CAPUT III

PRIMA VIRTUS FABULAE: UNIVERSALITAS

 

QUOMODO POETA IUXTA ARISTOTELEM IN INVENTIONE EPICA PROCEDERE DEBEAT IUXTA UNIVERSALIA

 

I. Docet Aristoteles liberandam esse historiam a circumstantiis earn determinantibus et alligantibus ad certas personas, certas causas, certos effectus medios. "Ceterum", inquit cap. 15, "confictos sermones oportet etiam confingentem ipsum universe explicare". Deinde modum addit huius universalitatis, cum Odysseae historiam circumstantiis determinantibus spoliatam universaliter exhibet: "Per multos annos peregre quidam cum iret et a Neptuno observatus, et a cunctis relictus, ita rebus ipsius domesticis constitutis, ut fortunae omnes a procis absumerentur filioque insidiae iam instarent, iactatus pelago domum pervenit; cumque aliquos agnovisset, illos aggressus, ipse quidem sospes evasit, inimicos autem experdidit". Deinde subiungit Aristoteles: "Hoc itaque proprium eius poematis est", quasi diceret: Proprie poeta versari circa universalia debet, seu potius res particulares iuxta universalia tractare hocque totum considerare, quid in aliquo accidere potuerit vel debuerit, hoc autem aliter fieri non posse, nisi prius individuates circumstantiae ab historia demantur et nisi v. g. actiones Ulixis non ut Ulixis, sed ut herois egregii cuiusdam perpendantur constituaturque primum universalis thesis, quomodo se aliquis heros iuxta civilis vitae perfectionem in ea actione gereret.

II. Docet statim descendendum esse ad episodia et illam universalem ideam determinandam et quasi in individuo et in particulari collocandam esse. V. g. primo nomen imponendum est Ulixis heroi illi universaliter a nobis considerato, deinde causa addenda vel occasio aliqua, propter quam peregre iverit et quam ob causam a Neptuno observatus fuerit quomodoqae et quibus in locis ab eo tempestatibus exatus fuerit, quando naves amiserit, socios, commeatum, apud quern hospitatus fuerit in ilia navigatione. Quid interea uxor, cui nomen imponendum est Penelopes, domi egerit, quid Telemachus, quomodo patrem postea requisiverit adultior factus, quomodo occurrentem sibi fortasse in itinere aliquando non agnoverit, aliaque eiusmodi. Haec vero particularia illam universalitatem determinantia duo maxime habere debent. Primo, ut ex una parte non sint vulgaria quaeque facile cuique occurrere possint, sed sint varia, rara, mirabilia, dubia et perplexa et variis eventibus ad unum ultimum integrae actionis eventum tendant. Secundo, ut ex altera tamen parte sint quam maxime probabilia, non iuxta rei veritatem hypothesin ex thesi subsumendo, quod oratores faciunt, sed solum iuxta communem consuetudinem, prout fieri communiter solet vel saltern non raro evenit. Poeta enim non scribit de Aenea ut Aenea, prout orator scriberet vel historicus, sed scribit de Aenea ut de heroe, seu de viro quodam perfecto. Quod manifeste Aristoteles insinuavit, cum, ut diximus, postquam historiam Iliados circumstantiis spoliatam et Odysseam recensuit, statim intulit: "Hoc enim proprium est poematis".

Hinc vero collige duo:

I. Causam unius rei, omnibus hactenus grammaticis et Homeri Vergiliique interpretibus ignotam (quippe illi nihil aliud fadunt, nisi vel sensum explicant, vel aliquid a poeta bene dictum variis auctoritatibus confirmant, causam vero, cur ita bene dixerit, non afferunt), cur nimirum principes poetarum, Vergilius et Homerus, ipso suorum operum initio argumentum totius epopoeiae proponentes indeterminate uterque et sine nomine Ulixis et Aeneae hoc faciat, sed uterque de viro quodam se cantaturum promittat, Vergilius quidem:

Arma virumque cano,

Homerus vero initio Odysseae:

Die mihi Musa virum captae post moenia Troiae!

Ipso enim opens initio ostendunt se circa suum argumentum universaliter, hoc est iuxta communem herois perfectionem, quod poetae est, non iuxta particularem ut Aeneae vel Ulixis, quod oratoris est et historici, versari. Non ergo laudandi sunt ceteri poetarum atque inter eos Statius, qui statim initio Achilleidos:

Magnanimum Acacidem

multoque magis Claudianus:

Inferni raptoris equos,

quamquam hie ipso sui opens argumento epicum se fuisse negat. At Vergilius et Homerus primo statim opens aspectu, immo verbo se proprie poetas esse significant, dum ilico circa universalia versantur. Deinde paulatim proposito ita argumento virum ilium idealem, hoc est universaliter consideratum, afficiunt certo nomine et ex thesi descendunt ad hypothesin per varia episodia, et fabulam certis circumstantiis explicantes quasi veri conditores ex Aenea et Ulixe in universali possibili efficiunt exsistentes in statu multarum particularitatum: nunc pugnantes, nunc pace fruentes, nunc in mari, nunc in terris, modo felices, modo afflictos.

II. Collige haec tria differre omnino essentialiter: historiam, argumentum et fabulam epicae poeseos. Historia enim est res, prout gesta fuit, cum certis circumstantiis et nominibus, prout apud aliquem historicorum reperitur. Argumentum epicum, seu proprium obiectum epicae, est historia vel res, prout geri potuit vel prout verisimiliter gesta est. Prout ergo historia est particularis per se, ita argumentum est universale per se. Fabula vero est tertia quaedam historia ex utroque conflata, hoc est ex illo universali argumento iuxta libitum et iudicium poetae tamquam hypothesis ex thesi subsumpta. Uno verbo, historia est: Ulixes navigat. Argumentum est: Vir vel heros navigat. Fabula est: Ulixes tamquam heros navigat. Fabula ergo, ut vides, corrigit quodammodo defectum naturalem historiae arte ipsa poeseos, sicuti calceus exterius corrigere videtur per artem sutoriam truncum alicuius pedem. Considera enim tria in arte sutoria, quae imitatur, a se invicem distincta sibique subordinata. Primo, pedem vivum, sed mutilum v. g. Secundo, pedem ligneum seu formam sutoris. Tertio, calceum ipsum, qui est pes quidam arte factus, seu potius extrinseca pedis vivi imitatio. Sicut ergo artis sutoriae est supplere primi pedis, hoc est vivi, defectum naturalem mediante pede ligneo, qui est pes universalis, hoc est, quem universaliter ars sutoria imitatur, ita mediante argumento, universaliter considerate, erit poeticae artis proprium ilia, quae historiae defuerunt, in ordine ad exprimendam herois perfectionem supplere postea in ipsa fabula et ut a primo ad ultimum concludamus, non ilia tantum narrare, quae gesta sunt ab Ulixe v. g., sed quae ab eo ut ab heroe perfectissimo geri potuerunt in ilia actione magna, quam tibi pangendarn proposuisti.


CAPUT II

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT IV