Eadem in his etiam consideranda, cum illa tamen differentia, ut universalitas non tantum bonorum, sed etiam defectuum vel a natura, vel a fortuna servetur, eaque duplex, et distributiva singularum personarum, et collectiva omnium, misceanturque interdum in certis personis certa quaedam bona cum vitiis, ut varietas in hoc perpetua servetur. Expende interim potissimum descriptionem personae Didonis, Acestis, Heleni, Latini regis, Euandri, Chlorei sacerdotis. Turni, Mezentii, Camillae, Entelli, Daretis, Pandad et Bitiae, Polyphemi, Caci, Herculis et disce quam maxime in his decorum esse servandum et saepe rem parvam descriptam mirifice facere ad expressionem vivam ipsius personae, ut:
... olli ingens barba reluxit
... magna ossa lacertosque
Ora modis ... pallentia miris
...nudique humeri...
Ingens sanguineus...
Habent etiam gratiam epitheta: miserrima Dido, pius Aeneas. Hoc etiam in phaenomenis divinarum personarum vel geniorum peculiariter observo posse nos in illarum descriptionibus multum immorari, immo etiam in descriptionibus personarum rararum, ut magi, auguris, sacerdotis, regis, ducis. Ut enim communiter homines ceteris neglectis personis iis solis inhiant oculis, sic lector naturaliter prolixiorem earundem imitationem postulat, ut eas quasi ante oculos habeat. Potissimum autem habenda cura est etiam de vestibus, ut singulis personis quam aptissimae dentur semperque perfectissimae iuxta universalem ideam. Euander ergo, antiqui moris homo,
Et Tyrrhena pedum circumdet vincula plantis;
Tum lateri atque humeris Tegeaeum subliget ensem
Demissa ab laeva pantherae terga retorquens.
Nec non et gemini custodes limine ab alto
Procedant gressumgue canes comitentur herilem!
Paulo aliter Acestes incedat:
Horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae.
At Aeneas otiosus lib. IV in veste acu picta, in proeliis vero ordinaria utatur. Sacrae vestes exquisitissime sunt describendae, quales habes lib. XI in Chloreo, populares enim oculi libenter has consectantur. Horum autem omnium regulae bonorum corporis vel defectuum desumantur ex fontibus aetatis, sexus, consuetudinis et ceteris lib. III explicatis. Maxima cura adhibenda in vestitu deorum. Sic. lib. I Veneris:
... pedes yestis defluxit ad imos.
Ubi admirare iudicium Maronis, quamdiu enim fuit specie nymphae, succinctam fecerat! Huc pertinent arma, quae thoraces appellamus, stemmata, clipeorum caelaturae, insignia galearum, equorum phalerae et cinctus. Quae monemus non describenda esse in proelio, cum fervet Mars, nisi breviter fortasse, sed in lustratione, qualem habes in fine VII et initio X. Lustratio enim non est tam pugnae, quam habitus militaris et supellectiiis ipsarumque personarum ostentatio.