CAPUT IX

NATURA ET DIFFERENTIA A CETERIS SPECIEBUS EPICAE POESEOS

 

Epica poesis est narratio imitativa actionis heroicae unius, magnae, illustris, integrae, cum eventu. In qua definitione singulis verbis insinuatam vides differentiam a ceteris poeseos speciebus.

I. Ergo est narratio, quo differt a comoedia, tragoedia, mimo et aliquatenus ab elegiaca et lyrica, non tamen a margite.

II. Est narratio imitativa actionis heroicae, quo maxime differt a margite, immo ab elegiaca, lyrica satiricaque poesi, immo a comoedia, non tamen a tragoedia, quae etiam heroes imitatur.

III. Est imitativa actionis unius, quo differt a quibusdam imperfectissimis immo falsis poeseos speciebus, qualis est Metamorphosis Ovidii, quae habet quidem ex arte connexionem eamque summo ingenio confectam, non tamen ex natura ipsarum actionum. Hic vero unitatem intellegimus actionis per se connexae.

IV. Est imitativa actionis magnae, quo maxime differt a mimo et tragoedia, quae plerumque unius diei actionem, vel quae uno die impleri possit ex sua natura, imitantur. Epica vero etiam ad annos plurimos se extendit, Ilias quidem ad decem, Aeneis vero ad duodecim.

V. Est imitativa actionis illustris, hoc est gravis per se ipsam et clarae, qualia sunt bella diuturna, varies eventus habentia, mutationes imperiorum, regnorum conditiones et initia, aliaque huiusmodi.

VI. Est imitativa actionis integrae, ut ilia, quae fieri potuerunt, non omittantur, vel quae fieri debuerunt, etiamsi facta non fuerint. Artis enim erit supplere defectum naturae. Quare sicuti sutor facturus cuipiam calceum, qui extremis pedum digitis mutilatus sit, non iuxta pedem operari debet, sed iuxta ligneam formam, quae artis sutoriae regula quaedam est, ita poeta integritatem quam maxime spectare debet fabulae, non historiae, ita ut fabula sit illi quasi quaedam lignea forma ab ipso poeta conficta, iuxta quam imitari debet alicuius actiones ea compensans, quae in historia defuerunt, et operans potius iuxta ea, iuxta quae debuerunt vel potuerunt esse, quae aliter fuerunt.

VII. Integritas praeterea fabulae et magnitudo connexionem exigit plurium actionum sub una coordinatarum et ad unum eventum ultimum spectantium, quae septima est condicio epicae poeseos.

 


CAPUT VIII

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT X