Circa tempus tam sunt licenter universales poetae, ut illis liceat actionem herois magnam in plures diducere annos, etiamsi uno anno fortasse peracta fuerit. Sic chronographi colligunt Aeneam eodem anno venisse in Italiam, quo Troia capta fuit. Eum tamen adventum propter maiestatem actionis peritissimus sui iuris poeta in plures annos distulit. Ratio huius est, quia poetae est rem imitari, ut esse potuit, non ut fuit, dummodo verisimiliter potuerit esse. Licet praeterea aevum actionis magnae immiscere priori vel posteriori aetati, in aliqua saltem parte, sicut Maro Aeneae saeculum posterius cum priori Didonis trecentis antecedens annis confudit de industria, ut finem quendam suae poesi praefixum assequeretur, nimirum, ut in ipso Aenea, quasi per quoddam vaticinium vel praesagium, semina futuri inter Romanos et Carthaginenses odii praeiaceret et maximi omnium bellorum Punici utriusque fundamenta poneret. Hoc enim etiam et similia ad pulchritudinem fabulae spectant, ut docebimus. Hic autem ex occasione huius particularis unam valde necessariam ex Aristotele addisce doctrinam, quomodo respondere poeta possit, si illud illi obiciatur tamquam peccatum, quod contra historiam actionis magnae vel contra historias alias aliquid, etiam impossibile, confingat. Quomodo enim v. g. possibile fuit Aeneam cum Didone trecentis ante annis vivente colloqui? Vel, quomodo possibile fuit Aeneam in Libya iaculari cervos, cum ibi nulli cervi sint? Ait ergo Aristoteles c. 23: "Tametsi peccemus semper in his, quae secundum artem sunt, si quae fieri nequeunt, confingamus, recte tum id factum se habebit, si propterea eiusdem finem assecuti fuerimus". Et paulo post: "Si ergo finem magis minusve assequi contigerit, peccatum vero in his, quae circa artem sunt, fuerit, nequaquam satis recte id fiet". Ex quibus verbis collige: Si impossibilia confingantur a poeta, per illa tamen possit assequi finem, qui est proprius artis poeticae, v. g. imitari heroem fundantem regnum, strenuum iaculatorem, providum rerum victualium et liberalem erga suos, tunc hunc poetam non peccare in arte sua, assequitur enim finem in illa. Impossibile enim est peccare in aliquo et assequi finem rectum in illo. Sic ergo impossibilem rem confingit Maro, nempe iaculationem in Africa cervorum et commercium Aeneae cum Didone, non peccat tamen in his ut poeta, per haec enim assequitur finem suum imitatus heroem fundantem Romanos eorumque simul bella praeiacientem et strenuum iaculatorem ergaque suos providum. Dices ergo: Licebit etiam introducere ideales personas, etiamsi impossibile sit illas agere, v. g. loqui vel volare Vigilantiam. Respondeo ridiculam esse obiectionem, neque enim per tale impossibile assequeretur poeta suum finem, qui est imitari humanas actiones, deinde volare Vigilantiam est impossibile negativum simpliciter et absolutum. Cervos vero iaculari in Libya vel Aeneam loqui cum Didone est impossibile privativum, seu potius non simpliciter impossibile, sed tantum ex suppositione, supposito nimirum, quod iam Dido non vivat neque cervus ullus sit in Libya. Ceteroqui possibile est Aeneam loqui cum Didone vivente et cervos in Libya iaculari, si ibi essent. At volare Vigilantiam est simpliciter impossibile, nulla enim est habilitas naturalis in illa, cum non sit ullo modo principium agens, sed sit aliquid agentis.
Sed redeo ad tempus. In eo serva universalitatem et collectivam, et distributivam, partire saeculum in lustra, haec in annos, hos in quattuor sua tempora, haec rursus in menses, menses in dies, dies in ortum, meridiem, occasum. Actionem vero ipsam non te oportebit putide distribuere in tempora, sicut Statius et Claudianus, qui ferme quotidie describunt ortum et occasum solis, sed si quando nimirum id ipsa actio vel modus actionis postulabit. Cessent in hieme bella et navigatio, vere recalescant, ferveant in aestate, autumnum foederibus sanciendis, pestiientiis dabis. Mane vigilans exsurgat heros, sero quietem petat, noctem dabis conviviis, somno, stratagematis, somniis, divinis phaenomenis, diem vero negotiis et operi. Huius vero ortum et occasum, et ceteras temporum partes ex archetypo naturae ita describes, ut etiam superes. "Exemplar enim", inquit Aristoteles c. 23, "superare poetam oportet". Diem vero serenum plerumque faries, ut illustrior quodammodo ad publicam mundi lucemam appareat actio, nisi aliud postulet vel historia, vel ipsa actionis maestitudo, sicut Lucanus fedt nubilum obducens diem Pharsalicae pugnae.