CAPUT III

DIVISIO PERIPETIAE

 

Sicut divisit agnitiones rerum et personarum auctor, ita dividere possumus peripetias. Alias esse rerum, cum eventus dissentanei illarum describuntun. Harum usus est brevissimus apud poetas, ut illud apud Statium de caede ebriorum nocturna:

Crateras pronos epulasque in caede natantes
Cernere erat iugulisque modo torrentis apertis
Sanguine commixto redeuntem in pocula Bacchum

et illud cum describit addensationem exercitus:

Permixtaeque nitent aliena in casside cristae.

Aliae autem sunt rerum et personarum simul, ut:

Confixique suis telis,

quibus nimirum hostes configendi erant. Tertiae vero simpliciter concernunt ipsas personas. Habent autem gratiam, cum ita ordinantur, ut cum maxima felicitas speratur ex aliquo adhibito medio in ordine ad ipsam felicitatem, tunc ex eodem ipso medio eveniat maxima infelicitas, v. g. lib. II, cum Troiani sumunt clipeos Graecorum primoque illis stratagematis aditu fortuna favet, sed statim mutatur, nam suorum deinde telis obruuntur. Est autem pulcherrima peripetia illa, quae quodammodo coniuncta est cum agnitione vel cum non agnitione, vel certe cum utraque, ut hic cum agnitione Troianorum Graece armatorum, et non agnitione aliorum. Id etiam contingit admodum delectabile, cum ex fortuna infelici fit mutatio in felicem, sed tum lenis est motus gaudii aut laetitiae, ut cum Polynices et Tydeus et ex pauperibus iacentibus apud Statium ad limen Adrasti fiunt potentes, et ex inimids ac rixosis amicissimi et concordes. Est et aliud quoddam genus, cum non fit mutatio ex parte medii practici in contrarium, sed ex parte alicuius cognitionis speculativae in ordine ad futurum. Hoc genus colligo ex Vergilii lib. VI. Apollo dederat oraculum futurum Palinurum

... ponto incolumem finesque canebat
Venturum Ausonios...

Ergo servato fallaciter oraculo tres noctes enatavit mare et tetigerat Italiam manibus, sed tamen cadavere postea in litus eiectus eam invisit demortuus. Duae ergo hae species erunt peripetiae vel ex parte cognitionis adhibitae, vel ex parte actionis, seu medii practici, in contrarium evenientis.

 


CAPUT III

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT IV