CAPUT VII

IMITATIO POSSIBILIS INSTRUMENTI

 

In hac imitatione accipe aliquot regulas!

I. Duplicia esse: alia naturalia, ut saxum, quod proicit Turnus, alia artificialia, ut tela, gladii, quo etiam pertinet rerum supellex:

Arte laboratae vestes ostroque superbo,
Ingens argentum mensis caelataque in auro
Fortia facta patrum.

II. Illorum maxime delectare imitationem instrumentorum, quae vel sunt artificialia, habent tamen similitudinem aliquam cum naturalibus rebus, ut equus Troianus:

... saltu super ardua venit

Pergama et armatum peditem gravis attulit alvo (eiusdem generis sunt naves illae in V et initio X, habentes speciem centauri, pristis, leonis, chimaerae, galea Turni), vel quae sunt naturalia, versantur tamen in confinio quodam instrumenti artificialis, qualis illa est cassis ex rictu leonis.

III. Duplicia adhuc sunt instrumenta, alia actionis ipsius, quibus utimur agendo aliquid, ut ensis, alia vero sunt imperii ad alienas actiones imperandas, ut sceptrum regis, vexillum. Utrumque genus illuminatur vel ab auctore:

Illiadumque labor vestes..

vel ab usu alterius olim personae. Sic basta Turni quondam,

Actoris Arunci spolium,

et

... sceptrum, Ilione quod gesserat olim.

Expendenda praeterea materia, forma, magnitudo, figura, color, usus, efficacitas, habilitas ipsius instrumenti.

IV. In utroque genere, maxime tamen in instrumentis actionis, utendum est copia et varietate. Itaque proeliantibus varie variis danda sunt pila, dolones, spicula, falaricae, cateiae, gaesa, spari, saxa, lampades, conti, gladii, rursus teretes mucrones, vem Sabellum, glandes plumbeae, currus falcati, virgata sagula, torres obusti, praeusti vero sudes. Singulorum vero usus addendi, quasi ex patria institutione, ex arte, officio, condicione et ceteris fontibus supra explicatis:

... teretes sunt aclydes illis
Tela, sed haec tento mos est aptare flagello;
Laevas caetra gerit, falcati conuninus enses.

V. Instrumenta saltem ipsi heroi et praecipuis personis talia sunt condenda ab epicis, quae et naturam ipsam, immo et artem superent, et ex idea universalissimae perfectionis fabricentur. Habeat Aeneas clipeum a Vulcano fabricatum,

... unum omnia contra
Tela Latinorum...

Habeat Latinus equos

... spirantes naribus ignem,

Turnus vero ensem quidem a Vulcano item factum et Stygia aqua tinctum, equos vero,

Qui candore nives, anteirent cursibus auras.

Hoc etiam fabulose Homerus et Maro expediverunt et rei mirabilitatem in deos rettulerunt. Hoc enim ipsa ratio difficilis postulat, ut lib. II monuimus.

VI. Pulcherrimum illud est, si praeter naturalem perfectionem addat poeta instrumento agendi felicitatem quandam. Sic Turnus:

... numquam frustrata vocatus
Hasta meos!...

Dedit idem Maro Mezentii equo:

... bellis hoc victor abibat
Omnibus.

Vel certe si attribuamus instrumentis infelicitatem:

Confixique suis telis...

Dido etiam in IV ensem Aeneae recondit:

... non hos quaesitum munus in usus.

Talis est balteus Pallantis, qui Turnum, et galea, quae Euryalum prodidit. Illud vero pulcherrimum est, cum simul instrumentum et agens, olim "simul felices, ilico quasi sympathia quadam fiunt infelices. Sic Mezentius in X equum alloquitur:

Rhaebe diu etc.
Viximus. Aut hodie...
Ultor eris mecum aut...
Occumbes pariter...

Dictum factum. Aeneas enim basta interficit equum statimque et dominum.

 


CAPUT VI

LIBRO CONTINENTUR

CAPUT VIII