Hactenus explicuimus primam epicae poeseos et praecipuam virtutem: universalitatem; immo et in communi docuimus, quod illud universale sit, circa quod proprie poeta ut poeta versari debet, nempe ut Aristoteles docet cap. 7: "Quid conveniat cui facere vel diceret". Nunc aliquot corollaria ad usum pertinentia accipe!
I. Si perfectissimam epopoeiam conficere voles, qualem solus Maro ex antiquioribus confecit, oportet te omnino non distributive tantum, sed etiam collective praecepta omnia, hactenus a nobis explicata, omnino servare.
II. Si vero non universalissimam ideam epopoeiae sequeris, sed universalem dumtaxat in aliquo genere, puta solum contemplativi vel solum actuosi herois, tum ad rigorem collectivae universalitatis te non astringes, sed solum is ad distributivam; potissimum vero, si contemplativum acceperis, puta aliquem ex sanctis patribus eremitis. Tunc enim praeter certas quasdam actiones geniorum et divinas, iuvantes vel impedientes, vix aliquae humanae accedere poterunt nisi fortasse accepturus sis aliquem ex ordine doctorum, confessorum, quibus propria erit sapientia illa et prudentia in regendis docendisque populis, quae ferme Homericae Odysseae correspondebit. Pari ratione, si martyrem quempiam vel heroem, multa religionis vel virtutis gratia passum et actuosum pemtus, susceperis, procedendum erit, sed longe universalius quoad actiones extrinsecarum personarum humanarum.
III. Si acceperis unam dumtaxat in aliquo actionem, quae per se determinata sit ad certum genus virtutis, solius v. g. patientiae vel paenitentiae, tunc multo minus servanda erit collective universalitas, nihilominus distributive omnino. Impossibile enim est in parva actione, v. g. in conversione s. Pauli, omnia illa exhibere universalia: sexum, aetatem, fortunam, magistratum iuvantium vel impedientium personarum, nisi vel improbabiliter loquaris, vel monstrosae conficias magnitudinis episodia. Satis ergo erit in ipso s. Paulo exhibere actiones omnes, contentas in idea perfectissimae paenitentiae, et actiones ceterarum virtutum, quae cognatae sunt cum ipsa paenitentia. Stipabis vero hanc actionem paenitendi humanis, naturae, geniorum et Dei actionibus, prout ipsa perfectio paenitendi postulabit impediri vel iuvari. Et sic tibi serviet doctrina II et III libri. Iuxta vero IV librum ipsarum actionum imitaberis circumstantias iuxta ideam universalem unius cuiusque in singulari distributive, non omnium collectivet puta instrumenti, loci, temporis, effectuum.
IV. Eadem praecepta, quae dedimus, serviunt et tragoediae et comoediae, siquidem hae quoque sunt imitationes humanarum actionum. Minorem tamen requirunt universalitatem, ut Aristoteles docet et nos libro sequenti ostendemus, propterea quod minorem accipiant herois actionem calamitosam ad imitandum.