Quia autem ipsa possibilia eorumque probabilitas ordinatur ad tractandam episodice herois actionem universaliter ut herois perfecti, ne quid vel desit ad exprimendam in ea perfectionem herois, vel superfluum sit et otiosum, primum constituenda erit idea universalis heroicae huius perfectionis, iuxta quam tamquam regulam ilia ipsa probabilia possibilia exeant in actum fabulae, ut non sit minus in ipsa tota fabula neque plus, quam sit universaliter in ipsa idea perfecti herois.
Haec porro idea triplex esse potest.
Prima universalis secundum quid, continens nimirum perfectionem herois in certa virturis specie, v. g. patientiae vel paenitentiae. Haec vero eiusmodi pro brevissimis poematiis, qualia solent integre declamari de d. martyribus vel ceteris heroibus Christianis. Sed curandum est, ut unica eius actio accipiatur, quae proprie ad aliquam virtutem pertineat, in eaque exprimatur tota perfectio eius virtutis, non iuxta illud, iuxta quod exercita est, sed iuxta quod potuit exerceri perfectissime.
Secunda idea est universalis simpliciter, quales duas accepit Homerus, alteram pro Iliade, pro Odyssea alteram, cum nimirum genus quoddam accipitur perfectionis determinatum illud quidem, sed quod affinitatem habeat cum ceteris perfectionibus humanae felicitatis et suo quodam modo pertineat et fundatur per omnia vitae humanae officia. In Odyssea ergo accepit prudentiam unam quidem, universalem tamen virtutem et ad ceteras fusam, in quo excellentem Ulixem expressit, praxim tamen ei non attribuit per se. In Iliade ergo accepit ideam praxis ipsius, seu actionis in omni paene genere tractandam. Itaque in Odyssea perfectissimum heroem imitatus est, in quantum prudens est, in Iliade vero, in quantum actiosus, duasque diversas pro iverso poemate suscepit universalitates perfectionis heroicae, internam et externam, contemplationem et actionem: perfectionem, iuxta quam homo sibi vel aliis imperat actionem, aliam vero, iuxta quam vel ipse exsequitur, vel alii. Achillem enim, praecipuum heroem in Iliade, tamquam speculum praxis proposuit in omni ferme agendi ratione, ceteros vero, Agamemnonem, Aiaces duos, Hectorem, Menelaum, Paridem non nisi in certa quadam agendi perfectione.
Tertia idea est universalissima herois in omni omnino genere actionis internae et externae, contemplationis et actionis, imperii interni et exsecutionis absolutissimi. Talem imitatus est Vergilius tota Aeneide. Quare etiam assecutus est omnem omnino perfectionem epici poetae, atque adeo Homero ipso manifeste superior Iliadem simul et Odysseam in una Aeneide inclusit. Nam quod attinet ad Iliadem et perfectionem actionis, re vera in uno Aenea expressit et Achillis fortitudinem magnanimitatemque, sed sine ilia vitiosa iracundia, et Hectoris constantiam, sed sine infelicitate, et Aiacis utriusque audaciam, sed sine insania, et Diomedis robur, sed sine impietate, et eloquentiam Nestoris sapientiamque, sed sine blanditiis, et Agamemnonis vigilantiam diligentiamque, sed sine invidentia. Quod vero attinet ad Odysseam et ad prudentiam contemplandique perfectionem, eam etiam melius dubio procul in Aenea Maro quam Homerus in Ulixe imitatus est, in lib. VI praecipue. Cum enim civilis quidem et actuosa vita, qualis in Iliade est, postulet societatem, contemplativa vero solitudinem, hinc accidit, ut Ulixes in Odyssea ex regione Calypsus discedat nullo comitatus exercitu vel multitudine, quali v.g. cinguntur Achilles et Agamemnon in Iliade, unus Graecorum, alter Myrmidonum dux, prout etiam et Aeneas stipatus plerumque introducitur in actuosa vita ab exercitu vel a sociis. Ceteroqui cum solo stipatur Achate vel certe aliis vigilat dormientibus, contemplationem aggreditur, ut cum in lib. I per silvas errat et ab una nympharum historiam regni Carthaginensium edocetur (ibi enim exprimitur tamquam princeps historiae legendae studiosus). Item cum in VI descendit ad inferorum loca, solam accipit Sybillam comitem, relicto etiam Achate, speculatio enim nonnullarum scientiarum, ut theologiae, et futurorum cognitionis maiorem ceteris requirit solitudinem.
Itaque theologiam et futura docendus in inferis, Achatem, hoc est intellectum, qui continuo prudentem Aeneam sequitur, relinquit, solam Sybillam, hoc est fidem, secum accipit. Ad ea enim, ad quae cum Achate, hoc est cum intellectu, discurrendo pervenire non possunms, cum Sybilla, hoc est cum fide sola, pervenimus. At vero in I, ubi levioris scientiae, hoc est historiae, studiosus exprimitur, comitatur eum Achates, hoc est intellectus.
Quomodo vero singula episodia ita componere in fabula possimus, ut in eis omnes hypotheses explicentur illius universalis ideae, exemplo ipsius Vergilii facillime id sequenti capite patebit.