CAPUT V

EX QUO FONTE VETERES POETAE IN EPICA POESI ADMIRABILIUM POSSIBILIUM FICTIONES HAUSERINT

et
QUOMODO CHRISTIANUS POETA EX SIMILLIMO QUODAM FONTE MULTO MIRABILIORA POSSIBILIA HAURIRE POSSIT AD CONFLANDAM EPICE FABULAM DE QUOLIBET HEROE, SED MAXIME DE CHRISTIANO

 

Animadverto ergo possibilium illorum admirabilium, quibus ethnici poetae fictiones suas reddebant illustriores, fontem fuisse praecipuum antiquissimam illam fabulosam de diis theologiam ab auctoribus Hesiodo et Homero ipso antiquioribus conscriptam et postea temere ab idololatris creditam, cum illi fortasse non theologiam, sed potius philosophiam omnem sub illis fabulis tegere voluerint. Haec tamen cum credita fuisset theologia veraque ilia omnia putarent veteres ex ilia, quam explicavimus, occasione Noe relati inter deos a Babyloniis, invaluissetque postea et infinitus numerus crevisset historiae de diis, data est occasio plurima alia similia fingendi poetis, hoc est ex ilia universali theologia fabulosa confingendi novas in particulari actiones vel deorum, vel heroum ipsorum, simillimas iam ante creditis. Re vera enim omnia ilia, quae tota Aeneide, Odyssea et Iliade maxime mira videntur, penitus sunt per hanc imitationem conficta, ut quia universim fabulosa theologia docuit Vulcanum fabricare arma diis, ad huius imitationem Maro fingit in particulari eundem Vulcanum fabricare arma Aeneae. Item quia Mercurius universaliter deorum nuntius credebatur ac praecipue Iovis, sicut Iris Iunonis, in particulari applicat fuisse ilium ad Aeneam quoque missum in IV et ad Poenos in I; Iridem vero ad Turnum in IX et ad Didonem in IV. Aeolus praeterea ciet tempestatem, Neptunus sedat, Mars et Minerva in Iliade proeliis adest, qua universim earum actionum praesides credebantur. Allecto vero apud Vergilium, Tisiphone et Megaera apud Statium incitant improbos ad impediendam actionem heroicam, hos vel illos in particulari, quia hoc assignatur illarum officium m fabulosa veterum theologia. Somnia praeterea, oracula, metamorphoses instituuntur tota Aeneide, ut Iunonis in Aeneam, Cupidinis in Ascanium, Iuturnae in aurigam, ad imitationem metamorphoseon in universali theologica historia de diis conscripta creditarum. Mirabiles praeterea actiones heroum, ut quod Aeneas descendit ad inferos ibique Creusam coniugem et Anchisem videt ad imitationem antiquae fabulae de Orpheo, revocantis ab inferis Euridicen coniugem, de Theseo et Hercule adeuntibus Tartara. Quo in loco mirari plurimum debes non ingenium tantum divmissimi Maronis, sed etiam maximum et sollertiam, ne dicam astutiam quandam. Cum enim vereretur, ne quispiam ilium de tam audaci fictione reprehenderet, cum nihil tale historia Aeneae ex se promitteret resque valde per se difficilis apparere unicuique posset, antequam ad ipsam accedat fictionem et Aeneam ad Tartara deducat, fingit ingeniose Aeneam ipsum afferentem congruentias, cur debeat descendere ad inferos et exemplis id confirmantem:

Si potuit Manes arcessere coniugis Orpheus...,
Si fratrem Pollux alterna morte redemit
Itque reditque viam toties. Quid Thesea magnum,
Quid memorem Alciden? - et mi genus ab Iove summo.

Quo poeta oblique facit praeniolitionem futurae fictionis redditque causam, cur hoc credi possit de Aenea tamquam possibile, quia nimirum simile quid iam factum erat a Theseo et Orpheo. Se vero indicat hoc fingere ad imitationem antiquae fabulae.

Atque ex his et samlibus apparet poetas veteres summo quidem ingenio usos fuisse in hac imitatione. Sed tamen in his ipsis fingendis a vera poeseos natura plane afuerunt; Cum enim poesis sit rerum tantum possibilium imitatio iuxta ipsum Aristotelem, ilia vero, quae ipsi facta credebant atque adeo credebant iterum fieri posse ex iisque tamquam possibilibus universalibus suas conflabant fictiones, cum fuerint non tantum non facta, sed etiam re vera impossibilia sint et semper fuerint (quomodo enim verisimile est plures exstitisse deos veros, vel etiamsi per impossibile exsisterent, vel dissentire illos secum, vel pugnare, vel esse corporeos etc.?), manifestum hinc est poetas illos eosdem circa impossibilia versatos fuisse atque adeo poetas non fuisse. Poeta enim circa rem tantum possibilem versari potest, utpote creator et conditor, neque plus illi licet, quam Deo, qui impossibilia non condit.

Hinc autem ulterius manifestum est solum re vera Christianum poetam esse posse vel saltem illum, qui divinam actionem ex gententia religionis Christianae tamquam adminiculum heroicae actioni assignaturus sit. Oportet tamen in hoc imitari veteres poetas, ut sicuti illi ex universali historia theologica particulares ad imitationem deorum actiones vel ipsis iisdem rursus diis heroi v. g. opitulantibus, vel certe cum impedientibus, aut ipsi aliquando heroi attribuebant, ita nos Christianis heroibus vel etiam ethnicis, ut Lecho Cechoque, ut Craco (prout a divina providentia peculiariter ad regnum fundandum regebantur) attribuamus cooperationem divinam vel certe resistentiam et alicuius actionis improbae impeditionem ex imitatione theologicae nostrae historiae et doctrinae, quae in sacris libris continetur. Quodsi aliquis fortasse dubitet Cnristianam poesin neque tam variam esse posse, quippe quae unum Deum colat et non possit ilium inter se dissentientem introducere, sicuti Iuno et Venus apud Maronem, Pallas et Neptunus apud Homerum rixantur, neque tam illustrem et miram, quippe quae tot phaenomena et numinum apparitiones confingere non possit, is re vera, peregrinus et hospes in Sacra scriptura est. Innumera enim sunt possibilia in ea et varia prorsus, et illustria, et quae ex natura sua et ex ipsa externa specie magna et augusta, et omnibus penitus ethnicis et phaenomenis, et fabulis mirabiliora; quae nimirum confingi poterunt ad imitationem semel factorum, quae in Sacra scriptura referuntur. Quid enim putida ilia maiestas Iovis lib. I:

... cum Iuppiter aethere summo
Despiciens mare velivolum termque iacentes
Litoraque et latos populos, sic vertice caeli
constitit...

quid, inquam, habet, cum admirabili ilia divinae maiestate gloriae apud Ezechielm cap 1, si et eleganter et clare et rotae divini illius currus admirabiles, et trahentia ilium quattuor animalia, si sonitus iuxta et turbo, et ignis omnesque circumstantiae describantur? Concilium vero eiusdem Iovis initio libri X quid habet cum amplissimo illo senatu sedentis Dei inter XXIV seniores, diademata ad supernae pedes maiestatis abidentes et universitatis vocem cithara adiuvantes? Aeolus vero cum tota illa fictione Maronis lib. I quid habet cum Deo, qui ambulat super pennas ventorum et, ut alibi idem David, non ex antro aliquo putido, ut apud Maronem, neque ex folle, ut apud Homerum, sed producit ventos de thesauris suis; qui volat super Cherubim etc.? Neptunus rursus, qui lib. I mare sedat, quid habet cum Deo, qui in Exodo mare diviit et in duos erigit parietes, qui mensus est pugillo aquas, quem tam graphice describit Moyses in cantico: Flavit spiri us tuus et operuit eos tnare. Quis simllis tui in fortibus, Domine? Stetit undo fluens, congregatae sunt abyssi in medio mari, qui non delphinos neque equos marinos, sed immensum ilium leviathan subiugalem suum facit?

Martis etiam strepitus ille poeticus, Insidiis, Minis et Furoribus stipatus, quid simile habet cum Domino exercituum, qualis tam graphice describitur (Apocalyp. 19), quam nusquam ab ullo poetarum Mars? Neque desunt illi comitibus Martis maiores etiam satellites apud Moysem (Exod. 15): Dominus quasi vir pugnator etc. Misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam. Et in spiritu furosis tui congregatae sunt aquae. Et ut veluti imperatorem introduceret: Dux fuisti, inquit, in misericordia tua populo. Deinde alios enumerat, quasi Martis comites: Irruat super eos formido et pavor. Et ne desint anna Deo veluti Marti (Sap. 5, v. 18): Accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum. Induet pro thorace iustitiam et accipiet pro galea indicium, certum. Sumet scutum inexpugnabile aequitatem. Acuet autem duram iram in lanceam. Quae omnia maiori maiestate et allegoriae energia exprimi commode possent a Christiano poeta per occasionem alicuius belli Christiani iuste in impios suscepti. Iam vero Palladis tota fabula quid habet cum Sapientia divina? Ego, inquit, in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis. Quam decore hoc modo ad quempiam heroem consultantem accedet! Gyrun caeli circuivi sola et profundum abyssi penetravi, in fluctibus maris ambulavi et in omni terra steti. Quid simile habent omnea omnium deorum actiones? Quomodo autem sapientiam divinam introducere in poemate possim tamquam non idealem, sed veram omnino personam, postea docebo.

Iterum lusus illi divinae sapientiae super orbe terrarum quam vastam aperiunt fictionum ianuam, quae omnia deorum convivia et turpes illas voluptates prorsus obruere possint. Iovis vero inepta ilia iuramenta (lib. X):

...Stygii per flumina fratris

quid habent cum illo: Per memet, inquit, iuravi, dicit Dominus? Quod vero initio X Aeneidos et Iliados XI dum loquitur Iuppiter,

Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether
Et zephyri posuere...

vel ut est apud Statium (I Thebai.):

Et compressa metu servantes murmura venti,

quid habet cum illo: In sermone eius siluit ventus et cogitatione sua placavit abyssum?

Quid vero simile illis: Ignis ante ipsum praecedet. Ante faciem eius ibit mors, egredietw diabolus ante pedes eius. Vestimenta eius ut lux. Posuit tenebras latibulum suum, et: In circuitu eius tempestas valida, et: Pulvis pedum eius nebulae, et: Ascendet Dominus super nubem levem? Quod vero tremit tellus loquente Iove, qud est ad illud: Montes sicut cera fiuxerunt a facie Domini. Conturbati sunt montes ...et inclinata sunt regna. Aspexit et dissolvit gentes et contrii sunt montes saeculi. Incurvati sunt colles mundi ab itineribus aeternitatis eius? Quod vero ibidem lib. X Aen. et alibi saepe apud Homerum Iuno, Venus ceterique dii contendunt coram Iove, quid habet cum illo in Epistola ludae: Cum Michael Archangelus cum diabolo disputantes altercarentur de Moysis corpore, vel potius illo: Deus stetit in synagoga deorum, in media autem deos diiudicat?

Quod vero et Neptunus curru vehatur super mare, quid simile est illi; Viam fecisti in mari equis tuis. Numquid in fluminibus iratus es, Domine?... vel in mari indignatio tua? Qui ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio. Viderunt te et doluerunt montes, gurges aquarum transiit. Dedit abyssus vocem suam, altitude manus suas levavit. Illud vero quam mirum: Flumina plaudent manu, simul montes exsultabunt! Haec enim allegorice possent per modum elocutionis (non idealium instar vel actionum, vel personarum per modum inventionis) introduci a poeta Christiano ad eorum imitationem cum curru Martis:

... cireumque atrao Formidinis ora
Iraeque Insidiaeque, del comitatus, aguntur.

Martis rursus quadrigae et maiestas apud Maronem lib. XII, apud Homerum Illiados V, apud Statium lib. III, quid habent cum equis illis Apocalypticis quattuor vel cum illis Zachariae: Vidi et ecce quattuor quadrigae egredientes de medio duorum montium; et montes, monies aerei (nc se iactet fortasse Statius aereis stabulis Marti erectis!). In prima quadriga rufi equi, in secunda nigri, in tertia albi, in quarta varii. Ventorum iterum proelia:

Eurique Zephyrique ruunt...?

An non illustriora sunt apud Danielem cap.7 et rursus in Apocalypsi multoque magis apud Zachariam specie equorum confligentes?

Quid vero Mercurius volans quattuor alis habet cum angelis, qui nuntii proprie sunt divini, vel cum Cherubim sex alis volantibus, qui non solas, ut Mercurius, alas, sed etiam ipsa sibi corpora ex quattuor elementis accommodant? Quod quantum ingenio et elocutioni locum dabit! Quid vero Cupido Ascanii speciem simulans lib. I cum angelo, comite Tobiae? Quid ipsa Venus Ascanium tollens in altos Idaliae lucos cum altero angelo portante Habacucum crine apprehenso? Quid monstrum illud Famae, oculosum undique et clamosum cum sanctis illis ammalibus in Apocalypsi plenis oculis et clamantibus: Sanctus, Sanctus, Sanctus et multa ora gerentibus? Fabulosa quoque Atlantis figura caput caelo attollentis, uterum nubibus immiscentis firmeque terrae inflxi, quid habet cum specie ilia Apocalyptici angeli amicti nube, coronati iride, solaris vultus, pedibus columnarum instar altero in mari, altero in terra fixis?

Quid triceps Cerberus, quid Gorgones et forma tricorporis umbrae vel cum bestia illa, Danielis, vel cum altera Apocalyptica? Quid vero ilia Mors sedens et otiosa apud Maronem et infemus ipse murcidus habent cum Morte ni Apcicalypsi equitante eamque inferno equite insequente? Quid flumen Lethes vel Cocyti, vel paludes Acherontiae cum lacu inferni et eius ardoribus sempiternis? Elysia vero flumina quid habent cum fluvio crystalline procedente de sede Dei et Agni? Elysii ipsi campi quid habent vel cum paradise in Genesi, vel cum gemmata et aurea civitate in Apocalypsi? Ilia vero, quae Aeneas lib. VI vel in Tartaro vidit, vel in Elysiis campis, quid habent simile admirabilibus d. Ioannis et Esdrae phaenomenis? Quae summopere tironibus commendamus, ut vel ea ad particulares transferant fictiones, vel similia possibilia confingant eisque phantasiam legendis exerceant. Praeterea quid flumina humana specie a poetis, et Marone praesertim, ex urnis quibusdam suos effundentia amnes conficta, quid, inquam, habent cum septem angelis effundentibus fluvios ex septem phialis?

Quid vero vel Diana, vel Iuno nubibus insidentes et aureae totae apud Homerum et Maronem cum muliere alata, sole amicta et luna calceata? Quid Iris, nuntia pacis apud poetas vel apud Homerum a bello revocans deos, cum iride ilia sacra, signo foederis inter Deum et Noam? Quid Solis fabulosus currus et equi cum igneis Eliae equis et essedo, quod etiam ceteris sanctis applicare poteris? Quid pugna deorum apud Homerum cum pugna bonorum angelorum apud Danielem? Angelus, inquit, Persiae restitit mihi vigniti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus, primis, venit in adiutorium. Quod quomodo intellegendum sit, lege interpretes. Tu interim allegorice tractare poteris hanc pugnam, etiam fortasse in assumptis corporibus, cui quid simile praestitit Vida m Christiade. Illud vero quam illustre esset, si ad vivum describeretur angelum hunc Danieli comparuisse accinctum auro, corpore pellucido chrysolithi, facie fulgurita, oculis lampadiis, brachiis pedibusque aeneis, voce multiformi! Quid rursus aunt metamorphoses illae Iunonis in Aeneam vel Beroën, Neptuni apud Homerum in Calchantem, Iuturnae in Metiscum ad ipsa angelorum phaenomena tarn crebra in bibliis, cum assumpto corpore varias species, nunc pueri, nunc iuvenis, nunc viri, nunc senis assumunt? Quid ipsius Iovis in taurum transformatio ad Nabuchodonosorem in bovem conversum? Quid Iuppiter XII Aeneidos, qui:

... duas aequato examine lances
Sustinet et fata imponit diversa duorum,
Quem damnet labor et quo vergat pondere letum,

ad Deum apud Isaiam cap. 40: Ecce gentes quasi stilla situlae et quasi momentum staterae reputatae sunt, ecce insulae, quasi pulvis exiguus, Libravit in ponere montes et colles in statera? Quid Apollo, castra Graecorum Iliados α iaculatus e nube, cum angelo 80 milia interficiente una nocte vel cum alter o angelo dicto percutiente, qui una nocte primogenita interfecit in Aegypto? Quid Harpyiae lib. III pugnantes cum Troianis mensasque foedantes vel cum avibus, quas a victimis abigebat Abraham, vel potius cum armatis locustis pugnantibus in Apocalypsi, vel cum aliis avibus Apocalypticis proeliantibus contra bestiam? Quid Allecto stimulans lib. VII Turnum et Amatam cum genio malo exagitante Saul vel cum malo daemone, qui in Iob ait se circuisse terram cuique permittit Deus mire affligere Iobum? Et haec quidem possibilia sunt ex parte actionis divinae, quae vides quam augustiora sunt illis impossibilibus ethnicis, omnia enim hic praecipua ex Marone et Homero colecta habes.

Nunc ad actiones et possibilia naturae accedamus atque etiam artis opera. Quid enim templum et regia Latini regis lib. VII habet cum templo Salomonis et domo aurea, et solio illo, ad quod aurei tot leunculi adstant? Quid equi omnes Turni in XII, Didonis in IV, Latini in VII, Rhesi praeterea et Diomedis apud Homerum cum illo unico Iobi equo, qualem nullus umquam poetarum excogitare potuit? Numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius hinnitum? Numquid suscitabis eum quasi locustas? Gloria narium eius terror. Terram ungula fodit, exsultat audacter, in occursum pergit armatis. Contemnit pavorem nec cedit gladio. Super ipsum sonabit pharetra, vibrabit hasta et clipeus. Fervens et fremens sorbet terram nec reputat tubae sonare clangorem. Ubi audierit buccinam, dicit: Vah. Quid ad hunc loquens apud Homerum Achillis equus, qui etiam ab ipsa asina Balaam vincitur? Sed audi plura: Procul odoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus. Quid vero stellae omnes apud poetas cum Pleiadibus et Hyadibus etArcturo apud Iob, vel potius cum illis, quae pugnaverunt contra Sisaram manentes in ordine et cursu suo, vel cum illis apud Habacuc11: Stellae luxerunt in custodiis suis. Vocatae sunt et dixerunt: adsumus. Quid fulmina apud poetas cum illis apud Iob: Numquid mittes fulgura et ibunt, et revertentia dicent tibi: adsumus? Qvid glacies poetica cum ilia (Iob. 38), quid pluvia, quid cetera meteora: Quis est pluviae pater? vel quis genuit stillas roris? De cuius utero egressa est glacies? Nunquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti? Et Ecclesiastici (43); Aperti sunt thesauri et evolaverunt nebulae sicut aves... tempestas aquilonis... sicut avis deponens ad sedendum aspergit nivem... Gelu sicut salem effundit super terram... Frigidus ventus aquilo flavit et gelavit crystallus ab aqua... et sicut lorica induet se aquis. Lege totum hoc caput, et plures collegisti catachreses, quam ex toto Statio aut Claudiano, etpossibilia quaedam allegorica. Quid porro clipeus Homeri vel Aeneae cum uno Ezechielis latere, in quo Hierosolyma et obsidio eius descripta? Quid vero illae dies, quas poetae ingeminant in clipeis cum ilia Machabaeorum cap. 6: Refulsit sol in clipeos aureos et aereos, resplenduerunt montes ab eis et resplenduerunt sicut lampades ignis? Quid cortinae Apollonis Delphici vel Cumeae Sybillae cum cortinis sanctuarii et oraculo in Exodo? Quid columbae ramum Aeneae monstrantes in VI cum columba ramum oleae afferente Noe? Quid tubicen ille Misenus vel Triton cum angelis tubas inflantibus Apocalypticas vel cum Levitis tubicinibus, quorum cantu corruerunt Ierichontini? Quid Polydorus post mortem alloquens Aeneam in III vel Dido et Anchisis in VI cum Samuele a pythionissa rcsuscitato vel cum osaibus Elisaei post mortem prophetantibus? Quid somnia illa Aeneae et aliorum apud ceteros poetas cum somniis Iosephi somniantis suum manipulum adorari ab undecim manipulis et a sole, et a luna vel Pharaonis de spicis et vaccis, vel Nabuchodonosoris de colosso regnorum vel de arbore operiente orbem terrarum, vel d. Petri de mappa animalium? Quid metamorphosis navium Troianarum in nymphas cum virga Moysis transformata in draconem? Quid serpentes in Laocoontem et filios immissi cum serpentibus populo Hebraeo infestis?

Et ut tertii capitis possibilia veniamus, nimirum heroicas actiones, quid opes Agagemnonis et sapientia cum Salomone, quid robur Achillis cum Samsone, quid pietas Aeneae cum Iosue vel Gedeone, quid Nestoris eloquentia et mansuetudo cum Moyse, quid Diomedis et Aiacis utriusque virtus cum Davide, quid strenuitas Patrocli cum Ionatha, quid prudentia Ulixis cum Achitophele, quid forma et elegantia Paridis cum Absalone? Quid porro Euryali et Nisi amor cum Davidis et Ionathae amicitia, quid mirabiles illae agnitiones et peripetiae apud omnes poetas in unum collectae, Aeneae cum Mnestheo lib. I et lib. III cum Andromache, et apud tragicos Iphigeniae cum Oreste, quid, inquam, habent cum unica illa agnitione admirabili Ioseph cum fratribus? Quid peripetiae, hoc est perplexi eventus, omnes apud eosdem poetas cum uno eventu Jephtes? Quid mater Euryali vel Hecuba apud Homerum cum una matre Machabaeorum? Quid congresus Achillis cum Hectore cum congressu Davidis cum Goliath? Quid Aeneae cum Turno duellum cum lusu puerorum Davidis? Quid Cacus in spelunca cum Samsone templum diruente? Quid Camilla cum Iudith et Debora? Quid equus Troianus ligneus aliquot centuriarum capax cum area Noe paene totam universitatem viventium complexa?

Hae sunt omnes praecipue fictiones antiquorum poetarum possibiliaque ab ipsis conficta, quae omnino, ut vides, et veritate ipsa, et externa maiestate vincuntur a nostris possibilibus, ut omittam plurima, quorum penitus nihil est simile et in ipsis fabulis, ut ad unius herois vocem caelum solis atque adeo reliquos omnes duodecim orbes ipsamque naturam constitisse, in alterius vero gratiam retro etiam cessisse, Ionam in utero ceti triduo vixisse, ut omittam pluvias coturnicum et manna ab angelis fabricati admirabiliaque Moysis opera in Aegypto, Abrahami, Iosephi, ob quae crediti fueunt ab ipsis idololatris Ioves, prout et Noa, ut docuimus in Antiquitatibus. Eorum tamen opera in fabulis suppressa vel certe minori specie admirabilitatis credita. Omittimus autem haec, ut locum tironum diligentiae demus.

 


CAPUT IV

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VI