CAPUT X

QUATTUOR CAUSAE EPICAE POESEOS

I. Materialis causa proxima sunt actiones heroicae. Remotior paulo sunt ea, quae cognoscuntur ex actionibus, hoc est propensiones et mores. Remotior adhuc sunt fortunae ipsae et felicitas infelicitasque alicuius, vita, casus, eventus, postremo vero, et ipsa persona eiusque in ratione herois absolutio perfectioque.

II. Formalis causa est imitatio ipsa horum omnium et quasi ad vivum expressio.

III. Efficiens causa princeps quidem poeta ipse est, instrumentalis vero est habitus poeseos. Adiuvantes vero causae, per se omnino necessariae, vel potius in habitu poetico inclusae et per se cum illo connexae, sunt habitus ominium penitus scientiarum, immo etiam artium mechanicarum, saltern quoad peculationem et imperium, quod paulo post dare dilucescet.

IV. Finalis causa intrmseca quidem est ea, quae diximus: unitari, ex-rinseca vero est maxime delectare et docere cum delectatione: primo quidem avilis vitae perfectionem et politicam, turn ethicam, deinde oeconomicam, neque minus philosophiam ipsam, astrologiam et theologiam. Quod quo pacto fiat, sequentibus libris docebimus.


CAPUT IX

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT I Lib. II