CAPUT VI

DIVISIO PRIMA POESEOS IUXTA MATERIAM, QUAM IMITATOR

 

Primo itaque omnis poesis vel res, vel actiones humanas imitatur, hae rursus actiones vel sunt proborum, vel improborum hominum, vel praestantium, vel humilium, vel sunt fortunatorum, vel infelicium, atque adeo ipsae actiones probae vel improbae, viles vel praestantes, laetae vel tristes.

I. Ergo hominum illustrium actiones imitatur epopoeia et tragoedia, hominum vero vilium vel mediocrium saltem margites, mimus, satira, comoedia.

II. Probas actiones imitatur epopoeia et tragoedia, utraque ferme in utraque fortuna, sed tragoedia magis proprie in adversa, epopoeia vero, ut postea docebimus, in perplexa. Improbas etiam actiones imitatur interdum et tragoedia multoque magis comoedia. Sed

III. Improbas proprie imitantur actiones satira, mimus et margites.

IV. Laetas actiones per se imitatur lyrica poesis, vel si tristes interdum, hoc non facit nisi in ordine ad laetitiam vel festivum aliquem affectum exprimendum.

V. Tristes actiones per se elegia imitatur, vel interdum laetas, sed in ordine ad tristitiam exprimendam, ut cum Ovidius in libris Tristium prolixe triumphum Germanici describit, ut tristitiam exprimat suam ab illius triumphi celebritate remotus. Annotat tamen Horatius elegiam postea ad amores translatam fuisse, sicut etiam nonnulli asserunt lyricum carmen scribi posse de rebus tristibus. Epigramma vero nullis penitus terminis continetur.


CAPUT V

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VII