Satira est imitatio turpidinis morum risu dignae, sine ullo plerumque fabulae argumento, sermone parum verecundo, libero, aculeato, interim tenebricoso. Hoc poema apud Graecos miscebatur tragoediae ad leniendam eius atrocitatem, postea habebat vicem chori in comoedia. Sed quia licentiose et nominatim Satyri certos homines perstringebant insuperque vultu et toto corpore imitabantur, Latini, Graecis modestiores, satirae publicum vetuerunt separatamque poesin fecerunt, primo iambis, postea hexametris factitatam, de qua exacte satis Pontanus et Scaliger.