CAPUT II

COROLLARIA DUO, QUAE EX CAPITE PRAECEDENTI COLLIGUNTUR

Corollarium I

Genus et differentia poeseos a ceteris artibus

Ex superiori capite, in quo breviter adumbravimus naturam poeseos, pronum est colligere eius:
1. genus, quod est ars, 2. differentiam ex illis verbis: quae dicendo imitatur res iuxta ea, iuxta quae possunt vel debent esse. In quo triplex discrimen est a triplici genere artium. Primum a mechanicis et a musica, quae aliquid imitantur, sed non dicendo, ut poeta aut orator. Secundum discrimen est in illo verbo "imitatur" ab iis artibus, quae non imitantur. Tertium discrimen est ab aliis artibus liberalibus, nempe a grammatica, historica, oratoria, quae dicunt quidem, sed dicendo non imitantur vel certe hoc illis non est proprium, sed hoc participant dumtaxat a poesi, ut videntur participare ethopoeiam, hypotyposin, hyperbolen ceteraque audaciora lumina dictionis a poesi. Vel si imitantur, non eo modo quo poesis imitantur, hoc est, non prout possunt aut debent res esse, sed prout sunt vel verisimiliter esse possunt. Quodsi hie modus poeseos iuxta statum possibilem res narrandi alicui alteri arti convenit, ut videtur convenire picturae iuxta incertum, mea quidem sententia, Horatii dictum:

... Pictoribus atque poetis
Quodlibet audendi semper fuit aequa potestas,

hoc certe illis non nisi per emendicationem, quam Aristoteles participationem vocat in artibus communicantibus, a poesi conveniet. Itaque si Apelles pingat Centaurum aut Famam Vergilii vel quid simile depromat ex rerum possibilitate vel ideis, quatenus [qui]dem pinget, pictor erit, quatenus vero excogitavit, poeta, vel fortasse excogitatum a poeta accepit. Alia praeterea est ratio pingendi, quod esse potuit, vel dicendi. Pingere enim non est dicere hoc ita esse, sed est ostendere quodammodo clarius, quale quid potuit esse. Narrare vero, quod est poetae, est hoc vel illud, quod potuit esse, iam asserere esse.

 

Corollarium II

Efficiens, finis, materta et forma poeseos

I. Causa efficiens poeseos, inventrix est natura ipsa, ut ait Aristoteles, impellens ad imitandum dicendo etiam pu[eros] ipsos. Lege hie prolixius Scaligerum, qui accurate expendit, qu[od] poesis originem traxit a numeris quibusdam inconditis hominum otio[sorum], et deinde perfecta fuerit, proposito argumento numerosae ora[tionis]. Causam vero efficientem, cuius instinctu agi dicuntur poetae, si dicamus de ethnicis poetis, non impedimur, quominus peculiariter dicamus Deum esse ipsum, prout est auctor et perfector operum naturalium. Quorum perfectionem, quoad poesin et magnam philosophiae partem, peculiari quadam providentia voluit esse penes gentiles, perfectiorum scientiarum perfectionem Christianis assignaturus, ut theologiam moralemque philosophiam, ut ad haec natos nos esse pot[ius con]sideremus. Ceteroqui et in Sacris libris peculiari quodam et quidem supernaturali instinctu Dei legimus poesin inspiratam, lyricam praesertim, Moysi, Deborae, Iudithae, Annae, Davidi, Salomoni, Zachariae, Elisabethae ipsique etiam sanctissimae Virgini, tamquam aptum quoddam et singulare divinae laudis suae instrumentum. Effectrix vero propria et proxima ac principalis causa est poeta ipse, instrumentalis vero est habitus, seu ars, cuius ductu praecepta poeseos reducimus ad opus.

II. Causa finalis, intrinseca quidem est eo modo, quo diximus, imitari; extrinseca vero et ulterior est docere et delectare, hoc est veritatem rerum, et praesertim vitae humanae praecepta modo quodam iucundo tradere, ut facilius in animos irrepant. Addo praeterea finem etiam esse poetae movere, leni quidem motu in comoedia, in lyricis, satira, mimo et margite, motu vero gravi in tragoedia et elegia, utroque porro motu in sola ferme epopoeia.

III. Causa materialis, circa quam versatur poeta, seu obiectum, adaequatum quidem erunt res omnes, ut diximus, praecipuum vero, seu analogum veluti attributionis erunt humanae actiones. Formale vero obiectum, seu ratio, sub qua res tractat poeta, erit modus ille, quern 1 capite fuse examinavimus, dicendi de rebus, prout esse potuerunt.

IV. Causa fonnalis est ipsa fabula, seu imitatio rerum [omnium] eadem ratione facta.

Effectus porro harum quattuor causarum vocatur poema vel etiam ψδη, hoc est quaelibet oda, quae est species vel imago cuiusvis rei, facta a poeta. Receptum tamen iam est per errorem grammaticorum, ut communiter putemus poema heroicum tantum carmen, odas vero lyricum, nisi forte odas malis a cantu deducere.

 


CAPUT I

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT III