CAPUT IV

OPORTERE POETAM QUAM PLURIMA POSSIBILIA 
SPECULARI EAQUE PERPETUO IN PROMPTU HABERE

 

MODUS PRAETEREA INDICATUR EORUNDEM COLUGENDORUM ET DOCETUR, QUIS USUS SINOULORUM SIT

Haec porro, quae fieri possunt, seu possibilia, dupliciter considerantur: passive et active.

Passive possibilia ilia sunt in aliqua actione, quae fieri non repugnat ex sua natura. Haec rursus multiplicia sunt. 1. Quae necessario fuerint in proposita herois actione. V. g. navigans Aeneas in Italiam ex Phrygia necessario debuit transire mare Aegaeum, necessario debuit consistere in aliquo portu. Horum possibilium usus est ad fidem ipsi historiae astruendam. 2. Possibilia sunt, quae non necessario, sed tantum probabiliter fieri potuerunt, eaque rursus duplicia: vel quae ordinarie accidunt, ut quod Aeneas navigans tempestate iactatus fuerit (horum autem possibilium usus est ad astruendam probabilitatem epico argumento), vel certe quae raro et difficilius accidere solent, ut quod Aeneas fuerit in periculo Scyllae et Charybdis, illud tamen evitavit, vel quod Andromacham captam olim Troiae subito ex serva viderit reginam in Graecia. 3. Possibilia sunt, quae fiunt necessario ex suppositione alicuius probabilis, ut quod Aeneas discesserit ex Sicilia in Italiam supposito, quod venerit prius in Siciliam, quamvis non erat opus eum per Siciliam navigare in Italiam. Voco autem ilia, quae necessario acciderunt, possibilia, haec enim etiam, quae necessario accidunt, utique etiam possibilia sunt, necessario quidem, non contingenter. Horum etiam idem usus est ad servandum in historia verisimile.

Active vero possibilia sunt, quae proprie respidunt potentiam agentis, potentis agere vel quomodocumque concurrere ad illam actionem magnam epicam. Harum vero possibilium quam maxima copia occurrat necesse est. Eorum enim capacitatem vastissimam habet actio quaelibet heroica, hoc est difficilis ex natura sua et magna, v. g. peregrinatio Ulixis vel Aeneae. Non enim solus Aeneas vel Ulixes navigabit, sed sociis et exercitibus comitantibus. Alii rursus principes, per quorum maria errabunt vel ad insulas terrasque appellent, vel hospitio excipient, vel pellent, vel etiam hostiliter invadent. Natura enim ipsa rerum varia interim operabitur, modo serenum, modo tempestuosum efficiet mare, modo pestem, modo afferet sterilitatem, postremo dii quoque ipsi ad eandem actionem magnam concurrent et vel earn impedient, ut Iuno, ut Allecto, ut Harpyia, ut Iuturna, vel adiuvabunt, ut Iuppiter, Venus, vel certe saepe erunt indifierentes, ut Iuppiter aequus, ut Mars, vel saltem nuntii, ut Iris, Mercurius. Quo etiam revocare licebit genios bonos et malos, ut Tiberinus lib. VIII.

Conficies ergo tibi tria capita actionum possibilium, ex quibus compones episodia totius actionis epicae.

I caput possibilium fieri ab ipso heroe vel ab aliis, qui eum ad actionem magnam iuvent vel impediant. Haec vero rursus duplicia sunt: 1. ordinarie possibilia, ut quod Aeneas tristetur in periculosa tempestate, quod libenter apud Didonem hospitetur, quod exsequias parenti faciat, quod curis fractus obdormiat, quod ei advenienti tamquam extemo inquilini minus faveant. Usus horum possibilium non est tantum ad astruendum verisimile ut superiorum, sed etiam ad faciendas occasiones ulterioris inventionis magis artificiosae et fingendorum aliorum possibilium, quae erunt magis extraordinaria et mira. Quod summopere commendamus tironibus, ne res miras et fictiones adbibeant, nisi ex opportunitate communium possibilium, ne affectata et extorta quodammodo videatur inventio. Sic ex occasione communis possibilis extraordinarium possibile confingit Maro, dum naves Aeneae in nymphas convertuntur, quia nimirum prius introduxit Tumum eas concremare molientem. Praeteaea oportet communes saepe actiones heroi ipsi attribuere, immo etiam interdum vitiosas, ut cum Aeneas paulo plus familiarius Didone utitur, ut poeta probabilius cetera narret, quae heroica plane sunt, alias enim incredibile est vulgo aliquem omnibus omnino horis sapere. Facilius etiam assequetur finem suum poeta, hoc est docebit et persuadebit virtutem, cum heroem ipsum ex ipsis moribus et communi vita communis fuisse naturae et habitus ostendet. Praeterea non aliter poterit saltern unicarm, quae ut ceterae heroica quoque virtus est, paenitentiam exprimere, nisi aliquid vitiosi ab heroe illo aliquando commissum comrniniscatur. Oportet autem in uno heroe omnes, quantum fieri potest, exprimere virtutum actiones. 2. Actiones extraordinarias et proprie heroicas appellamus extraordinaria possibilia, ut quod Aeneas vigilet omnibus dormientibus lib. V, quod contra monstra Tartarea ensem corripiat lib. VI, quod parentem simul cum sacris humero gestet lib. II, quod nequiquam Didonis illecebris a Iovis iussu amoveatur ib. IV funemque generose non religet a litore, sed ense abscindat, ceteraque tota Aeneide innumera; respectu vero aliorum vel iuvantium ilium ad magnam actionem, ut quod Acestes tam liberalis sit erga naves, quod Euander etiam unicum filium mittat in auxilium, vel impedientium, ut quod Turnus tam generose proelietur, Mezentius, Messapus etc. Horum possibilium usus est ad tria maxime, quae heroico poetae proposita sunt assequenda: 1. ad multas morales doctrinas, 2. ad multas politicas, 3. ad multas oeconomicas docendas eorumque vitia, qui contra illas peccant, in impedientibus quidem actionem magnam repraesentanda (oportet enim et pravus sit ethice, et iniurius vel saltem infelix politice, et oeconornice malus, nee satis ordinatus, qui heroi bene agenti contradicat), ad virtutes vero eiusdem triplicis institutionis docendas vel herois exemplo, vel eorum, qui ilium ad magnam actionem adiuvant.

II caput est possibilium fieri a natura. Ea similiter duplicia sunt: aliqua ordinaria, ut ortus diei, ut commoditas serenitatis, ut vices noctis et diet, hiernis et aestatis et quae haec consequuntur; mortes item maturae vel immaturae, vel decessus amicorum, temporum mutationes, locorum praeterea, per quae v. g. Aeneas vel Ulixes navigat, proprietates et effectus, ut Scyllae et Charybdis, Aetnae, aliaque eiusmodi innumera, quae poterunt praebere multarum occasionem fictionum. Secunda possibilia naturae sunt extraordinaria, quae nimirum extraordinariis naturae viribus fieri possunt et aliquando de facto eveniunt, puta ope geniorum, qui activa passivis multa applicando efficiunt, vel certe ope magiae naturalis, vel etiam nigromantiae, ut quod Aeneas saeptus nube vehatur lib. I, quod Allecto, seu daemon malus, in somnis sese offerat Turno specie anus in VII; quod luno figuram ementita Aeneae fugientis ex acie eliciat Turnum in X; quod lutuma aurigae speciem accipiat in XII; quod Iuno rursus in V vertatur in simulacrum anus; quod Aeneas arma et clipeum aliunde accipiat fabricata in VIII; quod Ascanii caput in II et Laviniae crines in VII quendam concipiant ignem; quod Cacus tantis viribus, tamquam naturae monstrosus effectus, praeditus fuerit in VIII, aliaque innumera similia, quae vel ipso naturae nutu, vel etiam defectu, vel ope alicuius daemonis fieri possunt. Horum vero possibilium usus est maxime ad explicanda multa ad philosophiam pertinentia, ut quod subito Aeneas ope dictamni sanatus fuerit in XII, vel quod socii Ulixis gustata loto numquam postea redierint ad naves. Ad quae etiam possibilia artis revoco; quale possibile est equus ille ligneus Troianus vel quale esset Archytae columba, vel certe apud Cedrenum caelum Chosroae, regis Persarum; quales sunt et vestes pulcherrimis historiis depictae vel arae deorum, vel portae, vel templa, vel clipei, galeae, thoraces, vel crateres, labirynthi, item horti speculares, arcus, pyramides, aliaque huius generis, per quae non omaretur tantum inventio epica dareturque occasio multorum episodiorum, sed etiam multa ad artium mechanicarum doctrinam pertinentia explicarentur.

III caput est possibilium fieri a deo idque vel ordinarie, ut quod singularem habet erga viros probos providentiam, ut erga Aeneam tot in periculis, vel quod scelera puniat, ut contigit in Mezentio, deorum contemptore, lib. X, vel quae fieri a deo solent extraordinarie, ut quod Aeneas fatis deorum in Italiam proficiscatur in VII, quod se futurum Italiae regem intellegat lib. III, quod eiusdem rei et signa accipiat in III, et eadem impleta viderit in VII, quod omen condendae urbis initio VIII accipiat, quod seriem futurorum nepotum multo ante in VI provideat, quod gesta Augusti et posteriorum Romanorum in clipeo insculpta acceperit in VIII, quod sospes ad inferos descenderit indeque reversus fuerit in VI, quod naves eius mutantur in nymphas initio IX. Horum et similium possibilium usus est ad theologiam eiusque conclusiones in tota epopoeia spargendas, maxime de Dei sapientia et futurorum praescientia, de providentia item, quae singularis est in regnis et imperiis fundandis, conservandis, mutandis, in bellis administrandis, in victoriis concedendis, demum in dispositione totius heroicae vitae, quae plerumque perplexa est et ad ultimas felicitatis metas perplexis et obliquis tendit eventibus; item de praedestinatione et praedefinitione rerum, de praemiis bonorum et malorum etc.

Modus porro horum omnium possibilium colligendorum duplex dumtaxat esse potest.

I speculationis, si nimirum ipsi nobiscum diligenter contemplemur, quid vel heros, vel eius socii, vel adversarii, in tali loco, tali tempore talique de causa praestare potuerint, quid etiam natura ipsa permiserit et causae universales inferiores, elementa caeli, intellegentiae, genii mali vel boni, demum, quid Deus ipse. Plures enim causas vel impedimenta neutiquam reperire poteris actionis magnae, quam propositam habes.

II modus est vel experientiae, vel historiae eiusque vel divinae, vel profanae, ut ex ea secernamus admirabilia quaedam divina, naturalia et heroica opera et ad eorum similitudinem, quae iam effccta fuerunt, alia simillima possibilia confingamus similesque eventus et perplexiones rerum. Hunc modum colligendi possibilia non obscure, ni fallor, docuit Aristoteles cap. 7 verbis sequentibus: "Si igitur et in ea quoque, quae vere prius fuere, fingendo incidat, non propterea a poeta discedet; quandoquidem ex his, quae gesta sunt, aliqua quidem eiusmodi esse nihil prohibet, cuiusmodi vel exstitisse verisimile sit, vel certe fieri potuerint; secundum quae sane horum poeta fuerit", ac si diceret ea, quae iam semel facta sunt, iterum sunt possibilia, ut rursus fiant. Itaque si poeta alicui historico mirabili eventui simile quid tamquam possibile confinxerit in sua fabula, ex vi huius secundo possibilis ποιητής, hoc est iterum conditor, erit rei iterum quasi reproductae.

Sed ut peculiarius modum explicemus ad colligenda quidem possibilia passiva et activa primi capitis, oportet quam maxime pernosse historicos omnes, praeterea summopere suaserim tironibus legendos tres: Heliodori Aethiopicam historiam, Xenophontis Cyropaediam et Vitam Apollonii Tyanei a Philostrato conscriptam. Addo ex recentioribus quartum: Ioannem Barclaium in Argenide. In his enim admirabilis est nexus historiae rerumque mirarum series quaedam perpetua. Quod vero attinet ad Christianum poema, legendae sunt quam maxime vitae patrum et sanctorum ac praesertim martyrum, qui soli vere heroes Christiani fuere, ex eorumque historiis quam plurima simillima possibilia congerenda. Ad secundi vero capitis possibilium apparatum locupletandum praeter scientiam physices et astronomiae tenenda praeterea est historia de plantis, animalibus, lithonomia item et ornithologia. Sed super omnia evolvendi accurate libri de magia naturali aliique libri conscripti de admirabilibus naturae. Cuiusmodi essent et libri Cardani De svbtilitate, si illi purgati essent, sicut et Scaligeri contra eosdem libros disputationes conscriptae patrisque Martini Delrii libri De magia naturali. Ex his enim ilia, quae arcanis naturae opibus vel causarum superiorum, vel bonorum malorumve geniorum viribus fieri possunt, ad amussim colligerentur et ad eorum imitationem multa similia possibilia confingerentur. Tertii capitis possibilium apparatus ex duobus fontibus manare debet: ex historia omni sacra et ex theologia; immo sola Sacra scriptura fons mini videtur esse admirabilium possibilium in omni omnino genere, ex quibus Christianum poema per quandam imitationem longe copiosius et rerum mirarum plenius confici posset, quam mille Aeneides vel Iliades. Quod quo pacto fieri posset, clarissime sequenti capite demonstrabo.

 


CAPUT III

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT V