CAPUT VIII

TERTIA DIVISIO POESEOS IUXTA EA, QUIBUS IMITAMUR ALIQUID

 

Tria sunt, quibus possumus imitari: harmonia, numerus, metrum. Ad harmoniam pertinent tibiae, fistulae, citharae, ad numerum saltus, gesticulationes, incessus, ad metrum omnia genera versuum.

I. Ergo metro et harmonia sola utuntur lyrici.

II. Metro et numeris, hoc est gesticulationibus utuntur mimici, saitu vero praeterea satira, quamquam mimi interdum et musica.

III. Solo metro sola epopoeia, elegia enim interdum etiam admittit musicam; sed epopoeia loco musices pronuntiationem habet voceque insuper et actione imitatur, liberiore quidem ea quam orator, sed tamen astrictiore, quam reliquae poeses. Sine pronuntiatione tamen epicus quispiam perfectus fuerit, si alteri recitandum bene dederit, quod Statius de se ipso in Silvis estatur. Solum epigramma penitus ab omni numero, harmonia et pronuniatione excluditur solusque ei calamus aut scalprum, aut celum et theatri loco aut pulpiti sinus amicorum permittitur.

IV. Omnibus illis tribus, harmonia, numero et metro, utuntur tragici, comici et dithyrambici.

Addo vero his ex Aristotele motus praeterea diversos servire oportere diversis poeseos speciebus.

I. Motus simul graves et lenes, varietate quadam permixti debentur epicae.

II. Motus graves soli per se tragoediae debentur, in quibus insit perturbatio vehemens ex terribilibus miserabilibusque, ut docet Aristoteles, coorta. Elegia etiam plerumque hos admittit, parcius tamen et cum quadam moderatione.

III. Motus lenes debentur soli per se comoediae, mimo, satirae, margiti et epigrammati, lyricae praeterea, quamquam interdum et graves per accidens admittunt.

IV. Solis dithyrambis non varietas ilia lenium et gravium motuum epicae debita, sed potius insania quaedam et enthusiasmus debetur, ex immoderatione omnium affectuum et permixtione conflatus.

 


CAPUT VII

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT IX