CAPUT II

IMITATIO POSSIBILIS PERSONAE HEROICAE

Oportet ergo poetam quam maxime speculari omnem possibilem perfectionem naturalem in ipsa herois persona, ut omnibus bonis eum afficiat, quae exigentur vel necessario, vel verisimiliter ad exercitium ipsius actionis. Actio enim perfecta non esse potest nisi perfecti agentis. Necesse est autem tribuere illi et bona naturae, et bona fortunae. Bona naturae sunt alia corporis, iuxta quae perfectissimam Aeneae personam exhibet Maro, nam et formam ipsam corporis illi attribuit excellentem, quippe qui fuerit natus sub signo Veneris et Iovis, ob quam causam canit allegorice natum fuisse ex Venere ab eaque formam lib. I accepisse:

Os humerosque deo similis; namque ipsa decoram
Caesariem nato genetrix lumenque iuventae
Purpureum et laetos oculis afflarat honores

et robur. Fert enim humeris parentem cum sacris, et quidem in fine II iterato in montem. Lib. vero V loricam quandam canit eum detraxisse Demoleo:

Vix illam famuli Phegeus Sagarisque ferebant
Multiplicem connixi humeris...

Initio III fruteta a terra avellit. Addit et proceritatem lib. XII:

Ouantus Athos aut quantus Eryx...

Tribuit et valetudinem. Dormit enim in ripa, vescitur pomis agrestibus, incolumis tamen semper. Facillime vero sanatur in XII herba simplici. Celeritatem attribuit. Congreditur enim pedes cum equite Mezentio; vocem praeterea, quae et in duodecim navibus audiri possit in I et saepe alias in confertissima turba. Ergo illum in conviviis lib. I comparat lapidi pretioso auro incluso, venantem e civitate egredientem Apollini in IV; at in proelio, ubi proceritate et robore opus est, monti, ubi vero celeritate, torrenti et imbri.

Animi vero bona: ingenium quidem initio VIII, quod iam examinavimus, et celeritatem enim illi attribuit:

Atque animum nunc huc celerem...,

et ciaritatem, comparat enim illum statim cum erratico lumine a labro aëneo repercusso. Memoriam vero toto lib. II et III. Ceteras facultates animi prolixissime expendimus lib. II.

Bona vero fortunae praestantissima illi dat: Troianum natione ex familia deorum, nobilitatem a Priamo, divitias Asiaticas, affinitates regum, uxores optimas, liberos felices, duo regna, victorias, gratiam apud homines, famam 15 libro I:

... fama super aethera notus,

dignitatem regis, legislatoris, pontificis, auguris, imperatoris, denique omnia.

 


CAPUT I

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT III