CAPUT II

QUAENAM SINT ILLA, QUAE SUNT PROPRIE AD MOVENDUM IN FABULA

 

Tria huiusmodi assignat Aristoteles cap. 9:

I est peripetia, quae "est eorum, quae aguntur, in contrarium mutatio" v. g. "In Lynceo", inquit Aristoteles, "ductus est ille quidem veluti mox unis immolandus, Danaus contra subsecutus, ut immolaret, sed accidit ex his, quae patrata sunt, ut Danaus occideretur, Lynceus vero liber effectus fuerit". Huiusmodi ergo fictiones vocantur peripetiae et pro varietate materiae et circumstantiarum vel metum, vel commiserationem pariunt. Fabula enimt ut docet Aristoteles alibi, non tantum actionum humanarum, sed etiam felicitatis infelidtatisque imitatio est.

II est agnitio, quae definitur ab Aristotele "ex ignoratione in notitiam ad amicitiam vel inimicitiam illorum mutatio, qui seu felices, seu infelices determinantur". Dat exemplum de Oedipode, qui ex felici determinatus est infelix, cum agnovisset se liberos suscepisse ex matre, quam ignoraverat antea fuisse matrem. Breviter vero hic cap. 9 dividit agnitiones, alias esse improprias inanimatorum et quorumcumque, "si quando evenit, ut si quid patrarit quis vel non patrarit, agnoscamus". Tales improprias vocat et ad fabulam minus pertinentes, alias autem, quae sunt personarum, vocat proprias. Rursus alias agnitiones vocat mutuas, ut cum "Iphigenia ex epistolae illius missione ab Oreste est agnita" et rursus illum agnovit. Alias vero vocat non mutuas, ut v. g. lib. I Aeneas clausus in nube agnovit salvos socios Ilioneum,. Mnestheum, Sergestumi et ipse interea non agnoscebatur.

III est perturbatio, quam ita definit simul et describit: "Est actio letifera seu dolore plena, veluti cum neces, cruciatus, vulnera exprimuntur", v. g. lib. IX mors illa Euryali et Nisi, et Pallantis in X.

 


CAPUT I

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT III