Corollarium I
Contra rationem poeticam est inventionem texere ex personis idealibus tamquam agentibus earumque actiones describere
Alibi hoc corollarium minus necessarium, cum in omnibus academiis constet hunc inveniendi modum plane non esse poeticum cumque alibi huiuscemodi inventionis idealis apud doctos viros nullus exstet usus. Ceteroqui cum in scholis nostratibus hie iam mos, nostro etiam fortasse adolescentis vitio, penitus inoleverit, operae pretium est semel clare ilium et ex Aristotele, et ex ratione damnare.
Primo itaque, sensit manifeste Aristoteles neutiquam ideales personas in epico genere agentes introducere, puta Curam, Pietatem, Religionem, Timorem, Constantiam aliaque huiusmodi. Diserte enim pronuntiavit poesin esse imitationem actionum humananun non quomodocumque, sed iuxta earn regulam, iuxta quam possunt esse. At quomodo aut Dolus clamare, aut Constantia dormire, aut Pietas volare potest, cum haec physice nullo modo fieri possint? Quae enim fieri possunt, in actum physicum exire debent, sicuti cum Aeneas iaculatur cervos in Libya, quod ordinarie, vel in nube latet, quod magicis artibus, vel statim sanari aut clipeum e caelo accipere, quod non nisi divina ope fieri potest. Huius rationem, si paulo altius finem poeseos intrinsecum fueris speculatus, plane perspicies, is enim est imitari. Qui autem imitantur, ut ait Aristoteles, agentes ipsos imitantur, non eorum v. g. habitus vel accidentia, iuxta quae agunt, ut pietatem, constantiam aliaque huiusmodi. Certae enim actiones, ut idem Aristoteles ait, sunt suppositorum.
Cave interim existimes nos nine excludere usum figurarum, ut prosopopoeiae, plasmatum, quarum beneficio ostendimus in lyricis praeceptis posse breviter introduci quasi agentem personam idealem, quod etiam in epico genere eo elegantius est, quo brevius, ut lib. II Aeneidos:
... Timor Iraque mentem
Praecipitant pulchrumque mori succurrit in armis,
et in fine lib.X:
Sic cursum in medios rapidus dedit; aestuat ingens
Imo in corde Pudor mixtoque Insania luctu
Et Furiis agitatus Amor et conscia Virtus.
Neque solum ideales personae agentes, sed etiam inanimae introducuntur, ut lib. VII:
Te nemus Angitiae, vitrea te Fucinus unda,
Te liquidi flevcre lacus.
Hic vero duo animadverto:
I. Haec non nisi brevissime admittenda esse, ut in toto vides Marone, immo et in ceteris poetarum, qui tamen non essent tanti, etsi contrarium facerent, ut illos postposito principe sequamur plebeios. Nam quod Silius introducit Virtutem et Voluptatem coram Scipione litigantes, quod Pietatem et Virtutem Statius, quod Lucanus Patriam, seu potius Romam, quod Invidiam Ovidius, Pestem, Somnum aliaque huiusmodi ceteri adhibeant, iam prolixe in Antiquitatibus Romanis docuimus has omnes existimatas fuisse deas deosve eisque peculiares aras et templa exstructa. Deinde modicus apud omnes poetas harum usus personarum satis redarguere posset imperitorum tironum temeritatem, vel potius importunitatem, ex quorum officina nullum poema prodit, quod non totum penitus eiusmodi personis inferciatur et constet.
II. Animadvertendum est ilia exempla, quae attulimus ex Marone, sapere tantum peculiarem elocutionis modum, non inventionis, de qua nunc agimus. Prosopopoeiae enim et plasmata haec sunt figurae et lumina quaedam elocutionis, quibus res ideales vel inanimae vel loqui finguntur, vel agere quidpiam. Stultum esset ergo vel saltern puerilitatis plenum hac una sola plasmatis figura toto uti poemate, stultius vero omnia conficere poemata. Accedit ratio, quam affert Aristoteles cap. 7, maxime spectari debere a poeta verisimile vel necessarium. Quod utrumque aeque tollitur ab actionibus personarum idealium, si tota inventio ex eis confletur; nulla enim veritas physica ex eis conflatur, cui semper coniuncta est exsistentia realis et extractio rei extra causas suas. Proinde poeta idealis non esset poeta, hoc est molitor rerum seu conditor, neque imitaretur res, prout essent, si exsisterent in rerum natura, vel prout exsistere deberent, sed tantum ideas quasdam Platonicas earum strueret. Sed hoc in sequenti libro planius perspicies.
Corollarium II
Species Imperfectas poeseos esse elegiacam et ferme lyricam, epigrammata vero penitus non esse speciem poeseos
Ratio, quia ilia perfecta poesis est, quae perfectam habet imitationem, atqui elegiaca et lyrica non habent perfectam et distinctam satis ab oratoria facultate imitationem rerum. Nam neque ex sua natura accipiunt imitandas actiones per modum agendi et colloquendi, ut comoedia et tragoedia, et mimus, neque per modum narrandi, ut epica poesis, ut margites, ut satira, sed tantum ratiocinatione quadam perficiuntur et fenne argumentis tractantur, prout fit in orationibus. Neque, quod unica est poeseos anima, habent proprie fabulam. Parum vero interest, quod metro conscribantur. Metrum enim iuxta Aristotelem poetam non facit. Diserte enim cap. 7: "Haud", inquit, "historicum atque poetam carmen et soluta oratio designant, quippe si Herodoti historia carminibus pangatur, aeque nihilominus ac prius sine carmine erit historia. Sed hoc differunt, quod historicus quidem res gestas, poeta, ut geri potuerunt, exponit". Et paulo post: "Poeta", inquit, "fabularum magis quam carminum est poeta, ut qui semper circa imitationem versatur, actiones vero imitatur". Et rursus alibi docet principium ac veluti animam poetices esse fabulam. Fabulam vero non intellegit figmentum quodlibet de diis aut simile quidpiam Aesopi fabulis, sed potius inventionem unius actionis magnae humanae, integrae et secum connexae cum eventu probabili.
Quod attinet ad epigramma, id vero si perfectissimum etiam sumatur, nequaquam est poesis; eius enim etymon si examines et naturam, est subscriptio rei cuiuspiam certae et determinatae ac proinde est opus quoddam alligatum circumstantiis certis ex sua natura et quod confici debet non universaliter, iuxta quod aliquid fieri potest vel debet, sed iuxta quod iam factum est. Est enim subscriptio factae rei aut erectae, aut pictae, ut Aeneidos lib. III:
Aeneas haec de Danais victoribus anna.
In quo quae, quaeso, inest imitatio, quae non inesset in aliqua periodo oratoria vel in historia, vel epistola? Nam quod ad acumen attinet et argutiam, quae anima quaedam est et forma epigrammatis quaque epigramma differt a ceteris omnibus proprie et essentialiter, hoc sane sicut et argutia commune est orationi et cuilibet alteri operi rhetorico, ut clarius perspicies in tractatu De acuto et arguto, qui orationibus, contionibus, declamationibus, dialogis, interloquiis tragoediarum, comoediarum, dramatum, elegiis et lyricis, satirae praeterea et epigrammati nec non epistolis, apologis, Menippeis et ipsi demum familiari sermoni communis erit. Apparet ergo formam ipsam epiigrammatis neutiquam poesin spirare, sed esse quid indifferens et commune quoddam ingenii exercendi et ostentandi instrumentum. Neque refert, quod carmine scribatur. Nam 1. constat primos epigrammatum auctores soluta fuisse usos oratione, ut viri doctissimi annotarunt, et praeterea, si bene rem expendas, et gravius re vera, et commodius soluta scribitur oratione. Ex natura enim trahit secum subtiles semper et difficiles conceptus, qui aegerrime exprimi possunt oratione ad numeros astricta, turn quod claritatem postulent, quae in poesi difficilius invenitur, turn quod brevitatem, quae facilius acquiritur soluta, quae ab epithetis aliisque luminibus libera esse potest. 2. Hoc, quod aliquid carmine scribatur, si ab illo abest imitatio, non erit poetae, sed versificatoris opus, ut Aristoteles docet. Quare et Vergilius in Georgicis et Manilius et Aratus in astrologicis et Lucanus in Pharsalia et Lucretius in libris De natura rerum sunt non poetae, sed ad summum vel philosophi, vel astronomi, vel versificatores, ut doctissimus Scaliger annotavit. Adverte tamen non excludere nos epigrammata quaedam a speciebus poeseos, quae aptam aliquam fictionem habent vel certe imitationem morum, non quales fuerint, sed quales potuerint esse. Quale epigramma Martialis libro VI 10:
Pauca Iovem nuper cum milia forte regarem,
continet etiam fictionem moralem epigramma de Selio, de fure surripiente soleas sibi, deque ceteris, quorum fingit actiones quasdam nomina eis imponendo, quod soli poetae licere ex Aristotele ostendimus:
Thais habet nigros, niveos Laecania dentes.
Quae ratio est? Emptos haec habet, ilia suos.
Sed in his fictionum epigrammaticarum generibus atque adeo in ipso epigrammate soli Graeci poetae fuere. In Martiale enim rara similia citatis invenias, in recentioribus vero, ut in Bidermano, paene dixerim nulla, cum toti ferme historici sint neque paulo maiora habeant acumina, quam aut Florus, aut Valerius Maximus, aut Tacitus in sua historia, vel Seneca philosophus in opusculis moralibus, rhetor vero in controversiis et suasoriis. Quem unicum ausim praeferre ipsi Martiali. Quare si te poetam ex epigrammate existimari voles, solos meo iudicio Graecos imitabere.