem, quod historiis usitatis epopoeiae dissimiles esse debent, quae quidem non unius tantum actionis praebeant notitiam necesse est, sed temporis unius, omnium sane, quaecumque in eo tam circa unum quam plures contigere, eodem scilicet modo, quo singula quaeque inter se, ut casu evenit, se habent v. o.: circa idem tempus navale bellum in Salamine proeliumque Carthaginensium in Sicilia, quae minime quidem in eundem exitum spectant, quasi diceret duas esse difierentias utriusque: historiam esse unam unitate temporis, fabulam esse unam unitate actionis; hiostoriae actiones multas posse spectare diversos eventus, fabulae integrantes actiones in una magna inclusas ad eundem exitum dirigi.

III. Dat duo genera unitatis fabulae.

1. genus, cum actio est una, sed multimembris, id est continens actiones multas, subordinatas uni. Huius exemplum dat in Iliade parva a quodam conscripta, in qua octo amplius erant actiones, quae potuissent esse octo tragoediarum argumenta.

2. genus, cum actio est una paucas sibi alias subordinans; hoc genus posterius unitatis valde laudat ideoque divinum Homerum appellat, quod in sua Iliade dederit illius exemplum. "Totum enim", inquit, "bellum scribere minime est aggressus, siquidem vel nimis magnum evasurum atque adeo perceptu difficile existimavit, vel si ad iustam magnitudinem perstrinxisset, inculcatum nimia varietate futurum. Nunc vero belli una dumtaxat parte suscepta pluribus in ea episodiis usus est, sicuti navium catalogo aliisque episodiis, quibus poesin ipsam locupletissimam reddit". Suadet ergo non multimembrem accipere actionem, sed paucis actionibus subordinatis conflatam, ita tamen, ut totum illius corpus episodiis quasi veste tegatur. Qui enim multimembrem accipiunt actionem, oportet, ut curta episodia adhibeant, ne opus in immensam excrescat magnitudinem. Praestat autem curtum habere opus, ut totum vestiatur, quam magnum, ne non vestiatur totum.

3. genus unitatis video, quod sine dubio addidisset Aristoteles, si eius exemplum habuisset, quod divinus noster Maro secutus esti cum actio multimembris quidem accipitur, immo etiam capax plus quam octo tragoedianm, et tamen tam artificiose tractantur membra illa, ut aliqua sint aliorum membrorum quasi episodia; v. g. excidium Troiae in II et omnes actiones Aeneae Troia ardente, fabricatio navium, discessus in Thraciam, tum in Cretam, tum ad Delphicum Apollinem, postremo usque in ipsam Siciliam navigatio sunt quidem membra actionis totius multimembris, quae est Aeneae ex Troia navigatio in Italiam, non tamen tractantur modo illo, quo tractantur directe perque narrationem ipsius poetae membra ipsa actionis magnae, sed penitus episodice, hoc est per sermonem ipsius Aeneae toto lib. II et III. Actiones ergo in his duobus libris sunt membra essentialia fabulae, ut fabula est obiectum poetae, sed non sunt essentialia membra ipsius poematis, sive ipsius fabulae prout tractatae a poeta. Poema enim est fabulae ipsius tractatio, tractatio autem per librum II et III est penitus episodica. Miro ergo quodam et novo artificio, ab Aristotele non cognito, et unitatem fabulae servavit simul, et magnitudinem, et eius multimembrem rationem, et episodiorum copiam unaque opera et corpus magnum fecit, et episodia tamquam vestem pro corpore magno magna comparavit mediumque secutus iter inter Parvarn Iliadem et Homericam utriusque virtutibus participatis, Parvae quidem magnitudine, Homericae vero pulchritudine et ornatu, vitiis vero utriusque evitatis utrumque superavit utriusque auctorem.

 


CAPUT I

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT III