CAPUT V

DIVISIO TRIPLEX POESEOS

Postquam breviter, primo, naturam poeseos explicuimus et differentiam eius a ceteris artibus ostendimus, secundo, praestantiam eius et nobilitatem examinavimus, tertio, species falsas poeseos reiecimus, reliquum est, ut post definitionem poeseos ad eius accedamus divisionem, quae tota ex natura ipsius poeseos clarius constabit. Cum enim haec sit imitatio ipsa illo modo explicata, tripliciter possumus iuxta ipsam imitationem poesin distinguere eiusque certas species reperire, ut docuit Aristoteles cap. 1. Aliquae enim species differunt inter se, quia res diversas imitantur, aliae, quia diverso modo, aliae, quia diversis instrumentis. Quare displicet Scaligeri iudicium, qui quadrifariam potius dividit poesin et se ita melius facere Aristotele ait, nullam tamen penitus affert causam, quo ipso silentio satis se ipsum damnat.


CAPUT IV

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VI