CAPUT VI

QUOMODO IPSA POSSIBILIA POSSIMUS IN STATU EXSISTENTIAE CONSTITUERE

hoc est
QUOMODO POSSIMUS ILIIS PROBABILITATEM ASTRUERE, QUASI DE FACTO EVENERINT CIRCA ACTIONEM, HEROICAM VEL IN IPSA ACTIONE

 

Et quidem vel reperire, vel confingere plurima possibilia sunt partes ingenii, repertis autem uti et ilia ad fabulam applicare partes erunt iudicii. Ingenium illis pulchritudinem dat et primam quasi vitam; educat autem ilia et adolescere in robur facit indicium. Itaque quam maxime curandum est, ut tertio capite docui, ut non tantum ipsa possibilia sint ex se mira et illustria, sed etiam probabilia, quae evenisse verisimile sit. Oportet ergo ita constituere fabulae partes, ut ab illis trahatur exsistentia possibilium, immo etiam exigatur. Inveniri ergo debet aliquid commune, quod sit fons ipsius exigentiae horum possibilium illustrium. Quis autem ille sit, ita speculanti, ni fallor, patet:

Primum omnium actiones heroicae ex sua natura difficiles sunt. Difficile autem est, quod vel ex natura sua superat vires ordinarias agentium, vel certe obnoxium est impedimentis. Non enim plura reperias capita difficultatis; ex quo ulterius patet ipsum difficile in actione heroica ease fundamentum probabilitatis illustrium possibilium. Si enim nihilominus exercetur actio, etiamsi et in se difficilis sit intrinsece, et extrinsece impediatur, oportet intervenire exstraordinarias causas adiuvantes quidem respectu ipsius intrinsecae difficultatis, removentes vero prohibens respectu contrariarum impedientium causarum. Extraordinariae rursus causae utrumque non perficiunt nisi per operationem vel cooperationem extraordinariam. Huiusmodi autem operationes sunt ex se illustres et mirae, atque adque tota probabilitas eorum, quod evenerit, fundatur in illo difficili heroico. Quod ita clarius constabit exempio Aneidos, Aeneam, profugum e Phrygia, in Italia regnum fundare est ipsum universale difficile ex natura sua quidem et intrinsece. Egebit ergo adiuvantibus, etiamsi nullas impedicntes extrinsece haberet. Multo autem magis egebit adiuvantibus, si oppositas habuerit impedientes. Utrumque autem genus causarum, impediens et adiuvans, ex diis erit, vel potius dii ipsi. Regnum enim fundare divini esse auxilii etiam ethnici agnoscebant, cum res publice homonym pertineant ad umversalissmiam causam, sicut et impeditio earum. Oportet ergo Maronem introducere Iunonem quidem impedientem et Aeolum stimulantem ad evertendas naves navigantis in Italiam Aeneae, et Allectum ad causas belli excitandas, cum in illam venerit; utrumque vero impedimentum quia victum est, oportet, ut Neptunus sedaverit tempestates in itinere, in Italia vero bellum excitatum permissu Iovis et opibus Veneris ab Aenea profligatum sit. Et ecce quanta ex difficili oritur maiestas possibilium! Hinc enim tota Aeneide fictae omnes deorum actiones. Sed ut particularius hoc ipsum demonstremus et quam probabiliter fingantur ipsa mira ex difficilibus, planius totam Aeneidem considerabimus. Difficile ergo erat et periculosum, necessarium tamen ad heroicam vigilantiam et sollertiam exprimendam solum Aeneam cum Achate per ignotas vagari silvas in peregrina terra. Fingatur ergo mirum, necessarium tamen proindeque probabile occurrisse illi Venerem, quae eum et iter, et gentem doceret. Difficile tamen et periculosum erat eum ad urbem inter barbaras gentes pervenire. Ergo fingendum mirum necessarium, ut Aeneas a Venere nube involvatur,

Cernere ne quis cum neu quit contingere posset
Molirive moram aut veniendi poscere causas.

Difficile est Poenos natura sua feroces viginti classibus Aeneam armatum et quidem ignotum vel recipere, vel non invadere praedae causa; mittatur ergo Mercurius a Iove, ut ponant "ferocia Poeni corda volente deo".

Difficile erat ipsum Aeneam externum et quidem coniuge viduum a Didone pudicitiam professa in hospitium admitti; ergo praemittendus Cupido, et quidem aptissime in persona Ascanii, quem pudica adhuc Dido nihil tale suspicans honeste in sinu foveret. Difficile est, ut Aeneas semel Didoni coniugio iunctus in Italiam navigare pergat; ergo iterum Mercurius a Iove mittatur navigationem Aeneae suasurus.

Difficile est Aeneam in incertum navigare, utpote felicitatis inscium futurae, et non potius alicubi consistere et taedio, et longinquitate itineris fractum, et penuria edendi adactum; ergo fingenda erunt et vaticinia de regno capessendo Italiae Creusae in II, Anii et Heleni in III, et somnia de eadem Italia adeunda in III et in IV, et oracula Apollinis in III et Sybillae in VI, et iterum vaticinia Harpyiae Celaeno in III. Immo etiam ad propositi magni confirmationem adeundus in inferis Anchises, ubi

...natum per singula ducat
Incendatque animum famae venientis amore,
Exin bella viro memoret, quae deinde gerenda
Et quo quemquo modo fugiatque feratque laborem,

 

insuper et edoceat nepotes futuros

... Dardaniam prolem, quae deinde lequatur
Gloria, qui maneant Itala de gente nepotes.

Defficile tamen ipsum Elysium erit vivo adire; ergo fingendus erit ramus aureus, cuius beneficio deducantur vivi in infera. Difficile rursus erit hunc ipsum reperire; igitur fingendae erunt columbae duae, quae ad eum reperiendum Aeaneam deducant cum sint Veneris matris satellites. Difficile rursus erit sine duce intrare Tartara et evadere; ergo fingendum erit eo tempore Cumaeam Sybillam exstitisse et ad eam Aeneam accessisse. Figenda erit etiam porta eburna, per quam exire impune Aeneas possit.

Defficile erit ingresso Italiam externo homini iure aliquo obtinere regnum; ergo fingenda est occasio aliqua: Latino regi fuisse unicam filiam, heredem regni. Difficile tamen erit Latinum velle illam dare externo principi, et quidem profugo, in coniugem; ergo fingenda erunt primo quidem portenta: obsessam laurum in medio palatii ab apibus et Laviniam crinibus flammas praetulisse; deinde somnia externo genero deberi Laviniam; tum vaticinia et oracula Fauni eiusdem sententiae affingenda. Difficile erit homini pacato, Aeneae, et minime iniurio a Latino et Turno bellum inferri; ergo confingendum est ab Allecto obiectum fulsse cervum, primam occasionem belli. Difficile est Latinum, regem iustissimum. Belli portas aperuisse; ergo ipsa

Belli ferrates rumpat Saturnia postes.

Defficile erit inscium Aeneam potuisse invenire in terra hostili auxilia; ergo hoc illi revelet in somnis Tiberinus lib. VIII. Difficile erit Aeneam tot proeliis interesse, tam generose confligere neque occidi; ergo illi arma procuranda caelestia Vulcani arte fabricata, quibus probabiliter incolumis sit futurus.

Difficile credi potest classem ipsius nbn fuisse a Turno combustam; ergo fingatur Matrem Cybelen hoc a Iove deprecatam fuisse, ut siquidem ex Idea pinu essent fabricatae, in plures verteretur nymphas. Difficile est Aeneam absentem de Ascanii periculo et suorum obsessorum rescivisse; ergo fingantur eaedem nymphae occumsse illi naviganti secundo Tiberi ab Euandro et periculum nuntiasse. Difficile est Aeneam modo vulneratum redire statim posse in proelium, quod tamen exigebat duellum cum Turno imminens; ergo

Hic Venus, indigno nati concussa dolore,
Dictamnum genetrix Cretaea carpat ab Ida,

insuper:

...fuscum labris splendentibus amnem
Imbuat occulte medicans spargatque salubris
Ambrosios sucos et odoriferam panaceam.

Difficile est Iunonem non laturam auxilium Turno duellanti; ergo

Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
Alloquitur fulva pugnas de nube tuentem:
‘Qui iam finis erit, coniunx?’ etc.

Difficile est Iuturnam, sororem Turni, deserere fratrem periclitantem; ergo fingatur fratri sacrum ensem reddere fracto illo mortali, mox tamen Iunone a proeliis abscedente etiam ipsa abscessisse fingatur. Postremo difficillimum omnium erit tanti animi et roboris Turnum occidi ab Aenea, praesertim haerente telo in stipite; ergo fingatur Venus hastam a stipite revulsisse et insuper a Iove unam Dirarum missam fuisse, quae se Turni ad ora

Fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.

Neque minus difficile erit pium ilium tota Aeneide Aeneam Turnum vitam a se humiliter deprecantem non exaudire; ergo fingatur infelix balteus apparuisse

... et notis fulgentia cingula bullis
Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus
Straverat atque umeris inimicum insigne gerebat,

ut interea Aeneas ultimam actionum heroicarum et difficillimam conficiat et Turnum Pallanti

Immolet et poenam scelerato ex sanguine sumat.

Animadvertis ergo mirabilium possibilium probabilitatem fuisse semper praeiactam in ipso difficili. Unde collige duo: 1. Si velis admirabilibus rebus plenum poema conscribere, debere te quaerere actionem ex sua natura difficillimam, ut des locum probabilem actionibus superiorum causarum ac praecipue Dei. 2. Re vera de heroibus Christianis maiori cum probabilitate admirabilia posse scribi, cum illi actiones proprie super naturales exerceant; quibus et mali genii particularius obstent, et Dcus singularius opituletur. Quod magnam fictionibus opportunitatem dabit.

 


CAPUT V

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VII