CAPUT II

QUOMODO PROCEDENDUM SIT IN EXCOGITANDA FABULA

 

Proposito ergo vel penitus conficto argumento epicae, quod fundamentum est ceterorum, diu diligentissimeque speculandum est, quid in ea historia vel argumento illustris, quid magni, quid varii, quid admirabilis, quid perplexi accidere vel potuerit, vel debuerit, quidque verisimiliter vel necessario acciderit; hoc enim est, ut supra docuimus, proprium poetae tamquam conditoris. In quo ipso, ut ad praxim et regulam manifeste accedamus, primam virtutem fabulae, hoc est universalitatem, explicabimus.

 


CAPUT I

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT III