CAPUT VII

PARTES COMOEDIAE ET TRAGOEDIAE ET ACTUS, UBI ET DE MIMO

 

Prima pars comoediae prologus est, seu oratio, quae ante fabulam legitimam habetur ad spectatores, qua se vel poeta commendat, vel excusat. Sequitur protasis, prima pars fabulae, in qua summa rei proponitur, non tamen finis ostenditur, ut ex inopinato crescat voluptas. Tertia est epitasis, in qua est earum rerum, quae protasi continentur incrementum, in qua turbae et difficultates aut excitandae aut intendendae. Quarta catastasis est, vigor ipse et status fabulae, in quo maior cernitur rerum perturbatio. Quinta, catastrophe, conclusio est fabulae, in qua res in melius mutantur seu, ubi iam summa difficultas explicata est, inopinate res ad exitum bonum deducitur.

Easdem ferme habet tragoedia partes, praeterquam quod prologos nullos habeat, qui fiant ad spectatores per allocutionem, sicuti nec postulat illum epilogum "Plaudite", contra quam fieri solet. Praeterea in protasi et epitasi solet esse laeta tragoedia et alicuius rei felicem exitum plerumque polliceri, contra ac fit in comoedia, similiterque in catastasi indpit apparere periculum tragicae perturbationis communiter. Ac demum exitus rei est in catastrophe.

Actus utraque habet quinque. In I tragoedia solet, immo et comoedia, aliquo modo oblique argumentum totius fabulae continere et occulte exitum polliceri. Sic Iuno in Hercule furente et Hecuba in Troade. In II res in actum deducitur. In III in comoedia impedimenta et turbationes afferuntiur, et in tragoedia interdum, quamquam aliquando adhuc permanetur in felici fabulae statu. IV actus viam commonstrat in comoedia, qua impedimenta removeantur, in tragoedia vero vel turbatio incipit, vel pergit esse maior. V actus res turbatas componit in comoedia,in tragoedia vero res turbatas profligat et perducit ad ultimam perturbationem.

Scaenae autem sunt partes actuum, in quibus duae vel plures personae colloquuntur, vocanturque diverbia. Inchoatur autem scaena adventu unius vel plurium, finitur vero abitu omnium vel unius. Monet Horatius:

... nec quarta loqui persona laboret.

Observabant enim veteres ad amussim, ut etsi esset ingens comitatus servorum vel familiae, vel militum, vel soli tamen imperatores, vel patres familias, vel heri loquerentur vel non nisi cum uno, vel altero, in tragoedia potissimum, in qua gravitas magnopere servanda est, contra quod iam impune peccatur.

Mimus vero est comoedia fere, quae vocabatur planipes, iocis plena, sententiis tamen obliquis perstringens, vocata autem planipes, quod sine cothurno et socco ob humilitatem argumenti ab histrionibus agebatur.

Porro, quod spectat ad melodiam, utrique aeque communem, de hac plus quam satis Scaliger lib. I, ubi vide de tibiis et vario instrumenti usu multaque ex omni antiquitate doctissime eruta. Nos adducimus unicum instrumenti genus, quod simul et machinae obtinere posset vicem, et non audiri modo gratissime, sed etiam spectari. Quod nobis exacte Romae explicatum ita est. Potest autem sponte sine ullo manus usu sonare idque vel lugubare, vel laetum melos.

Quod rursus spectat ad actionem et pronuntiationem (de saltu enim nos praecipere plane absonum est et histrionicum), tragoedia laxum, gravem, vehementem, maxime in posterioribus actibus, IV et VI, postulat, qui etiam specie differat ab oratorio gestu et civili, quippe cum difierat termino. In vehementi enim affectu extra humeros proferendus est, immo etiam extra caput. Incessus autem plane cothurnatus ei proprius est, hoc est ex alto cum aliqua non admodum affectata laterum et totius corporis altematione, vox insuper canora, plena, vehemens, cum expressione singulorum verborum exquisitissima et regia. Comoedia vero soccata est, hoc est communi incessu, familiaris in pronuntiatione, gestu modico, voce non contenta plerumque, sed ordinaria. Mimus vero familiaritati in colloquendo etiam petulantiam addit; in incessu item et gestu et maxime varius, et laxus, et ridiculus est.

 


CAPUT VI

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VIII