CAPUT I

DE EXCOGITANDA FABULA, QUAM VULGO INVENTIONEM, 
SEU POEMATIS ARGUMENTUM VOCANT

 

Principio constituendum est id, quod epice imitaturi sumus. Id vero, ut dixi, erit una aliqua et magna actio herois; quo ipso excluduntur actiones divinae et actiones praeterea feminei sexus. Harum enim utraque, ut docebimus, per accidens tantum intrat epicam poesin: ilia quidem tamquam actionum humanarum adminiculum, ista vero tamquam occasio quaedam virtutis heroicae, puta continentiae, constantiae, ut in Didone Maroniana vides. Quare poema Claudiani De raptu Proserpinae, Nonni Pentapolitae Dionysiaca, Orphei Hymni, Metamorphosis Ovidii aliaque id genus ab heroica poesi excluduntur, quod vel deorum, vel feminarum actiones enarrant. Adverte praeterea non esse totam alicuius herois vitam accipiendam pro argumento epopoeiae (hoc enim contra unitatem fabulae est, ut clarius perspicies, cum de ea agemus), sed unam dumtaxat integram actionem, hoc est ex pluribus connexis inter se actionibus conflatam, quale est v. g. excidium Troiae, seu Ilias, peregrinatio Ulixis, seu Odyssea, Aeneae in Italiam migratio, seu Aeneis, Iasonis in Colchidem navigatio, seu Argonautica. Nam de ceteris, Thebaide Statii, immo et de Achilleide, de Bella Punico Silii, de Pharsalia Lucani, non ausim affirmare epica esse argumenta vereque heroicum poema, ut clarius ex sequentibus colligere licebit.

Haec porro actio herois una et integra ex historia quidem petitur, ut Aristoteles docet, hoc est certa persona et certa eiusdem personae actione constare debet. In comoedia tamen iudicio Aristotclis totum argumentum confingi potest, immo et tragoediae cuiusdam exemplum affert, quae nullum habuerit fundamentum in historia, sed tota conficta fuerit. Nec sane videmus ullam rationem, cur etiam totum penitus argumentum pro epica poesi confingere non possimus ad ilium plane modum, quo Heliodorus Historiam Aethiopicam confinxit, qualis est etiam doctissimi nostri saeculi Ioannis Barclai" Argenis.


CAPUT X Lib. I

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT II