CAPUT XIV

USUS PRAETERITORUM DE UNIVERSALITATE PRAECEPTORUM IN LYRICA, SATIRICA, ELEGIACA, IAMBICA POESI ET EPIGRAMMATE IMITATIVO

 

Quoniam de perfecta poesi agimus eiusque perfectissima specie epopoeia tamquam ceterarum specierum mensura et regula (unum quodque enim perfectum in suo genere, ut aiunt philosophii mensura est ceterorum), inclusimus etiam hic praecepta lyricae et elegiacae ceterarumque, quoad fundamentum inventionis primum, quod est circa universalia versari.

1. enim elegia ex prima sui institutione humanas internas actiones, hoc est tristes et lugubres affectus, dictione imitatur. Itaque cum exprimes tristem aut querulosum, hoc te effingere oportebit ex idea universali. Postea tamen (ut ait Horatius in Arte:

Versibus impariter iunctis querimonia primum,
Post etiam facta est voti sententia compos)

translata est elegia ad amores a Graecis primum, deinde a Latinis. Exprimunt ergo illi sub suo titulo universalem illam amantium ideam per amoris, desiderii, inconstantiae, maeroris, desperationis, infidelitatis ceterosque affectus seque ipsi non ut se ipsos, sed ut impudice in communi amantes imitantur, ut occulte et cum quadam delectatione vitia, erroes, incommoda et miserias impudicae vitae edoceant. Hinc somnia, phaenomena, aphtologiae, lacrimae, metamorphoses, quibus contexunt ipsas elegias, ipsa demum earum, ad quas scribunt, conficta et quasi universalia nomina affectusque et actiones expressae, quarum ceteroqui ipsi sibi non fuerunt conscii, sed quos tantum gratia universalis imitationis adhibuerunt. Quare princeps eorum Ovidius, cum proclivitatem suam in rem foedam descripsisset, nihilominus de continentia ita subiungit:

Cum tamen hoc essem minimoque accenderer igne, 
Nomine sub nostro fabula nulla fuit

alibique de Corinnae nomine a se conficto:

Nomine non vero dicta Corinna mihi est

Imperiti sunt ergo grammatici et penitus naturam poeseos ignorant, quorum tota plebs concitata temeritate paene fustibus et saxis impetit Propertios, Tibullos, 0vidios, quasi ipsi privatos suae impudentiae affectus in vulgus edere non erubuissent. Pleni enim sunt commentarii grammaticorum huiuscemodi conviciis, quibus magis obscurarunt ipsos poetas, eorum finem et artem penitus ignorantes. Cavendum tamen re vera est immaturae aetati ab illorum lectione, licet fortasse honestum intenderint finem, hoc est imitationem calamitosorum amantium.

11. Eadem est ratio in lyrica poesi ipsam etiam circa universalia versari, cum praesertim lib. III de Characteribus lyricis docuerimus episodia et universalium tractationes veritatum lyricis esse proprias. Quodsi aliquando vi enthusiasmi incitati ita particularia tractent, ut excedant veritatem, v. g. cum Horatius noster ultra rei veritatem laudat Caesarem, tum sane magis se proprie poetas esse ostendunt. Versantur enim circa res, non ut sunt, sed ut esse possunt iuxta universalem unius cuiusque perfectionem. Neque dicendum ullo modo est, quod grammatico alicui occurreret, tum temporis loqui illos per hyperbolen. Adverte enim unam rem, quam fortasse necdum advertisti, apud poetas nullas esse prorsus hyperboles poeticas ut poeticas, vel enim loquuntur exsistere aliquid, quod tamen est impossibile, et tunc non modo non dicunt hyperbolice, sed in eo nec sunt quidem poetae, ποιητής enim seu conditor est rei possibilis, vel ergo loquuntur laudantes aliquem exsistentem non aliqua exsistentia, sed tantum possibilia, et ne tum quidem hyperbolice loquuntur, sunt tamen poetae in eo, quia non excedunt in dicto propriam et ordinariam obiecti mensuram, quae est ipsa possibilitas, non exsistentia rei. Itaque etiamsi ibi erit rhetorica vel grammatica hyperbole, vel etiam mendacium, non erit tamen hyperbole poetica neque mendacium. Hoc habes ex Aristotele, qui solus cognovit naturam poetices cap. 23. Docens enim ibi, quomodo respondere debeant poetae, cum illis obicitur in nimiis v. g. alicuius laudibus mendacium, ita subdit: "Ad haec, si quis ex parum veris arguatur, at certe qualia esse decet, solutio sit, id quod Sophocles dixit se quidem homines, quales esse oporteret, effingere". Huius autem totius ratio est, quia poeta per se, seu conditor, non circa res particulares et quae iam sunt, sed propriissime circa universales et ut esse possunt, iuxta ideam communem versatur. Quam ancoram veritatis Aristotelicae perpetuo tenendam esse monemus tirones.

III. Eodem modo iambographis, quorum est proprium maledicere et conviciari, propria est eadem universalitas. Itaque Ovidius in divinissimo suorum operum in Ibin materiam et artificium iambographorum consectans maledicit re vera et exsecratur imprecaturque mala satis aperte iuxta eandem regulam.

IV. Pari sensu epigrammati imitativo eadem universalitas attribuenda et imitatio possibilium, nam margitis, mimi et satirae eadem ferme est ratio, quae et epopoeiae, tragoediae et comoediae. Universim vero singula harum specierum opera eo perfectiora erunt, quo magis speciem imitationis prae se tulerint, ipsa rursus imitatio eo perfectior, quo universalior collective vel saltem distributive exsistet. Haec est illa universalitas a nullo horum, quos legerimus vel audiverimus, ex Aristotele satis intellecta, ut mirer, vel maxime, ipsum etiam Scaligerum, qui ex instituto tam grande confecit opus de poeticai nullibi eius expresse meminisse et praecipuam Aristotelis veritatem dissimulasse. In hoc tamen summe miror hominem, quod exempla ex Marone potissimum ad eius quodammodo speciem magno iudicio desumpserit. Illud addo Aristotelem etiam ipsum de hac eadem universalitate possibilium paulo etiam fusius tractaturum fuisse, sicut nos fecimus, si exemplum habuisset, quo praeceptum de illa confirmare potuisset, si, inquam, pro Homero Maronem nostrum habuisset, qui sane maiorem universalitatis speciem in suo opere prae se tulit, adeo ut iam maior excogitari non possit.

 


CAPUT XIII

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT I Lib. V