CAPUT VIII

QUOMODO POETA UNIVERSALISSUMAE IDEAE THESIN SUBSUMERE DEBEAT PER EPISODIA TAMQUAM PER HYPOTHESIN ET QUOMODO IN IPSIS EPISODIIS UNIVERSALITAS POSSIBIUUM COLLOCANDA SIT

 

In duo capita episodia heroicae actionis video in Marone distributa: in contemplationem et actionem. Id quod et Scaliger ingeniosissimus animadvertit, etsi nihil horum, quae ad praecepta universalia hactenus a nobis data pertinent, vel primis quidem attigerit labris, ut mirer prorsus eum vel difficultatem Aristotelis explicandi de universalitate fabulac effugisse, vel potius poeseos artem per sola exempla Vergilii docere voluisse, quod sine grammaticorum est, quos ille tamen acerbius insectatur. Utemur ergo hac ipsius distributione, ne tamen quidquam de alieno sumpsisse videamur, et distinctius episodia ipsa proponemus, et de contemplatione et actione, et etiam, nisi fallor, integrius. Plura enim et quidem praecipua in Marone animadvertimus, quae Scaligerum effugerunt. Sed iam a contemplatione ordiamur!

I pars episodii heroici

Contemplativus Aeneas

Ut ergo perfectum in speculatione Aeneam repraesentaret Maro, omnium ei scientiarum et artium praecipuarum, saltem quod theoriam et imperium, attribuit actiones.

Theologus

Et primum quidem rerum divinarum scientissimum exhibet, quippe cum Aeneam sacra diis facientem ferme quolibet libro describat religionemque patriorum deorum ex Troia in terram hosticam transferentem, cuius cultum vel patriis doceret caerimoniis, vel etiam invitos armis cogeret ad capessendum. Iam vero quam theologiae superstitiosae peritiam ilia sapiant (lib. VII):

Sic deinde effatus frondenti tempera lauro
Implicat et geniumque loci primamque deorum
Tellurem Nymphasque...
... tum Noctem Noctisque orientia signa
Idaeumque Iovem Phrygiamque ex ordine Matrem
Invocat...

vel illa lib. VI, cum penetrat et penitus pervestigat

... res alta terra et caligine mersas,

 hoc est totum Pluti regnum et praecipuam fabulosae theologiae partem de finibus bonorum et malorum oculis usurpat! Iam vero etiam de intellegentiis, quae pars theologiae est, speculatur in III et quasi duas sententias probabiles exammat:

 Incertus, geniumne loci famulumne parentis

 et rursus in eodem, cum videret Harpyias, quarum una diceret se maximam Furiarum, summa scientia parique modestia dixit:

 Sive deae seu sint dirae obscenaeque volucres.

 Caerimonias vero ludos Iliacos in III exercendi rursumque funebres in V et ipsarum exsequiarum ritus quam accurate praescribit! Conscientiae quoque resolvendae rationem apprime calluit, quam vocamus theologiam moralem. In II enim noluit attrectare sacra,

 ... donee se flumine vivo
Ablueret.

Philosophus

 Philosophi nomine non tantum intellego cognitorem naturae, sed etiam geometram, astrologum, astronomum, cosmographum, chronographum et praeterea ethicae, politicae et oeconomicae gnarum.

 Geometra et geodaetes

Primum ergo tamquam geometres et rationem mensurarum apprime callens visa statim Carthagine in I:

Miratur molem ... magalia quondam,
Miratur portas strepitumque et strata viarum.

Neque in urbibus condendis aliquo delineatore indiget, sed in VII

... ipse humili designat moenia fona

 it rursus in V:

 ... urbem designat aratro
Sortiturque domos.

Chronographus

Videtur etiam naturalis horologii satis fuisse gnarus ex communi umbra, ita enim in III quasi ex gnomone denuntiat horam:

Sol ruit interea et monies umbrantur opaci.

Opticus

quoque, hoc est perspectivae Tacultatis gnarus, erat. Ideo enim in I

 ...fastigia, suspicit urbis,

 hoc est radio visuali explorat. Immo et

 Astrologus

 

Quod enim ei apparet Venus in I et Mercurius in IV quodque cetera phaenomena contingant, nihil aliud est, quam quod ex signo Veneris et Mercurii ceterisque astris futuram ipse suam fortunam intellexerit, ut in I ex signo Veneris dominantis futuram sibi fuisse Didonem facilem in se recipiendo. Nec fuit minus perfectus

Astronomus

Non enim ex co tam sollicite petiisset Pallas in X noctu navigans et iuxta assidens de variis astrorum phaenomenis. Praeterea astra speculans omnibus dormientibus solus vigilat

... secumque volutat
Eventus belli varies, Pallasque sinistro
Affixus lateri iam quaerit sidera, opacae
Noctis iter...

Neque ille Iopas in I non nisi coram gnaro philosophiae cecinisset

 ... errantem lunam solisque labores,
Undo hominum genus et pecudes, undo imber et ignes,
Arcturum pluviuque Hyadas geminosque Triones.

Ideo fuit etiam perfectissimus

Physicus

 

Nam et in VI in campis Elysiis speculatur primas causas rerum:

Principio caelum ac terras camposque liquentes
Lucentemque globum Lunae Titaniaque astra,
Spiritus intus alit totamque infusa per artus
Mens agitat molem et magno se corpore miscet,

inde de natura animantium, et potissimum de animae immortalitate, immo etiam, quod ad theologiam pertinet, de quodam igne purgatorio ab Anchise docetur et statu animarum post mortem:

Inde hominum pecudumque genus vitaeqe volantum
Et quac mamoreo fert monstra sub aequore pontus.
Igneus est ollis vigor et caelestis origo
Seminibus, quantum non noxia corpora tardant
Terrenique hebetant artus moribundaque membra.

Immo etiam illa penitus intellegit, quae attinent ad compositionem animae et corporis:

 Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque etc.,

 immo et naturam peccati habitualis delebilem, quod etiam est theologi:

 

Quin et supremo cum lumine vita reliquit,
Non tamen omne malum miseris nee funditus omnes
Corporeae excedunt pestes penitusque necesse est
Multa diu concreta modis inolescere miris

 et:

 ... aliis sub gurgite vasto
Infectum eluitur scelus aut exuitur igni.

Quin etiam fuerit sane perfectus

Metaphysicus

 quippe qui res futuras in universali quodam cognoverit, exercens abstractionem perfectissimam:

Pometio castrumque Inui Bolamque Coramque;
Haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.

Nequo vero non fuit et

 Magus naturalis

quippe qui nube quadam Veneris saeptus intret Carthaginem nullique penitus aspectus; quod quidam per magiam naturalem fieri posse contendunt.

Cosmographus

item quod fuerit, manifeste declarant et duo libri, II et III, in quibus tam exquisite recenset tot diversa loca eorumque situm, et quidem in tribus orbis partibus: Asia, Europa, Africa, peculiariter describendo flumina, montes, insulas, regiones et tam exacte in fine III Aetnam montem. Immo et alii libri host idem ostendunt, dum in explorandis regionibus tam curiosum exhibent; et quidem utramque partem cosmographiae cum calluisse insinuat Maro, geographiam scilicet et hydrographiam, dum canit:

...multum ille et terris iactatus et alto.

Qua in re ut perfectiorem faceret, etsi non esset necesse ex ratione itineris in Italiam id confingere, confinxit tamen eum quoque in Africa fuisse, ut in hac geographie particula nihil Aeneae deesset. Huc pertinet et

Medicus

quem etiam scientissimum exhibet in Aenea, dum in XII fingit Venerem ei vulnerato attulisse dictamni herbam. Quid enim aliud est Venus nisi natura rerum, ut explicavimus in fabulis poetarum? Haec quia cognita fuit Aeneae, scire poterat facile naturam herbarum, quae ad medicinam pertinent. Fuit et

Ethicus

Hoc est pertissimus officiorum vitae humanae, quod vel eius ipsae indicant actiones itemque illa de appetitibus:

 Hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque...

Ipsae etiam exhortationes habitae ad socios lib. I et ad Didonem lib. IV sparsaeque sententiae per librum II et III moralem philosophum redolent.

Oeconomus

 praeterea fuit, non enim quomodocumque miratur urbem Carthaginis,

 ...portas strepitumque et strata viarum,

 sed quasi exemplum desumens exstruendarum a se urbium. Lares praeterea et Penates proprios tam sollicite observat. Alteram coniugum fortuito amissam in ardente Troia diligenter inquirit, alteram iam iam a Turno ereptam bello recuperat. Classem sub Antandro molitur initio III nec proficiscitur nisi perfectus oeconomus

 Cum sociis gnatoque et Penatibus, et magnis dis.

 Haec enim sunt potissimum occonomiae partes. Patrem praeterea ex ruinis effert Troiae et tota Aeneide:

 Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.

Prudenter item in III coorta peste inchoatam etiam deserit civitatem, cum prius aliam reliquisset in Thracia, metuens cautissime vicinitatem crudelissimi regis. Quamquam et ex capite hoc existimari potest perfectus

Politicus

Tota enim Aeneide tum in foederibus, tum in bellis suscipiendis, tum in legationibus conficiendis speciem politiae perfectissimam refert. Undo etiam potest existimari absolute

Prudentissimus

ut nihil aliud tota Aeneis sit nisi quoddam civilis et politicae, et oeconomicae, et ethicae prudentiae speculum, quorum singula si persequamur, in infinitum excresceret commentarius. Sufficiant aliqua! Lib. I afflictus penitus

... curisque ingentibus aeger
Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.

In eodem libro Carthaginis ignotum adbuc hospitium non nisi nebula saeptus ivisit, ut doceat prudentissimos quosque principum occultata specie maiestatis explorare debere alienas civitates, ut et a periculo absint exterorum, et impune curiosi esse possint, et sumptus evitent, quos alioqui immensos subirent, si aperta specie maiestatis exteras invisant urbes. Ibidem in nube adhuc latens suos de se loquentes coram Didone audit incognitus. Commune enim hoc est principum politicorum, ut iudicia de se investigent suorum suis ipsi auribus, ut vel se corrigant auditis secure vitiis, vel fidelitatem explorent subditorum. Attamen nihil de se sinistri Aeneas audit ex suis, immo potius ilia:

Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter
Nec pietate fuit, nec bello maior et armis.

Neque contentus est ipse sua sententia, sed, ut lib. III de se ipso refert, comitia celebrat ad colligenda salubriora consilia:

Monstra deuro refero et quae sit sententia, posco. 

Iuris utriusque peritus

 divini, inquam, et humani fuit. Unde in II sanguine in bello etiam iusto aspersus non attrectat tamen sacra. Exsequias inhumatis celebrat, sacrificia debitis expedit caerimoniis aliaque id genus innumera tota Aeneide. Pro conservatione etiam sacrorum cum Graecis ardente Troia proeliatur et sane iuriss totius divini oportebat fuisse peritissimum,

 ... dunn conderet urbem
Inferretque deos Latio.

Iam vero omnia omnium sacrificiorum genera tam exacte cum diversis circumstantiis arae, victimae, loci, temporis peragit, ut paene ipsius iuris divini | doctor fuisse videatur. Neque ignoravit ius humanum, et quidem primum gentium, cum quocumque accedat, mittat statim legatos pads rogandae causa vel hospitii, et aliunde missos ad se humaniter excipat, bellum non nisi illatum iniuria persequatur. Deinde particularis prudentiam iuris quam illa ostendunt, quae affert excusando se a coniugio Didonis:

... nec ego hanc abscondere furto
Speravi, ne finge, fugam, nec coniugis umquam
Praetendi taedas aut baec in foedera veni.

 Augur et haruspex, et vates

 repraesentatur quoque a Marone, ut nihil illi ad perfectionem contemplationis deesse ostenderet. Cognitio enim futurorum est quaedam etiam perfectio contemplandi res futuras. Itaque introdudt eum futura cognoscentem, partiam ut augurem in lib. I et haruspicem in lib. VII per portenta fulgurum, cygnorum, partim per visionem ut vatem ut phaenomena deorum dearumque, partim per simplicem futurorum revelationem, ut quater in lib. in, semel in libro II, bis in lib. IV, semel in libro VII, bis lib VIII et saepe alias, partim etiam per somnia, partim per oracula et, responsa, partim per varia signa. Hic quoque non impedit, quatenus a nobis nominetur ex opinione ethnicae superstitionis a Marone descriptus quasi perfectissimus

 Ascetes

quippe tota Aeneide phaenomena deorum dearumve dignoscit et revelationes illas ethnicas interpretatur. Hector quoque illi in II et Anchises in IV, et Creusae umbra in II, et Penates in III, et Tiberinus in VIII in somnis apparent. Polydorus vero in III etiam vigilantem alloquitur. Neque pietas ilia tota Aeneide a Marone laudata fuit in Aenea sine egregia quadam scientia asceticae facultatis.

Nunc iam ad alias artes veniamus! Nonnullarum autem, quae sunt excellentiores ex natura sua, exerdtium subeuntem facit, nonnullarum vero viliorum theoriam tantum Aeneae attribuit.

Orator

ergo primum fuit, et quidem in omni genere, perfectissimus, deliberativo scilicet, demonstrativo et iudiciali. Quare et Macrobius orationes Aeneae apud Maronem ipsis etiam Ciceronianis praefert, ideo quod magis varium genua et causae in Ulis reperiantur. Expende enim dcmonstrativam in I ad reginam et suasorias multis in locis, et forensem in IV, cum reginae refellit rationes, sed lege prolixius de hoc Macrobium! Nunc adverte, obsecro, quam perfectus fuerit

 Historicus

Totus enim ille sermo lib. II et III an non perfectissimum redolet historicum, si et locorum, et temporum, et actionum, et rei ipsius vultum intuearis?
Quare fingit Maro (quod et Livio contigisse d. Hieronymus tradit ceterique) eum non ab initio tantum attentissime auditum, cum nimirum

 Conticuere onmes intentique ora tenebant,

 sed etiam ad finem usque. Unde in fine m subdit:

Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
Fate renarrabat divum cumuque docebat.

Heroice vero commentarium de suis rebus recenset, propria enim historia de rebus heroi maxime conscribenda est. Unde et Iulius Caesar praeclare de Gallico et civili, quae ipse gessit, scripsit commentarios, ut non minor esset calamo, quam gladio. Nunc videamus, an etiam fuerit expressus a Marone tamquam

Poeta

 

Occurrit ergo ilium conscripsisse egregium epigramma inscriptum clipeo:

 Aeneas haec de Danais victoribus arma,

magis tamen poetam fuisse probat, quod hymnos diis pangat, quod in VI se peritissimum fabularum ostendit de Theseo, Hercule, Castore, quod illi Musaeus in Elysiis campis et Orpheus ceterique poetarum, tamquam imitandi allegolarice proponuntur, quamquam satis est printipibus hac facilitate delectari. Unde et libenter in fine libri I audit crinitum Iopam carmina concinentem. Unde et

Musicus

existimari potest fuisse. Id vero non nisi in otio et in conviviis. Ceteroqui nescio, cur illi magis placuerit Misenus, tubicen virilioris cuiusdam musicae, peritus qui sciret

Acre ciere viros Martemque accendere cantu.

 Unde et immortale nomen illi dedit, montem Misenum nuncupans, et exsequias, quales nulli umquam suorum tota Aeneide, celeberrimas in VI exhibuit.

 Pictor

 vero quam fuerit perfectus, quoad theoricen, illud unum in fine I satis declarat, quod picturas templi Carthaginensis tamquam peritissimus speculator miratur. Unde alloquitur Achaten:

 ... sunt hic etiam sua praemia laudi,
Sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.

 Agnovit nimirum in lacrirnis rerum, hoc est in ipsis coloribus, expressam Troianam historiam, quos colores appellat lacrimas rerum, docens eos debere ease imitatores rerum ipsarum, quas repraesentant. Illud etiam non nisi pertissimum picturae saltern diiudicandae arguit:

 ... atque animum pictura pascit inani.

 Architectus

 videtur mihi, quoad theoriam, fuisse optimas (lib. I).

Namque sub ingenti lustrat dum singula templo...
Artificumque manus inter se operumque laborem,

 hoc est singula cum singulis comparat, quid aliud tacit, quam singulorum explorat proportionem, quod artis architectonicae est ? Merito ergo lib. IV sciens peritum fuisse architecturae Dido

Nunc media Aeneam secum per moenia ducit
Sidoniasque oitentat opes urbemque paratam,

 Ut nimirum tamquam a perito iudicium de singulis accipiat. Immo insinuat Maro in illo versiculo lib. IV:

 Aeneam fundantem arces ac tecta novantem

 et tecta de novo quasi male aedificata correxisse Aeneam, et arcem urbi prudenter addidisse illique totam architecturam commissam fuisse a Didone.

 Nauclerus

vero quam fuerit exactus, vel hoc ipsum indicat, quod extincto in V Palinuro

 ... ipse ratem nocturnis rexit in undis

 et lib. X ad clavum navis sedet.

Agricola

 fuit providus, quod ilico mutavit sedem urbis lib. III sterilem, in qua sociis

... victum seges aegra negabat.

Venator

quoque repraesentatus est egregius, cum tot cervos ipse solus in lib. I confixit.
Ceteras artes viliores non affero, quarum fuisse scientissimum, saltem quoad impcrium, tota Aeneide insinuat Maro. Atque ita perfectissimum, quoad contemplandi actionem internam, facit. Nunc ad alteram partem perfectionis, quae in actione externa consistit, herois veniamus!

 

II pars episodii heroici

 Actuosus Aeneas

Dabo hic ob maiorem claritatem agentem perfecte Aeneam vel tamquam publicam personam, vel tamquam privatam; publicam, ut regem seu principem, imperatorem seu ducem, legislatorem seu iudicem, pontificem seu sacerdoptem; privatam vero tamquam civem et militem. Brevitatisque causa insinuabo dumtaxat, quam egregie has omnes personas gesserit procurante Marone et quasi cum in scena epica acturum exerente.

Aeneas rex et princeps optimus

 Talem fatentur coram Didone Troiani ipsi:

Rex erat Aeneas nobis, quo clarior alter
Nec pietate fuit, nee bello maior et armis.

Felix ergo primum fuit, quia ipsi etiam patriae superstes et gravissimis tota Aeneide periculis superatis etiam contra deorum iras novum fundavit regnum. Quare et dici potest

Fundator regni, et quidem felicissimi et maximi, quippe Romani.

Vigilans, nam aliis dormientibus solus vigilat et, ut lib. VIII habes,

 ...seram dat per membra quietem.

 Et in lib. I, cum alii fessi labore cibum apparent post tempestatem,

Aeneas scopulum interea consciendit et omnem
Prospectum late pelago petit,

et in lib. VIII, etiamsi apud amicum Euandrum, non secius tamen se matutinum agit. Initio eiusdem

...per noctem plurima volvit

 Iustus. Nam non tantum constat ilium iniurium non fuisse in suos, sed etiam mirum est et magnae felicitatis signum de nullo coactum fuisse supplicia sumere, cum ceteroqui fuerit

Disciplinae observantissimus. Unde nullus sociorum ipsius versus est in porcum, ut sodi Ulixis, quorum etiam multi multa scelera commiserunt.

Providus praeterea fuit, cum lib. I sua ipse manu septem cervos futurum fessis solatium comparet, in quo iustitiam distributivam servavit, non enim prius cessat a venatione,

 ... quam septem ingentia victor
Corpora fundat humi et numerum cum navibus aequet.

 Sed fuit praeterea

Liberalis et munificus, ut colligere licet ex toto V libro, ubi tot munera non victoribus tantum, sed etiam victis largitur. Neque in III uspiam hospitatur, nisi, ceteroqui ipse indigus, praeclarioribus muneretur ex navi apportatis donis.

Amans suorum et benevolus fuit, cum enim Dares externo componitur Entello, et eum ex periculo extrahit, et maiore dono afficit, prudenter tamen, ne laederet externos

 ‘Cede deo’, dixitque, et proelia voce diremit.

 Prudens, sagax et sollers in consiliis fuit, quod expressit mire rex poetarum, cum illum effingit deliberantem initio VIII:

Cuncta videns magno curarum fluctuat aestu
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,

ubi ingenium illius exprimit versatile:

 In partesque rapit varias;

 hic laudat iudicium:

 perque omnia versat,

 hic experimentalem prudentiam exhibet, praccipue tamen ilium exploratoribus non caruisse insinuat:

 Talia per Latium. Quae Laomedontius heros
Cuncta videns...

Clemens, lenis, misericors praeterea fuit, in I cnim amissis sociis, quid agat, ita Maro:

Amissos socios vario sermone requirunt,
Praecipue pius aenas.

 Ibidem in I vel picto Hectoris cadavere viso in tempio Didonis collacrimatur. In III vero ad lamenta Andromachae vix prae lacrimis loqui potest:

 ... et raris turbatus vocibus hisco.

In XI vero Pallanta interemptum quam flebiliter luget et in V cives suos in Sicilia relinquens, etsi ignavos, ibidemque Palinunun submersum! Ne tamen illi poeta mollitiem aliquam crebro fletu imponeret, cum esset necease facere durissimum, caute etiam Marpesia duriorem in IV fecit. Flente enim Didone et se retinente:

 ... ille Iovis monitis immota tenebat
Lumina et obnixus curam sub corde premebat.

Merito ergo duro ilium Caucaso natum Dido vocat et conqueritur non collacrimatum fuisse querenti. Et tamen, cum iam extra periculum lasciviae esset, aspecta apud inferos Didone collacrimatur;

Funeris heu tibi causa fui.

 Gratiosus apud suos eximie fuit, nam cum vulneratus esset in XII, illico ad eum concurrunt omnes totaque Aeneide certare videntur de amore erga Aeneam. Immo et auctoritatis eximiae erat, nam etsi difficilia imperat, ilico tamen exsequebantur et alacriter, ut in XII expugnationem urbis.

Humanus suis esse volebat. Quare et humi sumit cibum cum illis in VII et sub eodem tentorio degit, et quamquam soli Achati familiarissimus fuit, Mnestheum tamen et alios ad consilia crebro admittit. Immo, quod mireris, etiam apud exteros suos mirifice honorat. In I enim insperato e tempestate evadentes, et quidem in templo et coram Didone,

Ilionea petit dextra laevaque Serestum,
Post alios fortemque Gyan fortemque Cloanthum.

Aeneas imperator optimus

Pius enim primum, singulari quadam imperatoria pietate. In bello enim maximo Italiae agebatur ilii potissimum de religione. Cum enim in XII condiciones acciperet duelli et cessisset iure dominii, immo et armorum, si victus fuisset, totumque penitus victis concessisset, quod victori deberi solet, solam excepit religionem:

Nec mibi regna peto etc.
Sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
Imperium sollemne socer..

Ruptis praeterea foederibus, cum iam ferveret Mars meritoque proeliari posset,

Ipse neque adversos dignatur sternere morti,
Nec pede congresses, nec equo, nec tela ferentes
Insequitur; solum densa in caligine Turnum
Vestigat,

et postea non nisi in summo periculo et primum conspicatus ipsos duces fregisse foedus, praecipuum eorum contra se vadentem Messapum contemplatus, immo etiam praemissa apud deos et Iovem protestatione proelium aggreditur. Victorias item non nisi diis ascribit, quare et de Mezentio tropaeum Marti erigit.

Iustus praeterea fuit, nam nec nisi iustum suscepit bellum et pacis semper auctor fuit, neque in toto itinere rapinas exercuit, etsi indigus esset. Merito ergo eius milites in primo gloriantur:

Non nos aut ferro Libycos populare penates
Venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;

at Turnus rapacissimos habuit nulites, quos

Convectare iuvat praedas et vivere rapto.

Praetera in XII pacis prius, condiciones offert, quam bellum, foedera vero non tantum sancte; sed etiam scrupulose videtur servare. Quare in XII omnibus armatis solus adhuc est nudato capite.

Peritus rei militaris, nam et

...Ipse bumili deaignat moenia fossa
Moliturque locum primasque in litore sedes
Castrorum in morem pinnis atque aggere cingit,

ubi animadverte et locum, et situm loci in litore, ubi ad naves recursus esset in periculo, et triplicem munitionem moenium, pinnarum, aggeris et praeterea fossae humilis, id est profundae. Vides nullum in divinissimo poetarum otiosum esse verbum. Cum vero exercitum exponit in X extra naves, non praecipitanter id facit, ut Tarchon ibidem, sed per pontes, demum in tot conflictibus singularem omni genere congrediendi scientiam ostendit. Sed practer hoc fuit et

Industrius in auxiliis extemorum colligendis. Statim enim, ceteroqui ignotus in Italia, contraxit amicitiam indigenarum, et quidem, qui erant natione Graeci, hoc est Arcadum et Agyllinorum, in lib. VIII ab eisque auxiliares copias accepit. Stratagemate vero non semel usus cat, nam in XI referente ipso Turno

 ... levia improbus arma
Praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis
Per deserta iugo properans adventat in urbem.

In XII vero fervente proelio, ut Rutulos perterrefaceret moveretque Latinos, ut adigerent Tumum ad duellum permotos malo publico, incendit urbem celerrime. Fuit item toto bello.

Felix, immo in omni genere belli. Bello enim campestri in X et XII victor exsistit, initio X suos obsidione liberavit. Per totum IX et X initium absens etiam fortiter obsidionem sustinuit. Ad finem XII, immo et ad XI alienam obsedit civitatem, in fine vero XII incendit et iamiam ferme expugnavit vel certe, ut hostes fatentur, ad deditionem compulit, nisi ad duellum Turni revocataus fuisset. Postremo congressus cum omni militum genere, immo cum praecipius ducum postremoque cum ipso Turno in duello, victoriam rettulit. Belli navalis fortuna illi occasionem negavit, sed ita eum poeta exhibet in mari et armatum, et vigilantem, ut victurum probabiliter describere videatur, si pugnasset. Iam vide, quam fuerit

Strenuus. Ipse enim solo quidem comite Achate, ubi ad ignota venitur loca, exploratoris officium susdpit. Troia vero ardente primus excutitur somno et summi fastigia tecti ascendit arrectisque auribus adstat, quis sonitus ingruat, primus colligit Troianos urbem defensuros. Cum vero lib. X iam belli

Signa canunt, primus turmas invasit agrestes
Aeneas, omen pugnae, itravitque Latinos
Occiso Therone.

Sed adverte, quam fuerit et
Celer. Finitis enim ilico foederis diebus, cum Latini cunctantes

... inter se variis de rebus agebant
Certantes, castra Aeneas aciemque movebat.

Advertes hoc et m ceteris locis. Quod vero praecipue ad ducem attinet, videamus, quam fuerit
Fortis. Fortitudinem vero accipio non corporis, sed animi, quae in contemnendis, subeundis, immo etiam optandis et perferendis vincendisque periculis sita est. Contemnit ergo pericula, cum suos alloquitur:

 Durate...
...superanda omnis fortuna ferendo est!

Optat vero etiam, cum iamiam submergendus in I, nobiliorem mortem:

... mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse...

Subit vero et quidem certissima pericula, cum in II de se ipso ardente Troia:

In flammas et in arma feror,

 ubi me quoque timidissimum illa excitant verba:

Dii, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
Incensae, moriamur et in media arma ruamus!

Bis iterum ad finem II lib., cum ex praesentissimis evasisset periculis, in eadem redit. l. propter parentem excedere Troia recusantem, quam vero generose:

Rursus in anna feror mortemque miserrimus opto.
Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos!
Reddite me Danais! -

sed lege quaeso plura! 2. propter coniugem ad finem ipsius libri. Nec vero tantum perfert, sed etiam occurrit periculis:

Arma amens capio; nec sat rationis in armis.

Quo enim pergis, Aenea? aut cum quibus? neque dux, neque sub duce! Et tamen quam praesens sibi ipse et sui tantum immemor, memor urbis, arcis, domus, Penatum, patris, uxoris, liberorum. Fertur vero in sedem ipsius periculi:

Sed glomerare manum... et concurrere in arcem etc.

Aspice rursus illum in XII, quam alacer ruat in duellum:

 At pius Aeneas... et summas deserit arces.

Lege plura! Rursus m ipso vitae periculo vulneratus in XII quam tamen fortis animi! Nam neque se passus ex acie in clipeo referri militariter, neque duci aut sustentari, sed ipse longa hasta alternos sustentat pedes in tentorium usque. Ibi vero nec sedere quidem vult ad quiescendum, sed

Stabat acerba fremens, ingentem nixus in hastam,

 et quidem concursu iuvenum et multum maerentis Iuli lacrimis immobilis. Neque patitur per moram se sanare, sed rogat, ut

 Ense secent lato vulnus telique latebras
Rescindant penitus seseque in beila remittant,

non enim propter impatientiam, sed propter strenuitatem, ut quantorius civibus suis succurreret. Sed maius periculum vitae quam fortiter subierit, animadvertamus! Audito enim Turnum ad duellum descendere coactum, capta iam ferme civitate cum alli alia cogitarent,

At pius Aeneas ... et summas deserit arces
Praecipitatque moras omnes, opera omnia rumpit
Laetitia exsultans...

Quo vero animo duellum confecerit, lege Maronem!

Et hactenus quidem consideravimus fortem in adversis, nunc videamus in prosperis, immo etiam in ipsis deliciis in IV apud Didonem! Nam etsi ibi necessario vitio obnoxium finxerit poeta, non tamen ita deiectum farit, ut non et tecta novet, ut rex, et arces, ut imperator, atque etiam illi, etsi otioso, semper ad latus

 ... stellatus iaspide fulva
Ensis erat.

At ubi pulvis et campus vocat m VII, disciplinae militaris rigore revocato humi cubat, humi cibum capit et quidem pomis agrestibus et crassissimis quadris famem implet. Apud Euandrum vero, etsi iam felix novis auxiliis esset, nihilominus

... multa suo tristi sub corde volutat.

 Ita et adversa vincebat et prospera temperabat fortitudine.

 Magnanimus. Virum alti intellego animi, qui nihil sordidi desideret, sed omnia excelsa. Expende ergo illum a cupiditate divitiarum alienissimum! Quare Lausi corpus a se non vult redimi in X, sed donat panter etiam cum armis et offerentem, nescio quem, aurum, magnanime alloquitur:

Auri atque argenti, memoras quae magna talenta,
Gnatis parce tuis!

 Lenis etiam in hostes. In XI petentibus hostium legatis respondit:

Pacemne exanimis et mortis sorte peremptis
Oratis? Equidem et vivis concedere vellem.

Sic in XII rupto foedere dextram eamque inermem tendit, ne sui hostibus nocerent, qui tamen primi violarant foedus:

O cohibete iras!

 Lauso vero secum congressuro:

Quo moriture ruis?...
Fallit te incautum pietas tua.

Occidit nihilominus non nisi importunum:

At vero ut vultum vidit morientis et ora,...
Ingemuit miserans graviter dextramque tetendit.

Prudentissime vero divinus poeta, cum ultimum fortitudinis actum edentem heroem introduceret, occidentem Turnum, finxit balteum Pallantis comparuisse, ut in summo actu fortitudinis ostenderet non excessisse heroem suum in extremum irae vel vindictae, vel voluptatis, quasi Laviniae gratia id fecisset, sed fortitudinem temperavit et commiseratione erga Pallantem interfectum, et lenitate iamiam alias non occisuri Aeneae, nisi balteum Pallantis aspexisset.

Habes ergo optimum et in pace principem, et in bello imperatorem melius a Vergilio quam a natura effectum. Nunc duas alias publicas personas expendamus!

Aeneas legislator optimus

quippe cuius leges multae et instituta publica postea ad felicissimam Romanorum rem publicam promanarint. Quare divinus poeta tota Aeneide Romanorum mores et instituta in Troianis exhibet, ut in V ludum illum equestrem, dictum Troiam, ut insinuet tacite haec ceteraque instituta ex Aeneae legibus fluxisse in Romanos. Ceterum et ipse Aeneas de se in III testator:

 Iura dabam.

 Aeneas sacerdos et pontifex optimus

 Hoc inter cetera ingeniosissimus Scaliger observavit. Itaque initio X introducit Maro alloquentem Cymodoceam certis verbis Aeneam, quibus Vestalis alloqui solebat regem sacrorum: "Vigilasne rex?" Ita apud poetam:

 ... vigilasne deum gens,
Aenea? Vigila...!

Quare defuncto Anchise solus sacrificat diis, Phaebo, Neptuno, Iunoni, immo ceteris omnibus etiam externis, ut in VIII Herculi, ac si fuisset pontifex generalissimus. Duas vero virtutes in pontifice adverte! Primo enim fuit

Doctus, quippe cum certis caerimoniis ubique et loci, temporis, victimarum circumstantiis utatur, et solus reliquos ritus edoceat idque non in sacrificiis modo, sed etiam exsequiis, ut lib. V et VI, ut omittam theologiam reliquasque scientias, de quibus iam supra. Illae enim contemplativae sunt, hae vero rituales et proprie ad praxim spectant. Secundo fuit

 Religiosus, hoc est in deos pius. Nam eos ex Troia ardente extulit et invocat in tempestate, omnia vero attribuit illis eventa bona, non fortunae, quod non tantum est docti, sed etiam pii:

Haud equidem sine mente reor, sine numine divum...
Auguriis agimur divum...
Cede deo!

In Italia vero primo vix posito pede in VI, cum alii oeconomica curant, ipse adit templum Apollinis et Dianae lucum, et initio VII inchoatas rumpit mensas subita deorum veneratione. Neque tantum tractat sacra, sed etiam pie tractat et cum ethnicae conscientiae puritate. Non tangit ergo in II sacra, quia sanguine pollutas gerebat manus.

Nunc privatam expendamus personam, in pace civem, in bello militem!

Aeneas civis optimus

Pius. l. erga maiores: Priami enim supplicio in II viso et Hectoris etiam picto in I flet. 2. erga parentes: Anchisae enim in V ut mortali iusta facit et tumulum, Veneri vero ut immortali sacrificia et templum. 3. erga nutricem: initio enim VII non eam sepelit tantum, sed etiam tumulum oppido illustrem facit. 4. erga uxorem: amissam enim summo cum periculo requirit. 5. erga filium, quem manu ducit ex Troia, propter quem apud Didonem paratum regnum neglegit, ne aliud Ascanio assignatum eripiat, in XII vero maerentem sui causa bis solatur et amplectitur, sed fusis circum armis, immo et osculatur, sed per galeam. Exempla praeterea virtutum omnium dat pulcherrimamque educationem. 6. erga amicos, ut Euandrum, Pallantem, Helenum, Andromacham. 7. erga socios, ut erga Misenum in sepultura, immo erga reliquos lib. II, qui in acie occubuerant. 8. erga patriam, et potissimum, quam in II ruentem defendit, ut potest, et collapsam restituit sequentibus libris felicioremque efficit. Habet etiam illud, nescio quem sensum, tenerrimum erga patriam in IV:

Me si fata meis paterentur ducere vitam
Auspiciis et sponte mea componere curas,
Urbem Troianam primum dulcesque meorum
Reliquias colerem et Priami tecta alta manerent,
Et recidiva manu posuisscm Pergama victis.
Sed nunc Italiam...

Quare et habitu utitur, et cultu patrio, et omnia ad antiquorum morem apud exteros facit.

Temperans. Etsi enim lib. IV alicui vitio obnoxius fuerit, id tamen non nisi tribus diis cogentibus et quarta annitente Didone. Ceteroqui cum Mercurius, hoc est ratio, contrarium suasisset, non vitium tantum fugit, sed ut perfectissimus

Paenitens appareret, etiam vitii occasionem declinat, idque non solum cito, sed etiam praecipitanter:

Praecipites vigilate viri et considite transtris,
Solvite vela citi!

Ut etiam exemplum dederit eum maxime fortem esse, qui hic maxime fugerit, neque verbo solum, sed opere quoque, ut otium laboris instrumento puniret,

... dixit vaginaque eripit ensem
Fulmineum strictoque ferit retinacula ferro.

In quo vide, quam fuerit
Exemplaris:

Idem omnes simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
Litora deseruere...

Gratus erga beneficos. Audi enim illum in I gratias Didoni agentem:

Dii tibi, si qua pios respectant numina, si quid
Usquam iustitiae est et mens sibi conscia recti,
Praemia digna ferant!

Sed lege reliquam panegyrim! Neque umquam se apud hospites patitur vinci muneribus.

Magnificus. Hic titulus proprie pertinet ad liberalitatem in publicum. Expende ergo, quos publice ludos exhibuerit in V, qualibus cum donis, in III vero quales palaestras! Exstruit etiam, quod ad magnificentiam pertinet, publicum templum et aggeres vel montes ubique relinquit, memores stationis vel hospitii, ut hinc etiam merito did possit

Generosus laudisque ubique vestigia relinquit. Ne tamen arrogantem existimes, ecce quam repraesentatus est a Marone

Modestus, vulgo humilis! Cum enim insinuat se cupidum esse duelli cum Turno committendi:

Si bellum finire manu, si pellere Teucros
Apparat, his mecum decuit concurrere telis,

ilico modestissime addit:

Vixet, cui vitana deus et fortuna dedisset.

Pari modestia utitur initio XII. Cum enim dixisset:

Cesserit Ausonio si fors Victoria Turno,

subdit in oppositum modestius non: "si ego vincam", sed lenit communi numero:

Sin nostrum annuerit nobis victoria Martem.

 Deinde quam sapiunt illa modestum:

 ... urbique dabit Lavinia nomen.

 Aeneas miles optimus

Quantus vero fuerit miles, facile ex tot conflictibus conicies. Omni enim genere congrediendi usus est, hasta cum Lauso et Turno, gladio cum Turno. Nec minus equitandi quam iaculandi scientia pollebat et pedes cum pedite, et pedes cum equite Mezentio, immo et alias cum curruli congressus est. Quam dextre fuerit usus clipeo, pugna cum Mezentio declarat. Quod maxime mirandum est, ensem etiam contra inferorum umbras stringit in VI et ipsam Sybillam ducentem se ad infera

... haud timidis vadentem passibus aequat.

 Illud etiam pertinet ad virtutem militarem parcum esse verborum. Itaque in X conflictu contra Ligeri convicia

 ... sed non et Troius heros
Dicta refert contra,

quamquam alias in mediis etiam pugnis facetus fuit, quod fortibus viris commune est:

... Morere et fratrem ne descre frater!

 et aliquoties ibidem in X.

Habes, nisi fallor, totum Maronis episodium breviter indicatum extractumque ex illa universalissima idea perfectissimi in omni actione herois, quod tibi polliciti eramus. Plura tu tamen ipse lectione assidua invenies in Marone, quae omisimus, ne prolixiores essemus.


CAPUT VII

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT IX