Aristoteles duplicem proponit modum imitationis. Primus est narrandi aperto sermone alienas actiones et hic epicae et margiti proprius est; ut enim epica virorum praestantium illustres actiones, ita margites mediocrium vel vilium hominum mediocris vitae vel viles actiones, secum connexas et variis eventibus implexas, per simplicem narrationem ad unum ultimum eventum deducit. Appello vero margitem poema de actione vili conscriptum, quod ita Homerus vocaverit quendam virum ficto nomine, cuius actiones insulsas et morosas magno ingenio perscripserat. Quem nullus, ni fallor, imitatus est post tot saecula praeter unum patrem Bernardinum Stephonium, cuius similis margites recitatus est in collegio Romano magna hominum frequentia et applausu, propediem lucem aspecturus. Is idem vir, immortali memoria nignissimus, primus nostro saeculo mimos in Romano theatro exhibuit ad imitationem Romanae antiquitatis.
Secundus modus apud Aristotelem est, cum non narrantur actiones, sed ipsae personae agentes introducuntur et loco poetae suas actiones vel enarrant, vel imitantur, qui modus proprius est tragoediae, comoediae et mimo.
Tertium addo modum ratiocinationis, qui accedit ad oratorium, qualis est in lyrica poesi, in elegia et epigrammate, quamquam haec etiam narrationem admittere possunt, irnmo etiam interdum admittunt dialogum, cuius generis est oda apud Horatium lib. III ode 9:
Donec gratus eram tibi...