CAPUT I

DE REBUS NECESSARIIS AD IPSAS ACTIONES IN COMMUNI

Duobus libris prioribus examinavimus et ad praxim reduximus Aristotelis speculationem duplicem. Primam: Poesin versari non circa res, ut sunt, sed ut esse possunt vel probabiliter, vel necessario fuerunt. De ipsis enim possibilibus lib. II late in communi disseruimus et lib. III in particulari de possibilibus actionibus humanis, naturalibus, artis, geniorum et divinis. Secundam doctrinam simul coniunximus et tractavimus desumptam ex cap. 7: Poesin circa universale versari. Hoc autem universale esse, quod cuique conveniat facere seu agere. Et lib. quidem II ostendimus, quid conveniat agere ipsi heroi universaliter; lib. vero III, quid conveniat agere ceteris personis iuvantibus vel impedientibus agentem heroem assignavimusque istius convenientiae toto libro certos et determinatos fontes. Hasque actiones ceterarum personarum et earum universalitatem rettulimus per analogiam attributionis ad ipsam actionem herois magnam, quae, ut diximus, solitaria esse non potest, sed stipatur ceteris actionibus, cum sit plerumque civilis. Sed rursus neque ipsa actio herois, neque ceterae actiones eam concomitantes, quibus tota vita humana exprimitur, nudae esse possunt, sed, ut dicere inceperamus libro superiori, trahunt secum substantiam ipsarum personarum ceteraque eiusdem accidentia et ornamenta, praeterea locum, tempus etc. Sicut ergo analogice attribuimus actiones ceteras ad actionem unam herois, ita iam personas ipsas, locum, tempus etc. analogice etiam referemus ad ipsas actiones, ut sit futura haec secunda analogia attributionis et altera quaedam universalitas per accidens. Hoc autem monemus nunc sigillatim haec et praeterita praecepta esse quidem propria epicae poesi, communia tamen esse ceteris etiam speciebus: margiti, comoediae, tragoediae, mimo, satirae, lyricae, elegicae et epigrammati imitanti.

Primum autem, quod pertinet ad ipsas actiones, est ipsa substantia, seu persona agentis. Vel enim immanet in illa ipsa actio, in quantum v. g. est heros contemplativus exercetque internas actiones, vel ab illo proficiscitur et recipitur in aliis subiectis, tamquam v. g. ab actuoso heroe. Ideo ab illa ipsa persona herois exordiemur.

 


CAPUT XIVII Lib. III

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT II