Poesin praestantissimam esse et nobilissimam artium omnium
I ratio est: Sola enim poesis per functiones suas proximo accedit ad praestantissimam omnium actionum, creationem, quae est Dei propria. Potest enim, ut diximus, non supponere ullam materiam, sed simul et argumentum condere, et tractationem eius asserereque hoc vel illud esse iam, et quidem sine mendado, quod tantum potuit esse.
II ratio est: Aliae artes imitantur tantum naturam, ideo, quod necesse est accidere in imitatione, ab ea plerumque deficiunt, archetypo enim opus expictum solet esse vitiosius. Sola poesis non imitatur tantum opera naturae tamquam archetypa, sed etiam corrigit. Non enim imitatur res, prout sunt, sed prout perfectissime potuerunt vel debuerunt effici a natura.
III ratio: Artes ceterae, ut pictoria, statuaria et aliae, in rebus tantum certis et quidem extrinsecis et, ut aiunt, mortuis naturam imitantur, ut in colore, figura, situ, poesis vero etiam in internis habitibus et vitae officiis, denique in omni parte entis.
Corollarium II
Poesin sigillatim esse nobiliorem oratorio et historica facultate
I ratio: Illa ars liberalis est excellentissima harum trium, quae magis accedit ad naturam scientiae, v. g. philosophiae vel theologiae, quaeque modum procedendi in suis operibus habet similiorem eisdem scientiis. Atqui hoc soli poesi convenit. Ergo, probat Aristoteles minorem. Poesis enim iuxta universalia procedit, historia vero particularia consectatur, v. g. non, quid Alcibiades potuerit facere vel ferre, sed quid re vera fecerit tuleritve. Oratoria quoque facultas, etsi in thesi possit circa universalia versari, hoc tamen a philosophia emendicat. Poesis vero proprie et per se, ut poesis, seu factrix, iuxta universalia procedit eo modo, prout res tractat proprie, non prout sunt in particulari, sed prout esse possunt in universali. Sicut etiam dixit Plato deum eo ipso, quod creavit omnia, esse philosophum, ita ut etiamsi antea deus ab aetemo non fuisset philosophus, cum tamen creare debuisset, quae creavit, debuisse ilium per se addiscere philosophiam. Praeterea potest interdum orator esse sine thesi vel saltern res non iuxta universalem modum tractare, sed in hypothesi consistere, ut, an Aeneas venerit in Italiam. Poeta certe nullo modo, sed debet considerare universalissime, ut docet Aristoteles, quo pacto potuit venire, quid illi potuit accidere, non ut Aeneae, sed ut principi etc., sive interim hoc pacto venerit vel hoc illi acciderit, vel non, et interim hoc tamquam verum asserere. Orator vero, quae in thesi considerat vel quae possunt esse, non potest omnia ad hypothesin sine mendacio reducere. Sed hie modus clarius explicabitur, cum agemus de modo ab Aristotele praecepto, paucis admodum cognito, de excogitanda fabula.
II. Poesis habet species operum suorum ordinarie praestantiores operibus oratoriae et historicae facultatis, quippe epopoeia sola videtur includere encyclopaediam quandam scientiarum omnium et artium, ut fabula epica videatur novus quidam mundus esse et rerum universitas conficta a poeta epico, quod postea clarissime illucescet, cum de ea agemus. Sane vel inde certum hoc esse potest, quod Plato, gravissimus philosophus, asserat in epopoeia Homeri contineri divinam omnem humanamque philosophiam. Sancti vero patres, Basilius, Fulgentius, Cyrillus, Homeri poema vocant splendidum philosophiae ludum ac virtutis officinam amplissimam. Multo etiam plura suo loco de epopoeia Vergilii adducemus. At oratoriae facultatis seiunctum aliquod opus et ordinarium nullum certe reperitur, quod similem contineat encyclopaediam. Quare si oratori perfecto necessarium est omnes callere scientias et artes, hoc certe magis ordinarie conveniet etiam mediocri poetae.
III ratio: Cum his tribus, oratoriae, historicae et poeticae facultati, bene dicere conveniat vel narrare, ilia sane erit horum trium perfectissima, quae gravem quendam et penitus contra naturam in bene dicendo defectum numquam potest committere. Vitium hoc porro mentiri est, quod et historico saepe contingere potest, cum, ut solet fieri, aliqua ex antiquitate repetit, aliqua per coniecturam inserit; oratori vero oportet saepissime contingere mendacium, cum vel aliena utitur auctoritate, vel causam promovet ex probabilibus tantum argumentis. In his enim fieri non potest, ut non fallamur, facile etiam id, quod non est, in laudibus vel vituperiis effutimus, vel usu hyperboles. Solus poeta numquam mentitur, nam etsi ea dicat, quae non sunt, non dicit tamen eo animo, ut credantur, sed ut cognoscantur veluti perfecte expressa, ut ex cognitis ulterior quaedam veritas sub fabula latens colligatur.
IV. Oratoria opera ad locum plerumque certum, ad personam, ad necessitatem, ad tempus astringuntur, quibus sublatis finis eorundem operum deperit plerumque. Atque adeo ex natura sua mortalia sunt. Quid enim nunc opus est Philippicis Demosthenis vel Tullii? At opera poetarum suopte genio immortalia sunt atque ab his singularium rerum circumstantiis expedita. Res enim singulares iuxta universalem modum tractant.
V. Etiam ipsius testimonio Tullii videtur poesis oratoriae praeferri, quod magis haec are accedat ad naturam et quodammodo ex natura fluat ex eiusque instinctu et habitu oriatur. Ita enim Tullius: "Sic a summis hominibus eruditissimisque accepimus ceterarum rerum studia et doctrina, et praeceptis" et arte constare, poetam natura ipsa valere et mentis viribus excitari, et quasi divino quodam spiritu inflari". Credebant enim poetae officium ad vim deorum accedere, quorum esset condere res:
Est deus in nobis, agitante calescimus illo.
Quare divinitatis particulam illam vocabant, quae esset in hominum mente idonea ad poesin, illam vero humanitatis, quae ad oratoriam facultatem.
VI. Haec ars harum trium perfectior est, quae duabus ipsa tertia peculiarem addit perfectionem. Atqui poesis oratoriae et historicae facultati addit illam. Itaque haec illis erit perfectior. Nam poetae non est solum bene dicere vel narrare, quod est oratoris et historici, sed insuper bene dicendo vel narrando peculiari quadam forma res ipsas imitari, de quibus bene dicitur vel narratur. Potest ergo poeta totum hoc praestare, quod orator et historicus, sed praeterea ulteriorem addere perfectionem operi proprium illius erit. Sicuti sutor, qui pedem imitatur corio, addit novam perfectionem operi cerdonis. Non solum enim ut cerdo tractat corium, sed praeterea tractando ipsum corium calcei effingit formam et pedem imitatur. Orator ergo et historicus cerdonis instar erunt, quorum materiam et inventionem universam troposque universos et lumina orationis tamquam materiam tractando poeta efficiet perfectiorem iis ipsis naturam imitando peculiari quodam modo. Pedem enim simpliciter dicet orator pedem, poeta vero cum imitatione quadam et forma, et quasi gressu ac vivo eiusdem pedis vestigio per numerum poeticum efficto ipsum quasi enfformabit pedem:
... haeret pede pes densusque viro vir.
VII. In aliqua specie poeseos, nimirum in epopoeia, praeter peculiares perfectiones includuntur ex natura ipsa epopoeiae species omnes oratoriae facultatis, puta genus demonstrativum, deliberativum et iudiciale. Nam cum epopoeiae et heroid carminis sit proprium omnino in omni actione perfectissimum, sane eiusdem etiam epopoeiae erit effingere heroem perfectum in oratoria facultate, quae ad perfectionem civilis vitae omnino necessaria est. Sic vides Maronem in omni ferme genere introduxisse perorantem Aeneam immo, quod nullus oratorum fecit, cuilibet sexui, ordini, magistratui, conditioni, statui propriam attribuit tota Aeneide orationem. Merito ergo magnum illud humani ingenii miraculum, d. Augustinus, tribuit hoc Vergilio, quod Tullio, nisi tailor, numquam, cum eum non eloquentem modo, sed auctorem et parentem eloquentiae vocat. Sanctus vero Hieronymus elegantissimum oratorum, Quintilianus, magnus bene dicendi magister, summum in eloquentia virum, Seneca disertissimum oratorum omnium, Macrobius oratorum validissimum, Abulensis totius eloquentiae ornamentum ac decus. Nonnulli vero apud Macrobium praeferunt Vergilium audacter ipsi Tullio. Quare Donatus et Servius in 6 eclogam et Delacerda testantur Ciceronem olim viso Vergilio auditaque prius 6 ecloga ipsius exclamasse: "Magnae spes altera Romae!" Quod hemistichion Maro postea transtulit ad Ascanium.
VIII ratio: Illa perfectior ars est harum trium, quae plures in se continet veritates easque non simplices, sed quasi replicatas. Atqui poetica talis est, si eam cum historica et oratoria compares, igitur haec fuerit perfectior illis. Orator enim simplicem dumtaxat propositionem habet vel saltern divisam in exiguas partes eamque satis particularem, ut: An iure Milo Occiderit Clodium, neque quidquam ex intentione et per se aut philosophici, aut ethici, aut politici, aut oeconomici docere intendit. Contra haec omnia poeta efficit et uno, ut aiunt, cane plures venatur lepores, instruit enim ad has omnes veritates animum.
IX. Ilia ars est perfectior harum, quae nobiliorem quondam habet modum tractandi veritatem. Atqui hoc sola facit poetica, quippe non nudam veritatem, ut orator aut historicus, sed vestitam honeste et quasi pallio fabulae tectam, veluti rem pretiosam sub velo vendere solent mercatores, ostendit. Quo in modo plurimum laudatus est a veteribus Plato, qui philosophiam omnem theologiamque fabulis texit. Quod cum Aristoteles facere nollet, ne fecisse videretur ex imitatione, si idem fecisset, verborum tamen et sententiarum obscuritate praecipuas philosophiae veritates obvolvit. Ceteras rationes, quae abunde suppeterent, omitto.
X. Tantum addo inventionem neque historici neque oratoris esse. Nam historicus de rebus paratis scribit, orator vero universam inventionem a dialectico emendicat, immo et ipsam dispositionem argumentorum vimque praecipuam persuadendi, ut sola videatur esse propria oratori elocutio, ut i alibi fuse probavimus. At vero poetae proprie est invenire non modo dialectico, ut orator, sed modo quodam philosophico, quaerendo non, qualis sit res in particulari, sed qualis potuerit esse aut esse possit, talemque fuisse affirmare, sive interim fuerit, sive non fuerit; aliter non esset poeta, hoc est molitor rerum. Dispositionem habet praeterea propriam, omnino dialecticae oppositam multoque magis oratoriae: neque enim, primo, iuxta syllogismos procedit, ut facit orator et dialecticus, sed rem, prout est ipsa, sine syllogismo in rerum natura absolute exprimit, ut nugetur plane Phregius ceterique grammatici, qui Aeneidem putant se artificiose ad syllogismum reducere. Non enim probat Maro sicut dialecticus tota Aeneide venisse Aeneam Troia in Italiam, sed tantum narrat, vel potius exprimit venisse verbis, sicut pictor exprimeret coloribus v. g. in Italiam navigantem.
Neque, secundo, necesse est poetam procedere iuxta dispositionem certarum partium orationis, uti: exordii, captationis benevolentiae, docilitatis, propositionis, epilogi. Hae enim partes propriae oratori possunt libere omitti a poeta non solum lyrico et elegiaco, sed etiam epico. Neque enim negabis Aeneidem esse poema, si ei demas primes undecim versus exordii. Cuius ratio est ab Aristotele allata, quod sicut historicum sic poetam decet quam maxime vel nihil, vel quam paucissima loqui ex propria persona. Exordia autem et aliae huiuscemodi orationis partes non esse possunt nisi ex persona scribentis. Quod vero ad elocutionem pertinet, ea etiam latius in poesi patet. Constat enim poetam posse omnibus oratoriae figuris uti et luminibus, sed insuper multis audacioribus, ut omittam oratores a poetis mutuatos fuisse apicem omnem perfectionis oratoriae supremum, hoc est numerum et rhytmum, de quo postea fusius; ita ut ubi suam perfectionem finierit oratoria, ibi primum inceperit imperfecta nasci poetica, nimirum a laxioribus numeris, qui sunt proprii oratori, ita ut videatur poesis respectu oratoriae facultatis instar formae et novae perfectionis superadditae, ut supra dixi.